- 25 -
Da Monte, Giovanni Battista

Io. Baptistae Montani Veronensis medici et philosophi excellentissimi, Consultationum medicinalium ad varia morborum genera, centuria tertia. Una cum indice alphabetico.

Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1558

Pp. 3-6: Typographus lectori S. :

“Cum superioribus annis divulgassemus ex nostra Typographia Lector candide primam Cinsultationum Medicarum centuriam magni illius ac prope divini Medici pariter ac Philosophi singularis D. Ioannis Baptistae Montani, Veronensis, quas (ut audio) partim ipse suis auditoribus inter differendum publice communicavit, partim domi, privatimque, discipulis mira facilitate praelegit, vel dictitavit: effectum est (frustra oblatrantibus quibusdam obscuris, & malevolis blatteronibus) ut Montanica a plurimis visu, lectu, et cognitu digna existimarentur, quippe qui non minus docte, que attente dicta, factaque sua omnia ad amussim pensitasse videatur, cui id tribui sentio a bona Medicorum huius aetatis parte, ut alter Galenus dici et haberi iuremerito et possit: et debeat: nec enim abs re tam liberaliter illustris. hic Senatus Venetus publicis impendiis eum aluisset Patavii, nisi rarum hominis ingenium inter reliquos mortaleis admiratus esset. ad cuius honoris corollarium, pro laude vulgaris famae ego, nihil aut parum habeo profecto, quod addam, nisi unum hoc, in medium proferam hoc logo, me, ab innumeris promiscue admonitum, rogantibus, aliis, cohortantibus aliis, ut hinc inde perquirerem gnaviter, si quid uspiam extabat tam digni auctoris, hactenus incognitum: quidquid anim esset, iniquum illi ducebant, benevolentium iustis desideriis intercipi. Exploratum vero ut plurimis est, rei Medicae tyronibus imprimis, nihil Montani monumentis a multis saeculis axquisitius, aut excellentius repertum esse. Excitatus itaque sum sane (ut ingenue fatear, ut, cum amicorum geniis hac in parte obsecundarer, tum, quod semper adnisus sum, adnitorque, sedulo, studiosorum commodum adiuvarem) ad altiores cogitationes, sicunde tale quidpiam, quod ad multis, et doctis et probis viris probatur, nancisci bona sors ferret, non defuturum me, ilico recepi, necque impensae, neque labori parciturum esse: quin ad bonorum omnium usum, ac studiosorum gratiam veniat in nostra officina. Sic igitur diu multumque cogitanti mihi, forte (ut sit) ad famam ipsam prioris Centuriae, a nobis iampridem editae, cum literatus, tum in rebus Medicis apprime versatus, et Medicus et Philosophus D. Ioan. Crato Vuratislaviensis, benevolentia quadam peculiari, erga praeceptorem optime de se meritum, impulsus, secundam, seu alteram nobis transmittit Centuriam, olim ab sese accurate (dum legentis Montani, aut ratiocinantis verba, ab ora pendens, quod aiunt, exciperet: haec fideliter concinnavit, et nonnulla alia, ad id subiectum pertinentia, nimirum Discursus, ut ita dicam, seu animadversiones, ac Curationes febrium, quae omnia typis nostris sunt impressa) collectam, ac perscriptam, eam nos nuperrime, iis, qui de Montano recte iudicant, legendam dedimus, quanta quidem a nobis fieri potuit diligentia, et industria ad Archetypum expressam. Maledicis interim invidia rumpantur, ut ilia Codro nam non ita eorum garrulitatem metuo, integer, quam tyronum commodis servire cupio. Quod quidem opus, nihilo secius postquam desideratum iri, atque priores illas Consultationes supra biennium a nobis emissas, plane considerem, communi fretus benignitate, nullatenus quiescendum esse mihi arbitratus sum, quin omnes bibliothecas perlustrarem, sicubi adhuc lateret aliquid a proposito non alienum. Quid multa ? non quidem spe et effectu honestissimus noster caruit affectus. Nam brevi, quemadmodum evenit, in mare currentes ierunt de montibus undae: atque ex una occasione opportuna, opportunior altera subinde orta est. In hac bona mentis inclinatione adiutus sum a multis viris fide dignis, nam certatim enixioribus animis illi ipsi, qui sub vivo eo Magistro operam navarunt rei Medicae, sensim flagrare, et laetari coeperunt, ut quamprimum promerent in publicam studiosorum utilitatem, quod per multos annos abdiderant, intraque Musaea Continuerant: quod, qua ratione alia, aut consilio adducti fecerint, non video, quam, quod impudentes iudices in alienis rebus vitio vertendis, homines vererentur, quasi aliena pro suis ostentarent, et graculo Aesopi comparandi essent, aut certe (quod res ipsa est) expectarent commodam aliquam opportunitatem sibi dari, selecta, quae habebant apud se Montani Miscellanea promulgandi. Afferentibus demum aliis alia ad me, Centuriam tertiam obiter ita contexuimus Consultationum, seu Curationum Medicinalium, a prioribus duabus instituto ac stylo nequaquam dissimilem, in omnium summatim gratiam, qui foeliciter iactis fundamentis literarum, aliquo in hac arte progredi student, et praeter disciplinae profectum tolerabilem, luculentum emolumentum aliquando adepturos sese non diffidunt: ea tamen lege, ut si, exiguus licet, hic noster labor non disciplicuerit, totis viribus adnitemur imposterum (quotquot habere in manibus Montani lucubrationes, integrum nobis fuerit) eas statim typis excusas tibi lector candide inspiciendas ordine praebere. Tu interim, si sapis, valetudinem tuam cura, Vale, vive, et labore nostro laetus fruere”.