- 40 -
Dubois, Jacques

Iacobi Sylvii medicorum omnium nostrae aetatis facile Principis Institutiones anatomicae; In quibus ea omnia quae ad rem Anatomicam bene docendam pertinere possunt, breui ac facili modo ostenduntur

Venetiis [Giacomo Vidali], 1572 ([Vincenzo Valgrisi)]

Cc. A2v-A4r: Lectori candido [Vincenzo Valgrisi ?]:

“Verissimus esse, quod vulgo, dici solet, hominem quidem sibi multa proponere, Deum vero de rebus ipsis pro arbitrio semper statuere, cum in multis, tum novissime in Iacobo Sylvio optimo atque doctissimo medico, re ipsa experti sumus. Nam cum is omnium artium peritissimus, et expertissim in re medica excertitatissimus, tibi, candide lector, diligenti studio, longa exercitatione, plurimoque labore anatomicas institutiones parasset, hanque hyemen delegisset, tempus ad corporum dissectionem maxime opportunum, ut quod literarum monumentis iam tradiderat, re ipsa quoque auditores suos doceret, atque ipsa ipsis quarundam partium scrupulum eximeret, quae in variis corporibus luxuriante et ludente interdum natura varie observari solet, hoc tantum bonum medicinae studiosis velut invidens mors, hominem, proh dolor, antequam id, quae animo iam destinatum habebat, effectum daret, sustulit. Qui et si sibi et nature vixisse satis videatur, nobis tamen et patriae parum vere possumus affirmare. Nam qui nullum finem laboribus imposuerim aut se respexerit unquam dum ad rem literariam aliquid conferret, et suo nitori medicinam restitueret, Hippocratem et Galenum a calumniis vindicaret, qui potuit satis et patriae et rei literariae vixisse ? In quo cum iam decrepita senectute tantis se angeret et conficeret laboribus, parum viate et saluti consulebat. Sed tanquam huic uni rei natus, semper legendo evadens doctior, multa literis committebat, quae si limata et perfecta essent, medicina, quae eo coepit a barbarie vindicari, eodem auctore suum splendorem obtineret. Primus enim Hippocratis et Galeni libros Lutetiae syncere interpretatus est, primus certam methodum docendi et discendi medicinam tradidit. Et si ante illum floruere praestantibus ingeniis parediti multi, et bonis artibus exculti, qui medicinam et facerent et nossent, ii tamen aut privatis studiis delectati, domi latitarunt, neque ad docendum publice prodierunt, aut domesticis negociis occupati suisque rebus et familiae inservientes, maluerunt eam augere quam publicae utilitati consuluere. Sylvius vero communem salutem suae anteferens, atque uni studiosorum commodo prospiciens, vitam egit in ocio literario longe ab omnibus negociis abhorrentem ut mihi videatur eorum vitam effinxisse, quos summus ille et ingenii et linguae parens Plato (quod honores et ea quae plerique vehementer expetunt, et de quibus inter se digladiari solent contemnant, et quae nihilo ducant) iustos esse, monumentis consecratum reliquit. Eo tamen laus illi clarior et illustrior, quod ea vitae societatem quam tueri debebat, desertam non est passus: in quam operae, studii, fructus, quantum vires ferre valuerunt (valuerunt ante plurimum) contulit. Veruntamen, ut nihil est in rebus humanis firmum, ac stabile, et quae certissima putantur saepe aut casu, aut morte pervertuntur, non potuit ipse anatomicas institutiones axquisito iudicio inchoatas, ordine admirabili digestas, tam accurate perfectas tibi exhibere, quin imperfecta quaedam, ut caput de tendonibus, cui nondum summam manum addiderat, et alia pauca obscuriora, quae dissecandis cadaveribus hac hyeme exploratissima et clarissima reddere statuerat, reliquerit. Quae licet doctorum hoi[abbr.?]um opera iudiciumque; requirere viderentur, ne tamen nimis ingeniosi in alio opere fuisse videri possemus, non fuit consilium quicquam immutandi. Quorum et cum maxima cupiditate teneri te videremus, maluimus, uti habebant exhibere, quam fructu laboris tanti viri diutius privare: praesertim eius partis medicinae, in qua quantum elaboraverit, plurimi non solum Galliae, sed etiam Europae totius testes locupletissimi et oculatissimi esse potuerunt. In quo si quid parum ante positum, si quid non suo ordinecollocatum reperias, expostules ipse cum superis, qui vitam homini diuturniorem non propagarint, quoad hanc medicinae partem, quam tam varie et absurde multi studio maledicendi aliquando tractarunt, excoluisset. Has igitur tibi candide lector anatomicas institutiones spectandas proponimus, dum commentarios in libros de usu partium, ad quos lectorem saepe remittit, tibi paramus. In quibus quae hic concise et breviter tractata sunt, eadem illic fusius et latius explicat, alios praeterea commentarios in libros Galeni de differentiis febrium, de facultatibus medicamentorum tibi exhibebimus, si intellexerimus nostram qualemcunque diligentiam non ingratam esse”.