- 16 -
Carion, Johannes

Carionis Chronicon Liber, cui, brevitate, perspicuitate, ordine, vix quicquam est in hoc genere comparandum. Appendix rerum memorabilium, quae ad hunc usque annum contigerunt. Catalogus pontificum, Caesarum, regum, et ducum Venetorum, cum indice copiosissimo

Venetiis : ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisii, 1555

Pp. 497-498: Typographi ad lectorem monitio :

“Licet et nos optimum exemplar simus siquuti, et quae contigerant usque in hanc diem diligentia summa colligi notarique in fine curabimus, tamen quia appendix nova aliquando Venetiis edita et quae ab anno 1553, continet multa imo fere omnia diversa ab illis quae sunt tamen in Germanica quam in Gallica auxesi, ad Carionis epitomen addita, postremo venit ad manus nostras, voluimus etiam illam addere. Quamuis itaque anni a 1533 ad 1553 sunt hic lectori repetendi, tamen maximo cum fructu illud omnino futurum est. Boni itaque ut consulas nostram operam te vehementer candide lector oratum velim. Licet enim anni repetuntur, res obmissae et diversae additae summa utilitate videntur. Vale”.