- 39 -
Chasseneux, Barthélemy de

Catalogus gloriae mundi D. Bartho. Cassaneaei Burgundii, apud aqvas sextias in Senatus Decuriae Praesidiis, ac viri clarissimi: Opus in libros XII diuisum, quibus omnis humanae gloriae summa breviter, artifiocioseque continentur. Nunc vero ita auctum, emendatum, figurisque illustratum, ut caeteras editiones omnes longe superare videatur

Venetiis: apud Vincentium Valgrisium, 1569

In-folio; [8], 330 c.; segn.: a-b4, A-Z6, Aa-Zz6, Aaa-Iii6

Marca nel frontespizio (U28)

Testo in carattere romano

C. a2r: Praestantissimo viro Christoph. Pensabeno insignis et collegiatae ecclesiae S. Petronii de Bonomia Canonico, omniumque bonarum literarum professori, et Ecclesiae Bononiensis in spiritualibus & temporalibus Vicario generali, Vincentius Valgrisius S.P.D.:

“Non sum nescius Christophore Pensabene, vir ornatissime, quin tu, quae tua est prudentia, scias, qui liber, et quantus sit is, qui Catalogus gloriae mundi vocatur; à Bartholomaeo Cassanaeo conscriptus; quantaquae doctina sit, et quam multiplici rerum variegate refertus. Sic enim inter omnes doctos constare video, nihil esse, quod aut in iure civili, aut in philosophia, aut in Teologia contineatur, aut quod ad actiones nostras quotidianas dirigendas pertineat, cuius non certa ibi inizia tradantur, ac controversiae gravissimae dissolvantur. Itaque nemo est ferè vel mediocriter intelligenti, agendivè studiosus, qui non hunc in biblioteca sua habere librum cupiat, atque inde presidia summa tum ad suas, tum ad alienas tuendas rationes non eliciat. Quo sit, ut iterum, atque iterum nobis, quo pluribus comode possit impertiri, sit describendus. Quare cum hoc ego nunc facere cogitatem, id totum volui in tuo nomine apparire. Me vero ut ita agerem impulit in primis, quod cum et tu industria, atque labore tuo variam tibi scientiae facultatem pararsi, ita ut non preclara solum iurisconsulti, sed etiam philosophi insignia reportaris, atque Theologiae nunc demum ita incumbas, ut in ea brevi excellere posse videaris, cui convenientius eiusmodi opus inscriberem quam tibi, neminem prorsus habeam. Nam quid de mea erga te observantia, tuisque erga me beneficijs dicam ? quae eiusmodi sunt, ut etiam si talis non esses, qualis et es, et summi Cardinalis Palatoti, cuius in ecclesia Bononiensi Vicarius existis, sudicio existimaris, tamen et hoc munus, et multo praestantiora me virtuti, ac liberalitati tuae debere putarem. Quare ut hoc erga te animi mei officium gaudenti, ac libenti animo accipias, te etiam atque etiam rogo. Vale”.