- 27 -
Mattioli, Pietro Andrea

Petri Andreae Matthioli Senensis Serenissimi Principis Ferdinandi Archiducis Austriae & c. Medici, Commentarii secundo aucti, in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia. Adiectis quampluris plantarum, & animalium imaginibus, quae in priore editione non habentur, eodem auctore. His accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum: quin & Censura in eiusdem enarrationes.

Venetiis : in officina Valgrisiana, 1560

Cc. β4v-β 5r: Vincentius Valgrisius Candido Lectori S.:

“Praesagit mihi animus, candide Lector, multos fore, qui uno ore institutum hoc meum damnent, & iam odiosas eorum voces audire mihi videor, qui coniuratis animis adversum me novum querele genus instituant, Perperam enim & inepte me facere, qui hosce Matthioli Commentarios toties excussos, toties interpollatos mutatis non solum plantarum imaginibus, verum etiam additis plerisque rursus in publicum emittam, meque in causa esse, ut studiosi bonarum artium tot inanes, & supervacaneos sumptus faciant. Porro longe satius fuisse, si in aliquot annos editionem distulissem. Quin enim ambigat authorem ipsum hoc temporis spacio plenis (quod aiunt) viribus ad eam rem fuisse accessurum, & summam manum tanquam Colophonem semel absoluto operi impositurum. Nunc vero nihil aliud a nobis agi, quam quod novis subinde editionibus eos obruimus, ut eo speciosus ab ipsis pecunias extorqueamus. Haec & similia de me fortasse aliqui. Quibus quid est quod interim respondeam, nisi quod conatus hic noster eorum gratia non suscipitur, quos avaritiae studium transversos agit ? Ab his enim tantum abest, ut lucellum aliquod expectem, ut sim potius illis ultro etiam magnas gratias habiturus, si tabernam nostram nunquam salutarint. Alijs vero, quos insignis animi liberalitas, excellentesque virtutes praecaeteris exornatos reddunt, noster omnis labor, & industria dicata est, neque ulla est res tanta, quam horum causa non & libenter, & studiose sim facturus. Haec tamen nequaquam eo dixerim, quasi sordidum lucrum communi hominum utilitati praeferre videar velle, id quod a me tantum abest, ut nihil abesse longius possit. Sed ut intelligas studiose Lector, nullam esse tam modestam foelicitatem, quae malignitatis aculeos effugere possit; quamquam nolim totius defensionis meae cardinem, ac vim in hoc solo versari, cum longe aliae & iustissimae quidem sint causae, quae me ad edendos rursum hosce commentarios induxere. Etenim qui est, qui nesciat, si editionem hanc in aliud tempus reiecissem, eventurum omnino fuisse, ut quam plurimi studiosi huius artis, (me authore) iacturam in studiis facerent, praesertim cum abhinc annum nulla exemplaria Venetiis reliqua fuerint; quo tempore confluebant turmatim ad me undique studiosi homines, qui quotidianis prope conviciis a me eosdem Commentarios efflagitabant. Id quod cum multis aliis exploratissimum est, tum vero vel maxime mihi ipsi satis superque cognitum: qui singulis horarum momentis adeo ab istis exagitabar, ut pene obsurduerim ad eorum querelas. Itaque operae precium me facturum existimavi, si rursus hosce commentarios excuderem: alioqui videbam mihi eodem tempore duplex crimen sustinendum. Nam & multorum studiosorum animos hac de causa a me alienassem, & rationem nullam habuissem eorum, qui Matthioli commentarios vel non viderunt, vel non legerunt. Quorum alterum privatis meis rationibus plurimum obfuisset, alterum etiam inhumanum videri poterat, eos scilicet huius lectionis fructu diutius privari, qui minime omnium debebant. Quamobrem nullum iam ex studiosis futurum arbitror, qui mihi vitio vertat, quod hosce commentarios ita auctos, & locupletatos adiectis quam plurimis plantarum & animalium imaginibus, quae in aliis editionibus desiderabantur, rursus imprimendos susceperim. Nam cum huius artis cognitio longe, lateque pateat, neque ullis cancellis sit conclusa; non video, cur ei qui in hoc argumenti genere aliquid scripserit, aut lucubrarit, non liceat suo quasi iure quotidie aliquid addere, immutare, inducere, breviter scripta sua facere meliora: id quod authorem ipsum in hisce commentariis fecisse manifestum est. Quinimo ausim hoc plane affirmare, olim permolestum studiosis omnibus futurum, ubi viderint illum aliis studiis impeditum stationem hanc, quam diu tueri cepit, aliquando deferere, neque quicquam amplius in hoc genere meditari, quod in hos commentarios conferat, cum verisimile sit ipsum & multa & praeclara adhuc habere, quae ad hanc praestantissimam simplicium cognitionem spectent, in qua ille (uti ego ab omnibus doctis passim circumferri audio) non postremum inter alios sibi locum vendicat. Illud satis constat multos acerrimi iudicii homines pleraque ex illius commentariis mutasse, & scriptis suis inservisse, nonnullos etiam ex illius laboribus quosdam veluti centones consarcinasse: ut vel hinc coniectari liceat, qua eruditione, qua doctrina vir ille polleat. His igitur de causis hunc librum denuo in manus assumpsi, eumque (uti antea dixi) tot simplicium & animalium imaginibus auctum, multoque magis quam antea locupletatum, typis excudendum censui. Adiecimus praeterea tabulam comprehendentem vim & naturam omnium simplicium ad omnes corporis morbos applicatam, ex qua vix dici potest quantum utilitatis & fructus sint studiosi percepturi. An igitur quisquam me reprehendat, quod hanc provinciam imprimendi praeclari huius operis toties suscipiam ? Quod si iustos iudices fortiri mihi contingat, quique ratione potius quam livore & odio moveantur, nihil ad dubito quin omnibus calculis pro me sententiam ferant. Porro quoniam superioribus annis receperam, me in lucem daturum Apologiam Matthioli contra Amatum Lusitanum, una & Censuras in illus enarrationes, ne forte quis fidem meam hac in re desideraret, visum est eam hisce commentariis adnectere. Quam quam vero author semper eo animo fuerit, ut libellus non divulgaretur, quod existimaret non esse magnopere gloriosum (ut ipse ait) vincere eum hominem, qui se iam passim omnibus, ut verbis ipsius utar, deridendum propinarit, palamque omnibus fecerit impudentiam suam; tamen, ne quis me laesae fidei reum in iudicio sisteret, nihil non feci, au author precibus meis locum daret. Et iam omni prorsum spe cadere caeperam, nisi acerrimi iudicii homines quotidiano prope convicio id a Matthiolo efflagitassent. Aiebant illi plurimum referre, ut ea scripta ederentur; fore enim ut hinc omnis posteritas aperte intelligat, non solum quam ille omni culpa in eo vacet, in quo falso accusatur, verum etiam ut Lusitani (uti ipsi addebant) arrogantiam & indiventiam perspectam & exploratam habeat, cuius exemplo caeteri admoniti ab hac provincia posthac abstineant, neque in probos & doctos viros tam contumeliose debacchentur. Huc accedit quod non parum emolumenti, & frugis hinc ad studiosos omnes sit perventurum, ob variam & multiplicem doctrinam, quae in hisce scriptis comprehenda est. Quid multis ? Annuit Matthiolus, passusque, est Apologiam una cum Censuris in lucem edi. Exilui mehercule prae nimio gaudio, quod tandem id essem aliorum opera consequutus, quod tantopere semper optaveram. Sed mirum est quam difficile sese hac in re author praestiterit. Reliquum est, studiose lector, ut ad hanc praeclarissimam simplicium cognitionem te horter; non enim dubito, quin uberiores & suaviores fructus in dies ex ea percipias. Vale, ac labore nostro fruere”.