- 17 -
Dubois, Jacques

In Hippocratis & Galeni physiologiae partem anatomicam Isagoge, a Iacobo Syluio rei medicae apud Parisios interprete Regio conscripta, & in libros tres distribuita. Hac in recenti editione summa in emendando diligentia est adhibita.

Venetiis : ex Officina Erasmiana, Vincentii Valgrisii, 1555

Cc. A2v-A4r (cc. 2v-4r): Lectori candido :

“Verissimum esse quod vulgo dici solet, hominem quidem sibi multa proponere, Deum vero de rebus ipsis pro arbitrio semper statuere: cum in multis, tum novissime in Iacobo Sylvio optimo atque doctissimo medico, re ipsa experti sumus. Nam cum is omnium artium peritissimus, & praesertim in re medica exercitatissimum, tibi, candide lector, diligenti studio, longa exercitatione, plurimoque labore anatomicas institutiones parasset, hancque hyemem delegisset, tempus ad corporum dissectionem maxime opportunum: ut quod literarum monumentis iam tradiderat, re ipsa quoque auditores suos doceret, atque ita ipsis quarundam partium scrupulum eximeret, quae in variis corporibus luxuriante & ludente interdum natura varie observari solent: hoc tantum bonum medicinae studiosis velut invidens mors, hominem, proh dolor, antequam id, quod animo iam destinatum habebat, effectum daret, sustulit. Qui etsi sibi & naturae vixisse satis videatur, nobis tamen & patriae parum vere possumus affirmare. Nam qui nullum finem laboribus imposuerit aut se respexerit unquam dum ad rem literariam aliquid conferret, & suo nitori medicinam restitueret, Hippocratem & Galenum a calumniis vindicaret, qui potuit satis & patriae & rei literariae vixisse ? In quo cum iam decrepita senectute tantis se angeret & conficeret laboribus, parum vitae & saluti consulebat. Sed tamquam huic uni rei natus, semper legendo evadens doctior, multa literis committebat, quae si limata & perfecta essent, medicina, quae eo coepit a barbarie vindicari, eodem auctore suum splendorem obtineret. Primus enim Hippocratis & Galeni libros Lutetiae syncere interpretatus est: primus certam methodum docendi & discendi medicinam tradidit. Etsi ante illum floruere praestantibus ingeniis praediti multi, & bonis artibus exculti , qui medicinam & facerent & nossent: ii tamen aut privatis studiis delectati, domi latitarunt, neque ad docendum publice prodierunt, aut domesticis negociis occupati suisque rebus & familiae inservientes, maluerunt eam augere quam publicae utilitati consulere. Sylvius vero communem salutem suae anteferens, atque uni studiosorum commodo prospiciens, vitam egit in ocio literario, longe ab omnibus negociis abhorrentem. ut mihi videatur eorum vitam effinxisse, quos summus ille & ingenii & linguae parens Plato (quod honores & ea quae plerique vehementer expetunt, & de quibus inter se digladiari solent contemnant & pro nihilo ducant) iustos esse, monumentis consecratus reliquit. Eo tamen laus illi clarior & illustrior, quod eam vitae societatem quam tueri debebat, desertam non est passus: in quam operae, studii, fructus, quantum vires ferre valuerunt (valuerunt autem plurimum) contulit. Veruntamen, ut nihil est in rebus humanis firmum ac stabile, & quae certissima putantur saepe aut casu, aut morte praevertuntur, non potuit ipse anatomicas institutiones exquisito iudicio inchoatas, ordine admirabili digestas, tam accuarate perfectas tibi exhibere, quin imperfecta quaedam, ut caput de tendonibus, cui nondum summam manum addiderat, & alia pauca obscuriora, quae dissecandis cadaveribus hac hyeme exploratissima & clarissima reddere statuerat, reliquerit. Quae licet doctorum hominum operam iudiciumque requirere viderentur, ne tamen nimis ingeniosi in alio opere fuisse videri possemus, non fuit consilium quicquam immutandi. Quorum etiam cum maxima cupiditate teneri te videremus, maluimus, uti habebant exhibere, quam fructu laboris tanti viri diutius privare: praesertim eius partis madicinae, in qua quantum elaboraverit, cuique quantum lucis addiderit, plurimi non solum Galliae, sed etiam Europae totius testes locupletissimi & oculatissimi esse potuerunt. In quo si quid parum apte positum, si quid non suo ordine collocatum reperias, expostules ipse cum superis, qui vitam homini diuturniorem non propagarint, quoad hanc medicinae partem, quam tam varie & absurde multi studio maledicendi aliquando tractarunt, excoluisset. Has igitur tibi candide lector anatomicas institutiones spectandas proponimus, dum commentarios in libros de usu partium, ad quos lectorem saepe remittit, tibi paramus. In quibus quae hic concise & breviter tractata sunt, eadem illic fusius & latius explicat: alios praeterea commentarios in libros Galeni de differentiis febrium, de facultatibus medicamentorum tibi exhibebimus, si intellexirimus nostram qualmecunque diligentiam non ingratam esse”.