- 10 -
Vergilius Maro, Publio

P. Vergilii Maronis Bucolica, Georgica, et Aeneis. Opuscula omnia insuper, quae eius nomine circunferuntur. Accessit etiam eius vita, necnon & index. Omnia accuratissime emendata, optimis quamplurimis collatis exemplaribus

Venetiis : ex officina erasmiana Vincentii Valgrisii, 1548

Cc. *2r-*3v: Apollonius Campanus Bernardo Taxo S. :

“Mirabuntur, vitioque mihi dabunt fortasse nonnulli, quod tibi lyrico Poëtae Thusco (rumpantur invidia, qui tanto te indignum nomine; etsi minime afectas, effectu dummodo sis; existimant) Vergilii, Latinorum Poëtarum principis, opus heroicum inscribam. Dicent enim, me, si decorum servare voluissem, tibi non Vergilium, at Horatium, Pindarum ve nuncupare debuisse: ut lyrico lyricum; parque pari coniugerem. Sed qui amabo hi erunt? qui nihil minus, quam te, tuaque norunt, ii porro, apud quos aeque, ac apud me clares, non modo non admiratione capientur, meque erroris arguent; verumetiam iudicii laudisque aliquantulum mihi ascribent horum sententiam, quia norunt, tanti quidem facio, quanti fieri potest maximi: illorum obtrectationes, quoniam ignorant, ne unius quidem assis aestimo. Eloquar igitur, an taceam quid aggressus sis, imo quid prae manibus ferme dimidium confectum habeas: dumidium enim facti habet (ut Flaccus ait) qui non temere, sed consulto, ut tu fecisti, coepit ? quippe si loquar, ni displiceam tibi vereor: si conticeam, non vana videbitur eorum obtrectatio. Eloquar ergo, postquam tu adeo facilis, et lenis es, ut minime dubitem, quin veniam huius peccati, si peccatum est, sim a te exoraturus. eloquar, ut ab ignorationis errore eos dimoveam; hos vero, meque in sententia confirmem; poëmatis tamen nomine silentio involuto. Te lyricum esse Poëtam, ut omnibus in confesso est (extant enim Amorum tuorum libri III qui ob elegantiam, lepörem, eruditionem, facilitatem, gravitatem, dulcedinem, sermonisque Thusci puritatem, atque candorem, nulli non obiam sunt; manibusque fere omnium summa cum laude conteruntur, ac voluntur: ut interim de tuis duobus epistolarum libris, quod propediem in lucem emittentur, nihil dicam) ita heroicum quamplurimos latet. qui enim fieri potest, ut, opere nondum editio, talis ab omnibus agnoscare ? Iccirco ut in eos, qui hoc ignorant, tui futuri poëmatis heroici, quod iniussu, precibusque magnanimi Herôis Ferdinandi Sanseverini, Salernitanorum principis, aggressus es, quam maximam pro virili excitem expectationem, quam te superaturum esse haud dubito; Vergilium hunc tibi dicatum edendum curavi. Ut enim hic sine controversia Latinorum Poëtarum principes est, ita te Thuscorum (pace aliorum dixerim non postremum fore tum summopere desidero, tum omnino non despero. Quod opus, si nulla alia de causa, hac certe saltem tibi cordi futurum spero, quod optimum portenderim, ac dederim augurium, omenque tui futuris operis heroici: necnon et quod a me tibi mittitur, quem tua, qua praeditus es, humanitate, (quid enim ego unquam aut de te bene merui, aut bene memeri potuerim possumque?) semper amice, benigneque complexus sis. Quod si erit; ut modo Vergilium, ita Homerum, necnon et Horatium, Pindarumque, si unquam ex hac prodibunt Typographia, egoque quo nunc fungor, fungar officio; tipi quoque inscribam: ut pares pari coniungam: ne prorsus obtrectatorum opinionem explodere videar, ipsosque infestos magis atque magis mihi reddam. Vale. Venetiis.

