- 19 -
Mattioli, Pietro Andrea

Petri Andreae Matthioli Senensis Commentarii in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia. Adiectis quam plurimis plantarum & animalium imaginibus eodem authore.

Venetiis : in officina Erasmiana, apud Vincentium Valgrisium, 1554 (Venetiis: in officina Erasmiana, Vincentii Valgrisii, mense Ianuario, 1554)

cc. α2r- α 6v: Serenissimo ac potentissimo principi Ferdinando Romanorum, Pannoniae, et Bohemiae, etc. Regi, infanti hispaniarum, archiduci austriae, duci burgundiae, et c. Comiti Tyrolis &c. Domino suo clementissimo epistola nuncupatoria, Goritiae, Calen. Ianuarii 1554, Petrus Andreas Matthiolus medicus:

“Cum universam medicinam non modo vetustissimi quique scriptores, Serenissime Rex Ferdinande, sed recentiorum quoque plerique Diis immortalibus acceptam referant, eamque ob id non immerito scientiam antiquissimam, celeberrimam, et divinam existiment: tum eam praecipue illius partem, quae medicamentorum doctrinam pertractat, dignam esse censent quae Diis ipsis accepta referatur, et plane divina habeatur. Non enim fieri posse putant, ut homo ipse per se abditas stirpium, aut animalium, aut fossilium naturas facultatesque investiget, adipiscatur, et perspectas habeat, nisi eas primum a maximo omnium rerum opifice fuerit edoctos. Quamobrem non desunt probatissimi authores, qui reiectis nugi poëtarum, et aliorum, qui fabulose de medicinae inventoribus scripserunt, certo credunt, ac rationibus comprobant, Deum opt. max. plantarum et reliquarum rerum omnium, quas terra procreat, facultates Adae primo humani generis propagatori indicasse, eique illarum cognitionem infudisse, simulatque illi e terra conformato, vitae lumen inspiravit. A quo subsecutam aetatem volunt, rerum omnium notitiam hausisse, ac subinde, industria adaucta, res altius diligentiusque axquirere coepisse: ita ut hinc primum rei medicae plurimum cognitionis ac ornamenti accesserit. Quod cum postea animadvertissent innumeri sapientes viri, novissentque maximam esse huiusce facultatis praestantiam atque utilitatem, eius voluptate capti, ipsi etiam rei herbariae, et caeteris, de quibus illa tractat, investigandis ac cognoscendis studium impenderunt. Id quod abunde testantur Pythagoras, Aristotelis, Theophrastus, Democritus, Zoroastres, Xenophon, Amphilochus, Athenaeus, Philisthenes, Apollodorus, Aristander, Hipparchus, Aristomachus, Bion, Agathocles, Diodorus, Diocles, Carystius, Epigenes, Euagoras, Praxagoras, Crateuas, Erasistratus, Metrodorus, Nicesius, Pamphilius, Mantias, Herophilus, Hippocrates, Dioscorides, Galenus, Plinius, et alii antiquorum plurimi, quorum nomina, ne longior sim, quam deceat, consulto praetereo. Ii siquidem nobilitate ac iucunditate huius scientiae ducti, studio item posteritatis iuvandae, et perpetuae sibi conciliandae famae, non dubitarunt variis sese vitae periculis committere, dum permultas ignotas peragrarent regiones, ut veram legitimamque simplicium medicamentorum cognitionem consequerentur. Porro quod plantarum peritia, aut innventio, praeter eam quam maximam secum adfert voluptatem et utilitatem, gloriam quoque et laudem pariat sempiternam, noverunt non tantum universi orbis sapientes, diligentissimi rerum indagatores, sed summi etiam ac potentissimi reges. Quippe illorum claritatem, quae hinc potissimim ortum habuerat, admirati, rati in hac antiquissima facultate summum splendorem, singularemque praestantiam esse, tantum otii ac studii ad eam percipiendam, et illustrandam contulerunt, ut eorum plerique de plantarum historia et viribus condiderint. Nonnulli generosa antidota composuerunt, ut ita suae, et aliorum mortalium vitae usuique consulerent. Alii etsi ex rebus consilio et armis praeclare gestis se illustres reddidissent, cum tamen illustriores effici se posse cernerent, si clarissimam stirpium facultatem ipsi quoque suo essent studio prosecuti, e remotissimis terrarum regionibus raras nobilesque plantas ingenti pecunia conquisitas, ad se transferri curarunt, ut certam ac veram historiam describerent. Neque illud certe hos latuit, quod si hac in