- 13 -Mattioli, Pietro Andrea

Petri Andreae Matthioli Senensis Commentarii in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia. Adiectis quam plurimis plantarum & animalium imaginibus eodem authore.

Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1554 (Venetiis: in officina Erasmiana, Vincentii Valgrisii, mense Ianuario, 1554)

C. α8v: Typographus Lectori S. :

“Cum non possumus id facere quod volumus, id velimus quod possimus, necesse est. Non temere neque inepte quidem cogor nunc iis verbis uti. nam frego, qui omnem meam operam in tuum usum libenter conferre soleo, non uterer nunc tecum excusatione officii, quod mihi maxima de causa intermittendum fuit, eius facti conscientia mihi iniucunda esset. Huius operis calci Matthiolus praeclarus author adiecit Apologiam, qua se ab erroribus & calumniis vindicat, quibus notatur ab Amato Lusitano medico in suis enarrationibus, quas ille in Dioscoridem nuper edidit. Apologiae subinde idem attexuit obiectiones, in quibus contra errata illius patefacit. Utrunque libentissimo animo excudendum susceperam, ratus rem tibi non ingratam, neque prorsus inutilem me facturum. Cur autem id modo non praestiterim, in causa fuit (ut dicam ingenue quod res est) angustia temporis, & rerum nostrarum infirma satis conditio: quarum ut rationem haberem, nullum tempus erat nobis reliquum. Sane maximas impensas feci, & vix nostris viribus pares, ex quibus ut iam fructum aliquem caperem, opportunum valde visum est, ex usuque meo, hunc librum ad proximum mercatum Francofordiensem mittere. Qua praeterea ratione celerius a nobis satisfiet exterarum gentium expectationi, quam illis librum hunc de se concitasse intelligo. Habes igitur causam, cur hoc tempore satis angusto maluerim meis commodis, quam tuae utilitati consulere, quam etiam Matthioli voluntatem exequi, quibus tamen iandudum memeamque operam dicavi: id quod feci utriusque humanitate fretus. Quare si nunc non potui (quod non ab re praefatus sum) id facere quod volebam, si id volui quod potui, mihi ignoscas, abs te peto. Dabo equidem operam, ut quae nunc remisi, quam primum absolvam, adeo ut huic libro etiam empto, ea commode assuere possis. Atque etiam adnitar, ut plura alia, quae scio vir hic clarissimus exornat, a nobis excudantur. In summa non committam posthac, ut meam diligentiam desideres: quinimo efficiam, ut me tuae magis, quam meae utilitatis cupidissimus cognoscas / errata corrigenda”.