- 36 -
Zimara, Marcantonio

Marciant. Zimarae Philosophi clarissimi Tabula et Dilucidationes in Dicta Aristotelis & Aver. Nunc recens recognita, & ab innumeris erroribus expurgata

[Varianti del titolo :] Tabula dilucidationum in dictis Aristotelis & Averrois / Tabula et dilucidationes in dicta Aristotelis & Aver.

Venetiis: apud Vincentium Valgrisium, 1564 (Venetiis: apud Vincentium Valgrisium, 1564)

Al v. del frontespizio: Vincentius Valgrisius studiosis omnibus S.D.P.:

“Quod semper sedulo curavimus, literarum studiosi, ut, & vobis bonorum librorum copiam suppeditemus, & nihil ex officina nostra nisi castigatissimus prodeat; id in hoc quotis demiumque Clarissi. et nunquam satis laudati Marci Anto. Zimarae in dicta Aristote. et Averro. indice, maxime studuimus. Quum enim saepius iam excusus hic liber fuerit, videtur tamen (de qua re conquesti apd nos sunt multi) ita quotidie in deterius labi, et errorum multitudine obrui; ut frequentissime et depravatae et mutilae sententiae ocurrant, quae aut contrarium aut nullum omnino sensum habeant; et non raro in citandis authoribus locus indicato numero non respondeat. Hunc ergo tanti momenti indicem, ut veluti philosophiae totius promptuarium, suadentibus multis, nos ea diligentia castigari elaboravimus, collatis singulis cum authorum libris, ex quibus sunt desumpta, restitutis quae manca erat, et emendatis demum omni studio omnibus; ut integer tandem, et talis hic liber exeat, qualis nunquam alias. id quod cuique nullo negocio animadvertere est. Suscipite ergo studiosi alacriter, et probate operam nostram, propediem hiuis authoris Theoremata eadem cura emendata & recognita habituri. Deus vero Opti. Maxi studia vestra & conatus vobis fortunet. Valet”.