- 18 -
Cordus, Valerius; Dubois, Jacques

Dispensatorium, hoc est, pharmacorum conficiendorum ratio. Valerio Cordo authore. Appendix ex scriptis Iacobi Sylvii, pro instructione pharmacopolarum utilissima. Nunc denuo omnia à quam plurimis mendis expurgata

Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1554

Cc. A3r-A4v: “Praefatio ad lectorem”:

“Cum Valerius Cordus, Euritii illius celeberrimi Medici filius, studiorum gratia Italiam petiturus, obiter ad urbem nostram Norimbergam pervenisset, atque com doctis quibusdam ac bonis viris, praecipue Medicis, mutuam notitiam, amicitiam, familiaritatemque studiose contraheret, inter caetera, quae de bonis literis, atque re medica, ultro citroque inter eos familiariter, ut fieri solet, agitata sunt, mentio incidit Dispensatorii, quod ipse ex omni genere bonorum authorum, cum veterum tum recentium de Pharmacorum omnium, quatenus in usu sunt, conficiendorum ratione collectum, diligenter et emendatissime conscripserat. Cumque constaret, illud iam antea in aliquot Saxoniae urbibus, praecipuis Medicis approbantibus, in usum publicum fuisse receptum, interimque tamen ab eo et locupletatum , et annotationibus eruditis, magis atque magis illustratum, rogatus fuit à compluribus, ut illud ipsum etiam nostris Pharmacopolis impertiret. Cordus autem, etsi ad iuvandum rem medicam iam tum mirifice esset accensus; pro sua tamen modestia, atque prudentia, nonnihil subuerebatur, privatam suam authoritatem ad Pharmacopolas permovendos, ponderis haudquaquam satis esse habituram. Itaque librum suum Senatui potius offert, tum demum in usum publicum assumendum, cul esset illius iudicio et authoritate comprobatus. Senatus vero, pro sua in studiosos omnes propensione, ac rei publicae omni ex parte iuvandae diligentia ac solicitudine, officium illud Cordi perquam gratum habuit, librumque collegio Medicorum, Cordo praesente, perlegendum et examinandum tradidit: ut si quid mutandum, adiiciendumve arbitraturi essent, id authore non modo sciente, verum etiam consentiente fieri posset. Quod cum sedulo ac magna diligentia factum esset, Senatusque ex Medicorum censura iam intellexisset, nihil hactenus absolutius, aut emendatius in hoc descriptionum genere typis invulgatum esse, librum non solum in publicum emendum, verum etiam Pharmacopolis, ut eum veluti lumen quoddam deinceps sequantur, offerendum esse decrevit. Cuius quidem editioni, hac quoque de causa studosius invigilatum est, ut authore interim in Italia, dum ad metam studiorum suorum quam acerrime contendit, immatura morte sublato, aliquid tamen illius extaret, quod ingenium eius et industriam posteritati testaretur, eumque ab oblivione vindicaret. Hoc igitur Valerii Cordi, candidissimi et diligentissimi iuvenis monumentum qualecunque, certe non poenitendum studiose lector, obuijs amplectere : et si quid ex eo iuvaberis, (iuvaberis autem, nisi fallor, quam plurimum) Amplissimo Norimbergensi Senatui, cuius liberalitate tibi communicatur, gratias habe. Sin autem aliquid in eo displicuerit, ne authorem mortuum inhumaniter calumniis impete, sed absolutione opere in publicum edendo illum vincere, et nomen eius obscurare contende. Et bene vale”.