- 32 -
Vittori, Benedetto

Practicae magnae Benedicti Victorii faventini, medici, ac philosophi praestantissimi, de morbibus curandis, ad Tyrones tomi duo, quorum alter agit de morbis curandis capitis et membrorum ei attinentium, alter vero de morbis curandis membrorum spirationi observientium. Opus apprime utile, ac necessarium omnibus medicam artem profitentibus, nusquam enim invenient remedia ad quoscunque morbos curandos paratiora. Nunc primum omni adhibita diligentia in fine tomorum positis.

Venetiis: apud Vincentium Valgrisium, 1562

C. a r-v: Ad lectorem:

“Cum semper Benedictus Victorius Faventinus bonis omnibus, et praesertim medicinae studiosis suo labore et diligentia prodesse studerit, quod et celeberrima Italiae gymnasia testantur: in quibus per quinquaginta et amplius annos publice docendo floruit: necnon eius varia et eruditissima commentaria, quae aeternum duratura posteritati reliquit: magnum opus de curandis morbis omnibus, postremis vitae suae temporibus fuerat aggressus: in quo quodcunque in rerum naturae contmplatione, et in longo medendi usu cognovisset, id totum ex Hippocratis, et Galeni potissimum sententia, litterarum monimentis commendaret. At mors, quae cogitationes hominum interrumpit, tanta totum orbem utilitate defraudatura, quantam nulli adhuc iuniores in re medica praestiterunt, in medio fere cursu scribentem rapuit. Quippe cum vix eorum, qui caput ac thoracem vexant morborum curationem absoluisset, vita functus, hoc nobis clarissimum tanti operis testimonium reliquit: ac veluti ideam cum ipsa ratione medendi. Nam quamvis (veluti sibi proposuerat) totum non perfecerit, in hac tamen nobilissima parte tam facilis, tamquam libera medendi methodus ex ipsis optimis philosophis ac medicis demonstratur, ut unicuique etiam mediocriter erudito, reliquis morbis omnibus facillima pateat ratio succurrendi. Primo enim adeo universalia omnia ad artis cognitionem necessaria complexus est, ut certe ad alios morbos cognoscendos, et curandos eadem repetere fuisset supervacaneum in particularibus autem his morbis et capitis et thoracis, ita diligentem exercitationem cum magna remediorum multitudine demonstravit, ut paucis admodum mutatis, non difficile sit ad reliquas eadem transferre aegritudines. Nec te ab hoc legendo aut deterreat, aut avocet vel antiquorum auctoritas, vel iuniorum scribentium numerus: nam nec Aristotelem Plato, nec Theophrastum Aristoteles a scribendo avocavit, nec Galenum Hippocrates, nec Oribasius, Paulum, Aetium, et reliquos Galenus; aut antiquiores illi praeclarissimos aetatis nostrae, et paulo superioris medicao ac phlosophos deterruerunt, sed horum omnium scripta in maxima existimatione ab eruditissimis etiam et habita sunt, et vehementer probata. Quare rumpantur potius invidia, qui naturae perversitate, et instituto bonos viros calumniis lacerare conantur, et eos maxime, qui operamm suam medicinae studiosis cum magna mortalium utilitate praestare contendunt. Et si iuniorum omnium, qui aut in arte excellerunt, aut nunc etiam summopere praestant legendi sunt commentarii (quod sine controversia faciendum est, praesertim cum vivendi mutetur ex tempore ratio) quis Benedicti Victorii optatissimum hoc opus in arte medica non legendum ac memoriae commendandum exsistimaverit ? in quo quicquid industriae valuit et iudicii, totum id in eo perscribendo collocavit. Quantum autem potuerit, longa ipsius aetas, sine qua medicinae experientia debilis admodum est, testari facile potest. Nec illi aliqua, cui res potius quam verba fuere animo, restat obiectio, nisi quod paulo exactior stylus esse potuerit, et delicatis auribus delectabilior. Verum sciens prudentissimum vir morbos ipsos non eloquentia, et dicendi splendore, sed rerum cognitione, et remedijs ex ipsa experientia curari, accersitos cultus, ac verborum anxios delectus aliis relinquens, ipse usitatis rerum vocabulis omnia quaecunque voluit explicare satis esse arbitratus est. Quod etiam eruditissimorum consilio intelligens Vincentius Valgrisius in imprimendis libris vigilantissimus, in cuius manibus auctoris extabat exemplar, utilitati publicae consulens, typis excudendum curavit, in eoque talem adhibuit diligentiam, qualem et re ipsa, et scribentis auctoritas postulare videbatur. Quare si Victorio plurimum te debere senties, dum ista perlegeris, multum etiam Valgrisio te obligatum fore iudicabis. Vale”.