- 18 -
Dubois, Jacques; Galenus, Claudius

Iacobi Syluii medicae rei apud Parisios interpretis Regii Commentarius in Claudii Galeni duos libros de differentiis febrium. Hac in recenti editione summa in emendando diligentia est adhibita

Venetiis : ex Officina Erasmiana, Vincentii Valgrisi, 1555

Pp. 3-6: “Candido Lectori” :

“Si eloquentissimorum hominum, Candide lector, vestigiis mihi insistendum esset, facerem equidem quod illos, dum funebres orationes haberent, fecisse video: longa nimirum oratione eum magnum ostendere conarer, cuius lucubrationes in omnium conspectum emittendas suscepissem. Sic nanque Demosthenes, qui in Philippico ad Cheroneam, sic Cicero, qui ad Mutinam perierant, quantis potueres encomijs & laudibus celebrarunt. Mihi vero commentarius hunc Iacobi Syluij praestantissimi medici producenti, nihil in huiusmodi rebus secundum video. Illis enim (ni fallor) encomia & panegyrica adhibenda non sunt, qui ex natali suo colore pulchritudinem capiunt, non ex oratoris suco: quique ex suis virtutibus inclarescunt, non ex disertis quorundam praedicationibus: qui denique suis factis in sublime assurgunt, non aliena eloquentia attolluntur. Quamobrem ubi quis eam sublimitatem iam possidet, ut suis meritis eximius, hominum opinione maximus habeatur, nihil ille indigere videatur ad sui commendationem viribus eloquentiae. Quod Iacobo Syluio optimo & doctissimo medico contigisse nemo sane ignorat. Non ergo mihi enitendum est, ut eum magnum argumentis evincam, aut oratione persuadeam: quum tantus sit in omnium hominum mentibus, ut nullum incrementum aut auctarium accipere possit. Adde quod id tentare frustranei laboris videri possit, quippe qui id probare eniterer, quod omni dubitatione vacat, atque adeo omnibus est in consesso. praestarem igitur, ut quod omnes boni sentiunt, sentirent, et magnum Syluium legerent, quem magnum et vidissent, et reapse experti saepenumero essent. Quid igitur (inquies) adfers? Profero studiosis omnibus, qui medicinae nomen dederunt, Clau. Galeni, Medicorum facile principis, libros duos de differentis febrium, non quidem nouos, sed veluti postliminio reflorescentes opera et industria doctissimi Medici Iacobi Syluij. Ita enim hos suo velut ad Cleabthis lucernam sedulo elucubrato commentario illustravit, ut omnem caliginem facile ab illis dispulerit, atque omnibus, qui ad medicinam animum appellunt, plurimum commodarit. Caeterum quaeres forsitan: qui factum sit ut tam brevi oratione penultimum caput percurrerit, postremum vero prorsus intactum reliquerit. tibi igitur sic responsum velim. Quae postremis istis locis à Galeno scripta sunt facilia esse, et superiori oratione pertracta fusissime. Nam de putrefactione, caloris febrilis accensione, augmento, vigore et inclinatione, sequentis accensionis causa, dispositione partis morbo affectae, curatione febris, humorum permutatione, errore in victu febricitantium, causa febris increscentis, decrescentis et aequaliter affligentis, causa morborum circuitu repetentium, et horum discrimine (quorum omnium capitibus postremis meminit Galenus) passim copiose disseruit: adeo ut nihil in illis remanserit, quod non satis sit superiori sermone explicatum. Quare mirum tibi videri non debet, Candide lector, quod finem illic fecerit scribendi doctissimus Sylvius : quum abunde multa, pro horum librorum interpretatione congesserit, et scholiogrophi partes satis executus sit. Quae omnia si diligenter et accurate volutes, atque, ut ait Homerus, νυκταστε και εματα οαντα ? verses, dictu incredibile, quam bene tuis studijs consultum erit, quantumque ad medicinam accommodate faciendam comparatum habebis praesidium. Tu igitur καριν λαβον μεμνεσω: Aκαρισος γαρ, oστισευ παθoν αμνημονει. Vale”.