- 34 -
Avicenna; Costeo, Giovanni / Gerardus Cremonensis / Mongio, Giovanni Paolo / Alpago, Andrea / Blasio Armegando

Avicennae principis, et philosophi sapientissimi. Libri in re medica omnes, qui hactenus ad nos pervenere. idest Libri Canonis quinque. De viribus Cordis. De removendis nocumentis in regimine sanitatis. De sirupo acetoso. Et Cantica. Omnia novissime post aliorum omnium operam a Ioanne Paulo Mongio Hydruntino, & Ioanne Costaeo Laudensi recognita. Accessere autem in hac editione praeter magnam in emendando contextu diligentiam, & lectionum ex vetustissimis codicibus animadversam varietatem, praeter Arabicarum vocum interpretationem passim ex optimis authoribus adhibitam, Annotationes Eorundem Costaei et Mongii in libros Canonis, quibus consensus & dissensus principum tum philosophorum tum medicorum inter se, brevissime quantum fieri potest, suo loco explicantur. Adiecti etiam postremo loco sunt Indices quatuor: Duo quidem veluti Arabicae linguae promptuaria; antiquum unum a Gerardo Cremonensi, ut videtur: alterum vero postea a Bellunensi editum: Duo autem praeterea, quibus res omnes in his libris, & in contextu, & in annotationibus mamorabiles, copiose, multa fide, atque ordine colligitur. Ut nihil tandem in postrema hac editione sit praetermissum, quod studiosis medicinae profuturum, sid animadversum.

II: Avicennae operum in re medica tomus secundus, idest Liber canonis quartus, cum Ioannis Costaei Laudensis, et Ioannis Pauli Mongii Hydruntini annotationibus eiusdem canonis liber quintus qui et antidotarium dicitur. Libellus de viribus cordis. Lib. de removendis nocumentis, quae accidunt in regimine sanitatis. Tractatus de syrupo acetoso. Et Cantica. Omnia nunc diligentissime recognita, & ab erroribus multis expurgata.

III: Indices rerum memorabilium in Avicennae De re medica libris: nec non Ioannis Costaei, ac Ioannis Paulii Mongii annotationibus, locupletissimi. Qui, quantum caeteris in ordine sint praestantiores, quamque alios omnes hactenus impressos, brevitate, ac facilitate antecellant: eos, qui legerint, aequos iudices futuros speramus.

Venetiis, apud Vincentium Valgrisium, 1564 (colophon alla fine del II vol.: Venetiis, apud Vincentium Valgrisium, 1564)

In-folio; 3 voll.: I: [8], 966 [i.e. 970], [2] p.; II: [12], 429, [3]p.; III: 128 c.

[vol. III:] al v. del frontespizio, Vincentius Valgrisius studiosis S.:

“Praeter summam, quam in excudenda Avicennae medicina, diligentiam adhibuimus, admonebat nos res ipsa, Indice quoque copioso esse opus; ut scilicet vobis nihil desit, quod studia vestra promoveat. Aggressi ergo hanc provinciam sunt precibus nostris tres perquam eruditi medici: et longis tandem virgiliis laboribusque id praestitere, quod ipsi optabamus. Collecti enim duo sunt Indices: alter quidem eorum omnium quae in ipso Avicennae contextu visa sunt digniora memoratu: alter vero eorum quae in Annotationibus in nostra hac editione additis occurere. Quo autem iudicio, fide, ordine confecta haec sint omnia: quid tum commodi, tum copiae accessurum sit vobis; vos ipsos, studiosi, iudices facio, neque pluribus doceo. Illud tantum polliceri et testari ipse possum, nihil hic praetermissum, quod usui vobis fore intellexerim. Suscipite ergo alacriter operam nostram, et valete. Deus vero Opt. Max. studiis vestris faveat”.