re studiose diutius versati, egregium quicquam invenissent, aut scriptis tradidissent, ssum nomen esset nullis nostri seculis celebre duraturum, quandoquidem herbae, quae singulis annis reviviscunt, repullulant, et revirescunt, eos perpetuo in hominum memoriam revocant, qui illas invenerunt, vel de ipsarum historia et viribus aliquid posteritatis memoriae prodiderunt. Qua in re eos minime deceptos comperimus, nam satis persuasum est omnibus, Gentianam herbam a Gentio Illyriorum rege inventam, ab eo quidem appellationem mutuatam esse, illi vero claritatem, et immortalitatem retribusse. Similiter Lysimachia (ut Plinius est author) Lysimachum Macedoniae regem, qui eam invenit et nominavit, perpetuis laudibus celebrat. Scordium item, Mithridatem magnum illum Ponti regem, a quo Mithridatiae herbae nomen accepit: quin et Eupatorium, eundem Eupatorem cognominatum, a quo herbam hanc inventam et dictam esse volunt, nominis aeternitati commendant. Clymenos praeterea herba Clymeno regi inventori suo, Euphorbium Iubae Mauritanorum, Telephius Telepho Mysiae regibus, Echium et Anchusa Alcibiadi Atheniensium duci, famam largiuntur aeternam. Hinc etiam clarent, Attalus Pergami, et Euax Arabum reges, siquidem hic de simplicium medicamentorum viribus ad Neronem Imperatorem multa conscripsit: ille vero, dum plura (ut Galenus perhibet) adversus venena, et animalium virus eiaculantium ictus conficeret antidota, plurimum laboris insumpsit, ut legitimas plantas nascirentur. His accedunt Archelaus Cappadociae, Masinissa Numidiae, Agamennon Argiuorum reges, quorum nomina nulla vetustate extingui poterunt, ob eam quam in cognoscendis prodendisque stirpibus curam ac diligentiam adhibuerunt. Omittam Philometora, Hieronem, et alios plurimos magni nominis reges, ne verbosius, quam oporteat, rem hanc prosequi videar, qui vel ipsi ex hoc immortalem gloriam retulerunt, quod rei plantariae studiosi extiterint, in eaque de posteris praeclare sint meriti. Sunt etiam num poëtae quam plurimi, in quorum poëmatibus Sole clarius lucet, rem herbariam et antiquam fuisse, et semper ludibus decantatam, qua in re et ipsi nedum insigne, sed etiam perpetuum nomen sibi conciliarunt. Ex Graecis quidem produntur Orpheus, Musaeus, Hesiodus, Homerus, Alcaeus, Rufus Ephesius, quem testatur Galenus, libros quinque de herbis, versibus scripsisse ex Latinis autem sunt Vergilius, Ovidius, et Aemililus Macer, qui plura de plantis notatu digna, et nunquam interitura, carminibus cecinerunt. Herbarum gloriam mulieres quoque affestasse, et assecutas esse, ut quae multum curae ac studii earum viribus investigandis impederint, non modo poetae, sed etiam historici tradunt. Etenim ob id Circen, a qua Circaea herba dicta est, poetae Solis filiam fuisse fabulantur. Sed haec re vera eam demum exquisitam herbarum notitiam adepta est, ut non temere ob eius admirabilia facta illis seculis divina potius, qual humana sit habita. Talis quoque Medea fuit, quae tantam herbarum notitiam habuit, ut cum compositis ex iis medicamentis, pluribus senectutem retardasset, Aesonem poetae finxerunt ultimo affectum senio, ab hac iuventuti fuisse restitutum. Helena ad haec Helenio herbae, quam primum, ut quidam volunt, sevit, suum nomen impertita est: atque ideo in ea nunc etiam nominatissima vivit. Artemisia vero Mausoli Cariae regis uxor, alioquin praeclari nominis mulier, vel ex hoc memorabilis et immortalis reddita est, quod suum nomen herbae inditum reliquerit. Illud insuper satis esse posset, ut quenque ad plantarum cognitionem capessendam invitaret, quod haec tantum in se utilitatis habeat, ut etiam animalia ipsa, natura docta plurimarum herbarum vires cognoscat, easque mortalibus indicarint. Quandoquidem cervi dictamnum herbam, quod vulnerati, eius pastu telum eiecissent, saggitarum vulneribus mederi ostenderunt. Item cervae seseli herbam demonstrarunt: testudines cunilam, mustelae rutam, accipitres hieracium, columbae verbenacam, hirundines chelidonium, ciconiae origanum, et alia denique animalia alias innumeras herbas invenere ac monstravere. Quocirca si ad praedicta