- 7 -
Flaminio, Marcantonio

M. Antonii Flaminii Paraphrasis in triginta psalmos versibus scripta Ad Alexandrum Farnesium cardinalem amplissimum

Venetiis : ex officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1546

Cc. A2r-A3v: Alexandro Farnesio Cardinali amplissimo M. Antonius Flaminius S.P.D., Tridenti Pridie non. Februar. :

“Memini amplissime Farnesi, nonnullos et illos quidem non indoctos, cum ego Davidem inter poetas praestantissimos numerarem, vehementer mirari solitos, neque adduci unquam potuisse, ut hoc meum iudicium approbarent, quod quidem ego ea re fieri existimabam, quia Davidis carmina, quae de Graeco, vel Hebraeo leguntur expressa, sua verborum elegantia, suisque numeris carent. quocircamihi non semel in mentem venerat tentare, possent ne ea Latinis versibus illustrari, verum id ne facerem, magnitudine negocii, et imbecillitate valetudinis deterrebar. cum vero postea gravioribus studiis occupatus poeticis exercitationibus plurimam salutem dixissem, multo etiam magis eam cogitationem abieceram, hoc autem tempore nihil minus a me praestari posse iudicabam, iam enim octavus annus est, cum ego non versus modo facere desii, sed ne poetam quidem ullum graecum, vel latinum legi, ut minime dubitandum mihi fuerit, quin ipsa, si qua tamen unquam fuit in me, orationis poeticae facultas penitus exaruisset. Verum superioribus diebus cum tu per literas id a me postulasses, quod ego, quamquam nihil magis cupiebam, efficere non potui, dubitaremque, ne tibi, cui singularem quandam observantiam, et omnia maxima studia debeo, ea res offensionem aliquam, aut commutationem voluntatis attulisset, tantam ex ea suspitione molestiam cepi, ut a me elegiam subito magnitudo doloris expresserit, quam statim ad te misi nonnullam spem habens fore, ut hoc munusculum, qualecunque esset, me tecum, si forte alienior factus fores, reduceret in gratiam. Eam elegiam cum legisset Aloisius Priulus vir summa mihi necessitudine coniunctus, quin tu, inquit, mi Flamini, quando huiusmodi versus tam subito fundis, aliquot ex hymnis Davidis hac eadem scribendi ratione exornas, et tuorum carminum decimas Deo consecras ? multaque alia in hanc sententiam, quibus vir pius, et literarum divinarum amantissimum recusantem, et huc, atque illuc tergiversantem ita ursit, ut tandem his viginti noctibus triginta psalmorum paraphrasim versibus confecerim, plurimum certe confecturus, si per valetudinem mihi licuisset, ut n. tecum pro tua singulari humanitate loquar familiariter, illud scire debes, ita rationem ingenii mei comparatam esse, ut non nisi de nocte in tenebris versus ego facere possim, ut mihi aut hac exercitatione penitus abstinendum sit, aut certe vigilandum, ex qua quidem re etiam factum est, ut breviores quosque psalmos oratione illustrandos susceperim, quippe qui longo usu doctus exploratissimum haberem (quae ingenii mei est intemperantia) quencunque psalmum aggressus forem, non intermissurum, quad illum ad finem usque perducerem, id quod profecto sine magno vitae periculo in psalmis longioribus facere non potuissem, lux enim meditantem fere semper oppressisset. Caeterum cum ipse mecum cogitarem, te magna ex parte occasionem dedisse, ut ego hoc opusculum confecerim, omnino faciendum existimavi, ut ipsum ad te potissimum mitterem, praesertim cum et tu, quemadmodum iuvenem literis elegantissimis expolitum decet, poetarum lectione delecteris, et ego maximis tuis beneficiis obligatus omni studio contendere debeam, ne videar ingrati animi vitio laborare. Accipies igitur hoc parvum munusculum versibus concinnatum, qui si spiritum, et magnificentiam orationis Davidicae minus exprimere videbuntur, non me tamen laboris mei valde poenitebit, confido enim fore, ut aliquis alius exemplo meo provocatus, quod ergo fortasse parum feliciter conatus sum, id ipse Deo iuvante summa cum laude perficiat. Vale. Tridenti Pridie Non. Februar.