- 28 -
Mesue: Dubois, Jacques / Manardi, Giovanni / Marino, Andrea

Mesuae graecorum, ac arabum clarissimi medici Opera quae extant omnia. Ex duplici translatione: altera quidem antiqua, altera vero nova Iacobi Sylvii. Item Authores omnes, qui cum Mesue imprimi consueverunt: quorum nomina, ac Librorum titulos sequens pagina indicat. Accesserunt his Annotationes in eundem Mesuen Ioannis Manardi, & Iacobi Sylvii. Adiectae sunt etiam nunc recens Andreae Marini Annotationes in simplicia cum imaginibus desideratis. Scholion item eiusdem in olea quaedam, quae omnia maxima diligentia ab eodem Marino e vetustissimis exemplaribus sunt castigata.

Venetiis : apud Vincentium Valgrisium, 1561 (Venetiis, apud Vincentium Valgrisium 1561)

Cc. *3r: Ad Lectorem:

“Abes, Amice Lector, opera Mesues, quae extant omnia: itemque libros omnes, qui cum his imprimi solebant. haec vero singula ab excellentissimo, & doctissimo Medico, ac Philosopho Andrea Marino emendatiora, quam antea fuerint, accipies, qui praeter eruditissimas in simplicia medicamenta adnotationes, figurasque descriptas, quae rei medicae studiosis maximo erunt adiumento, has adiunxit castigationes, quae quidem a peritis optabantur. huius inditium tibi velim sit praecaeteris innumerabilibus, quae declarare possem (nam ommitto verba corrupta: ut loco Opii Crocum, Sileris montani Simile, cum de Virtutibus extrahuntur pro Ventribus, absinthii sicci pro succo absinthii, oleum pro tritico, & id generis alia, quae in medicina plurimi facio) locus in lib. de curatione cordis affecti cap. fec. De medicinis simplicibus & compositis ad omnes passiones cordis spectantes: qui habet in nonnullis impressionibus trochiscos é camphora a Rasi ad Almansorem descriptos his verbis, et simplicibus diminutos. i. Pondere aurei unius ex eis sumatur: camphorae trium granorum horedi pondus. verba quoque desunt alia in hoc cap. non minus, ut in vetustis codicibus legitur, adiugenda, quam in aliis castiganda: quae tu ipse videre poteris, ne, aliena errata numerando, offendere videar magis, quam monere. Tamen haec pauca scribenda mihi visum est: ut cognoscas me nec operi, nec sumptui ulla in re deesse. quampropter id tibi polliceri possum, et debeo Virum hunc re medica peritissimum e tenebris in lucem transtulisse hos libros, quo aliis praeferendos iudicabis. Vale”.