mentem animumque homines converterent, si medicae materiae primordia spectarent, utpote cum plantae suis divinis praeditae viribus, statim ab elementis conditis, e terra emerserint, nullum mihi dubium est, quin omnes faterentur, hanc facultatem antiquitate, nobilitate, et divinitate caeteras antecellere. Neque ob id solum illi tantum laudis, admirationis, ac gloriae debetur, quod eius cognitio iucunda et delectabilis sit, sed etiam quia utilis ac necessaria existit. Ea nanque sanitatem (qua nihil homini exoptatius esse potest) tuetur, varia innumeranque morborum genera fugat, ferarum virus evincit, et venenorum vim demolitur, quinetiam homines in vita diutius servat, et saepe deploratos, quorum scilicet salutis nulla spes reliqua est, ad vitam revocat. Quod cum recte quidem aestimassent Romanorum imperatorum nonnulli (ut libro primo de antidotis testis est Galenus) etsi in republica administranda, et provinciis gubernandis ac tutandis plurimum essent occupati, eos tamen non mediocre studium tenuit colendae atque illustrandae rei herbariae. Quippe ut legitimas plantas consequetentur, utque veris aromatibus potirentur, in multis ac longinquis regionibus herbarios magnis sumptibus alebant, munerisque donabant: hac praeterea animi inductione, ut inde non minus gloriae quam utilitatis referrent, quod ita quoque studerent mortalitatem beneficio demereri. Sane memorabili suorum maiorum exemplo ducebantur, qui non solum exuvias regum, quos in bello vicerant, throphaeis dicatas, in triumphis portare, ipsosque reges victos ante se ducere solebant, sed etiam peregrinas plantas, et generosa aromata, quibus rarae praeclaraeque dotes inerant, in eisdem magno cum honere ferebant. Nec putabant ii, se minorem laudem ac gloriam adeptos esse ex plantis illis, quas postea diligenter suis in hortis serebant, itemque ex aromatibus, quae inter sua alia pretiosa reponebant, in suum et aliorum commodum, quam ex trophaeis, simulacris, et arcubus, quae omnia erigi curabat senatus populusque Romaus in perpetuam rerum gestarum memoriam, et eorum gratiam, qui se tali laude dignos exhibuerant. Magno etiam apud Romanos honore habiti sunt ii, qui de plantarum historia et viribus scripserunt, inque hac facultate claruerunt. Argumento satis manifesto, quod expugnata Carthagine, omnes bibliothecas, quas invenerant, variis regibus ac principibus donaverint, praeter duo et triginta volumina de re herbaria et agricultura tantum, a Magone Poeno scripta, quae Romam attulerunt, et ut in Latinam linguam verterentur, mandarunt: tantam nimirum solus cum Romanis iniit gratiam Mago ille rei herbariae, et agriculturae peritus. Verum enimvero etsi medica materia nullis olim non seculis celebris, nec solum tractata, sed etiam exculta fuerit, accidit tamen vel regnorum eversionibus, vel seditionibus, et bellis tum civilibus, tum externis, vel grassantis pestilentiae saevitia, vel medicorum qui nos praecesserunt incuria, ut tam praeclara divinaque facultas superiori nostro seculo obsoleta, intentata, et inculta iacuerit, adeo ut perpauci reperirentur medici, qui alias fere plantas, quam olera, quorum frequens est in cibis usus, cognoscerent. Qua quidem re animadversa, complures aetatis nostrae clarissimi viri, et rei medicae diligentissimi indagatores, Latini et Graeci sermonis peritissimi, Hermolaus Barbarus, Nicolaus Leonicenus, Ioannes Manardus, Ioannes Ruellius, Marcellus Vergilius, Leonhartus Fuchsius apud Germanos clarae eruditionis medicus, Antonius Musa in academia Ferrariensi doctrina celebris, Otho Brunfelsius, Iacobus Sylvius, Aloysius Mundella, et alii, strenuam navarunt operam, ut discussa superioris seculi caligine, medicam materiam e tenebris eriperent, et suae luci restituerent. Quos equidem eo qu potui maiori studio atque industria secutus, cum multis iam annis animadvertissem in universis Italiae pharmacopoliis cum a seplasiariis ipsis, tum maxime a medicis huius facultatis ignaris, quam plurimos errores, eosque graves et detestandos, committi in humanae vitae discrimen, ac saepe in eiusdem perniciem, ut illorum errores