cc. *4r-*5v: Corrector candido lectori S. :

“Quum ex hac Erasmiana (ut dicitur) officina Vincentii nostri Valgrisii amettendus esset Vergilius, ut quamemendatissimus prodiret, curavi, quod ut conficerem, sex optima exemplaria prae manibus, oculisque habui; ex quorum quovis quod mihi videbatur optimum, excerpsi: quid praestiterim, ignoro; quantum susceperim laboris, scio: eruditio fortasse desiderabitur, diligentia haud quaquam hoc sancte iurare audeo, me nec quicquam prudentem scientemque immutasse, nec diminuisse, addidisseque, ne punctum quidem Mathematicum, quod in eorum aliquo non esset. quoadque ad me attinet, nullum subterfugi laborem, quin quam emendatissimum exiret. Scio tamen nonnulla irrepsisse errata: quis enim tam oculatus esse potest in his tam male fusis (ut dicunt) characteribus, ut xix unam ab alia possis agnoscere literam ? Quod tam sint contractae, breves, minutae, parvulaeque, nihil moror: nam in his minime ego caecutio, aciesque oculorum mihi praestingitur: imo multo perspicacius has, quam grandioribusue disgregatur (ut neoterici loquuntur) mihi ferme videndi facultas, oculorumque angulis complecti nequeo, nihil genas contraham: in minutioribus vero multo secus mihi evenire, experoentiam certum est. Nam aliquoties tam minutis cripsi characteribus, quod et nunc, possum, quum volo; ut vix a quoquam legi possent, absque specillis admotis ad hoc praecipue fabrefactis. adeo ut non valde admodum mirer, si Homerus in nuce conclusus fuerit: quum unius pagellae periculo facto, eiusque subducta ratione, minime verear spondere, me idem de Vergilio facere posse. quod quibus eveniat, et quibus de causis, qui scire cupit, Aristotelem, Galenum, necnon et Vitellionem, qui Mathematicis, haec rationibus demonstravit, adeat. Sed haec satis, superque videri possunt: cuncta tamen ad id tendunt, ut agnoscatur, an errata, quae irrepserunt, mea, an eorum culpa irrepserint, qui simul literas concinnitant ponuntque; unde compositoris (ut aiunt) nomen fortiti sunt; an eorum, qui praelo praesunt, qui et tiratores vulgo vocantur non ut ab omni vindicem culpa correctores, emendatoresque, qui (ut bonus quoque Homerus) quandoque dormitant: sed ne omnis in eos reiiciatur, qua propter quibus, quotque modis id committi possit, breviter, ut potero, expediam. Correctores primum omnia videre non possunt, ne si Argo quidem essent oculatiores, qui expertus est, fidus mihi potest esse testis, ii porro utrique contendere videntur, ut alteri alteris sint negligentiores, alteri nanque erratorumque, quae primis in typis signantur, aut pauca recte emendant, aut non quae signantur, sed alia eorum loco; quae corruptio est, non correctio: ad eo ut ex uno duo nascantur errata, conferuntur typi; signantur iterum, quae primum signata erant; at illa, quae emendationis loco corrupta sunt, quis videt; nisi ex integro rursus omnia relegantur? quod, temporis breviate, fieri haud potest: licet et id ego non praetermittant: tamen quae in postrema collatione emendanda reliquuntur, vere reliquuntur; nam ne aspiciuntur quidem amplius: adeo un nonnunquam mihi opus fuerit sub prelo meis emendare manibus, alteri vero, dum concinnare, praeparareque typos volunt, multas literas, umo dictiones integras imprudenter subterlabi sinunt; multas, dum imprimunt, extrahunt; quae aut nunquam reponuntur; aut, si reponuntur, trasponuntur, aut transversa ponuntur: quum ne unum quidem norint literarum elementum, haec pauca modo paefari mihi visum fuit: sed alias fortasse fusius. Vale candide lector”.