- 35 -
Philoponus, Ioannes; Aristoteles / Silvius, Andreas Brugensis

Io. Grammatici, cognomento Phiponi in Aristotelis libros de Generatione, & Corruptione explicatio: Andrea Sylvio, Brugensi, interprete.

Venetiis: apud Vincentium Valgrisium, 1564 (Venetiis: apud Vincentium Valgrisium, 1564)

cc.A2r-v: Typographus lectoribus S.P.D.:

“Typographus lectoribus S.P.D.: Cum multis rationibus prodesse hominibus docti homines student, tum vero nulla est praestantior unquam excogitata, quam cum in eiusmodi studium incumbunt, ut quae obscura, latentiaque sunt, illustrent, et in apertum proferre omnino conentur. idque eo laudabilius semper est habitum, quo res, quas pertractant, utiliores, praestantioreque fuerint. Etenim ex omnibus virtutibus humanis, quarum est duplex genus, alterum in actione, in delectu rerum alterum, nemo propemodum potest vel mediocriter eruditus inveniri, qui non intelligat veritatem principem locum obtinere: eandemque esse in profundo demersam, et vix humano ingenio, ac ne vix quidem in plerisque rebus posse erui. porr vero eam esse tanti faciendam, ut alias virtutes omnes ipsa una superare: nullaque eidem comparari posse videatur. quod illi praecipue cognoverunt, qui sapienter hoc memorie posteritatis commendarunt, veritatem esse unam, quae genus humanum cum divina natura maxime coniungat: si quidem Deus opt. max. supra omnes virtutes humanas cum sit, veritatem tames habeat: ut haec una virtus nobis cum Deo communis existimetur, quam ob rem qui veritatis inventionem nobis suppeditant, cum ornandi sunt laudibus, tum vero optime de nobis memeri iudicandi sunt: et, quod paullo ante monui, est hoc praestantius eorum in nos beneficium, quo magis animum, quam corpus attingit: Itaque cum philosophia sit mater omnium bene dictorum, beneque factorum, eaque vel in actione, vel in contemplatione versetur, ea pars quae ad caussarum, initiorum, atque elementorum notitiam pertinet, ut cognitu difficilior, ita etiam semper habita est praestantior. proinde maiora acrioraque iudicia in eam partem potius incubuerunt, quam ut in actione tempus consumerent, utpote quae maiorem voluptatem, maioremque usum afferret: quae duae res plaerunque hominum ad se trahere studia consueverunt. sunt autem multa a veteribus, et recentioribus excogitatae rationes, quibus pervenire ad veritatis cognitionem possimus: alij enim res ita scriptis mandarunt, ut earum extaret tractatio, atque ita in hominum memoria ipsarum meditatio versaretur, ut tandem veritatis compotes redderentur; Quorum omnium longe principem Aristotelem antiquitas celebravit: quae licet multa praeclara ingenia illa quidem tulerit, nemo tamen fuit post hominum memoriam, qui de rebus philosophicis scripserit, qui fit cum Aristotele comparandus: alii autem satis se laudis ac gloriae consequuturus arbitrati sunt, si quae ab aliis obscure dicta essent, ipsi interpretarentur: alij, si longiore verborum ambitu, et comprehensione eadem pertractarent: alij denique si ea, quae graece scripta essent, latine recte redderent, et ita converterent, ut passim intelligi a studiosis possent. quod sane institutum iam inde a priscis ductum temporibus, semper fuit laudabile et qui in eo munere sunt studiose, seduloque versati, ijdem et de literis et de genere humano optime meriti iudicari debent. in caussa enim sunt, ut qui in linguis perdiscendis aut non potuerunt, aut noluerunt versari, quorum alterum eis est necessario condonandum, alterum vix ferendum; certa via, ac ratione ad disciplinarum, ac scientiarum cognitionem perveniant: et quasi cursu citato finem sibi propositum consequantur. Possem ego multos commemorare, quorum in hoc studio enituit industria, sed existimavi, praestare, omnes praeterire, quam quemquam oblivione impeditus non afferre, qui mihi iure succenseat. de And. tamen Syluio, qui nuper commentarium Philoponi in libros de ortu, et interitu rerum, latinum fecit, mihi esse necessario dicendum videtur: ut quoniam ipse sua modestia, et contemptu gloriae vix nomen suum inscribendum esse putavit, ego studiosis viris significarem, ipsum magno studio, singularique diligentia hunc librum confecisse: mirificamque industriam adhibuisse, ut quae alioqui erant perobscura, clarissima in luce versarentur: quaequae erant depravata, ope veterum librorum, et adhibito paeclaro iudicio, quo praestat, restituerentur: ut nunc primum Philoponi explicatio et legi, et intelligi posse videatur. Quo circa ei habenda gratia est, qui hunc laborem, sibi minime necessarium, utilem certe studiosi suscepit: atque se gessit, ut ample, ornate, et copiose, integritate, ac veritate rerum servata, quod solet esse difficillimum, haec pertractasse iudicetur. Ceterum hanc nostram operam, optimi lectores, boni consulite, industriaeque favete”.