tollerentur, habita nostrorum pharmacopoeorum ratione, quorum pauci satis Latine sciunt, Dioscoridem Anazarbeum et Graecum, et antiquissimum scriptorem, ac in simplicium medicamentorum historia et viribus reddendis facile principem, in Italicam linguam vertendum, et Italicis item commentariis, ut possem, illustrandum suscepi. In quos utique, quantum ingenio, quantum labore ac cura, quantum denique iudicio consequi potui, contuli, ut legitimas quas puto plantas proderem, meamque similiter de caeteris simplicibus medicamentis proferrem sententiam. Qua in re coacti fuimus non modo seplasiariorum, et medicorum superioris aetatis, qui hanc medicinae partem neglexisse videntur, errata passim explodere, sed recentiorum quoque, qui tamen materiam hanc diligentissime tractarunt, opiniones saepe numero refellere. Nec certe mirum, quod viri alioqui doctissimi, et summa laude digni impegerint, lapsique fuerint, vel in tanto rerum discrimine vacillantes, vel interdum humana caligine coecutientes, quod quidem et nobis aliquando accidisse hoc opere non dubitamus. Porro plantarum et animalium historiam late, quantum res postulare visa est, complexus sum. In viribus autem recensendis, eas cuique plantae ex Galeno in fine reddidi, eoque fere semper contentus fui, nisi quando quid ipse praetermissit. Praeterea cum plura sint plantarum, aromatum, et aliorum simplicium medicamentorum genera, quae frequentem in medicina usum obtinent, partim a Mauritanis, partim ab aliis qui per singulas aetaes claruerunt, inventa, de quibus nusquam, quod extet, meminerunt Dioscorides, Galenus, aliique veterum Graecorum authores, ea omnia nostris commentariis inseruimus, ipsorumque historiam et vires, ea qua potuimus diligentia, descripsimus. Hoc opus ubi ad umbilicum perduxissem, vel amicorum hortatu edidi, eo in primis animo, ut aliqua ex parte industria mea hominum vitae prodessem, deque ea bene meritus existimarer. Affectus hoc sim necne, nostrum non est ferre iudicium. Nisi temere fortasse a nobis dictum videretur, illud certe testari possem, me ex eo coniecisse non ingratum opus Italis, neque inutile fuisse, quod paucis post annis tertio, et quarto, et quinto (ni fallor) fuerit excusum et venditum. Adderemque non vulgare de eo doctorum virorum iudicium, ex quo etiam cognovi, me non oleum nec operam plane lusiisse.Id profecto me movere debebat, ut si quid de exteris quoque gentinus promereri possem, tentarem, ne viderer in hoc Italis solis natus. Sed illud praeterea huc accessit, quod ex illis etiam aliquos nostris commentariis, quamvis Italice conscriptis, delectatos esse, ex iisque fructum aliquem cepisse intellexerim. Cuius rei illus mihi satis manifesto iudicio fuit, quod ex recentioribus tam Germanis, quam Gallis scriptoribus invenerim, quibus placuit nostras qualescunque sententias interpretari, suisque scriptis interferere, neque eas tantum nobis ingenue acceptas referre, sed de nobis etiam (quae eorum fuit humanitas) admodum honorifice loqui. Quorum erga nos voluntatem ut augerem, et studium omnium externorum si possem adiuvarem, utque illis gratiam aliquam rependerem, et cum aliis omnibus inirem, numma mihi commodior ratio visa est, quam ut Italicos nostros commentarios in Latinam linguam transferrem. Hos itaque ut primum potui, Latinos feci, in quibus tamen plura mutavi (quod maxima rei difficultas tulit) plura auxi, et omnia quadammodo illustravi. Adiecimus insuper quam plurimas plantarum et animalium imagines, quanto fieri potuit diligentius, ad naturae imitationem expressas, magnis cum laboribus, tum sumptibus: non alia mehercle ratione, quam ut iis, qui terras peragrare non possunt, nec praeceptores habent, quasi hortulum exhiberemus, in quo omni tempore, nullo culto adhibito, vivas fere stirpium effigies spectarent. Quinetiam huic secundae editioni quam plurimas ediecimus imagines, quae partim plantas, partim vero animalia non nulla referunt: de quibus praeterea ea, quae Dioscoridi tradita sunt in hisce commentariis peculiariter diseruimus. Aucta sunt vel ipsa commentaria innumeris fere locis, ut facile conncent ii, qui diligenter priorem editionem perlegerunt. Enimvero, Serenissime Rex Ferdinande tanto semper cognoscendae materiae mediace, et iucandae posteritatis desiderio exarsi, ut facile impulsus sim per varias ire solitudines, loca tum amoena, tum horrida perlustrare, et abditas terrae fibras scrutari, ut res ipsas oculata fide cognoscerem, quas modo vel cum vitae meae periculo in praeruptis montium locis quaesivi, modo in densis et asperis sylvis, modo in convallibus opacis, modo in collibus apricis, nunc in paludibus et lacubus, nunc in fontium et fluminum ripis, nunc in litoribus maris, alias in campestribus, arvis, pratis, et vinetis, alias in clarissimarum urbium viridariis, alias in ruderibus et collapsis aedificiis, alias in speluncis et longis terrae meatibus, alias in subterraneis metallorum fodinis, et eorum fornacibus. Ex quibus sane locis plura mecum detuli simplicia medicamenta, quae ab adulterinis, quorum es in officinis, maxime distant. Nec me certe labores aut pericula deterruissent a magnis longisque itineribus, quod Galeni exemplo mare traiecissem, et Cyprum, Cretam, Lemnum, Syriam, Aegyptum, aliasque regiones peragressem, ut multa praeclara simplicia, quae hodie desiderantur, essem consecutus, ad mortalium cognitionem et usum trasferenda, nisi meae animi propensioni obstitissent negotia domestica, aegros curandi pietas, et corporis imbecilla satis constitutio, quae me quidem maris et longa peragrationis incommoda ferre non die permississet. His tamen nostris secundis conatibus magnam opem tulerunt (nec enim me pudet verum aperte fateri) nonnulli huius aetati medici clarissimi, et rei herbariae peritissimi, quorum aliiplantarum missione, alii consilio, alii rerum inventarum communicatione, mihi multum profuerunt. Inter quos potissimum non gravarer hoc loco commemorare, si possem illis ex beneficii accepti commemoratione aliquam referre gratiam, Lucam Ghinum Forocorneliensem medicum ingenii et doctrinae singularis, Pisis magna cum omnium laude rem herbariam profitentem: itam Gabrielem Faloppium Mutinensem, medicum eruditione et experientia clarum, qui Patavii honoratissime humani corporis fabrica pariter et materiam medicam profitetur, necnon Andream a Lacuna Secobiensem medicum praestantissimum, praeterea Bartholomaeum a Maranta Apulum medicum apprime eruditum, Ulyssem quoque Aldovrandum Bononiensem honestissimi generis, probatae doctrinae, et magnae expectationis medicum. Quibus omnibus eo magis me devinctum esse intelligo, quod ii pro sua tantum humanitatae ac liberalitate, me, quem non noverunt nec viderunt unquam, amore et officio prosequantur: nisi forte eorum in nos benevolentia ex eo orta sit, quod iam aliquam de nobis conceperint opinionem ex nostris Italicis commentariis. Non defuerunt etiam amicitia et affinitate nobis coniuncti, quorum studio ac diligentia, mihi licuit hoc tempore non aliter peragranti, ex diversis locis plures plantas consequi, earumque picturas edere. Sed praesertim in hoc pro nobis assiduam navavit operam Io. Odoricus Melchiorius Tridentinus medicus spectatae eruditionis, et magnae spei iuvenis, qui me in patris loc semper habuit. Et qui ob suam praeclaram eruditionem a Serenissima Bohemiae Regina in sui, et aulae suae commodum in medicum honorifice ascitus est. Sane is tum Patavio, tum Venetiis complures stirpes non vulgares ad nos perferri curavit. Adiuvit nos quoque mirum in modum Georgius Liberalis iuvenis artis pingendi peritissimus, qui dum assidue plantarum et animalium imagines delinearet, nulli quidem labori ac diligentiae pepercit. Est praeterea summa probitate, et vitae integritate vir Franciscus Parthinus Roboretanus, cuius egregiae doctrinae, singularisque in re medica experientiae tanta est apud multos huius aetatis Principes opinio, ut eorum nonnulli, praecipue vero Cardinales Tridentinus, et Augustanus, cuius aliquot annis Phisicum egit, magnae sibi laudi duxerint, quod talem hunc virum amplissimis muneribus, variisque ornamentis decoraverint. Quo postea factum est, ut nunc in Serenissimi Regis Bohemiae Medicum merito evectus fuerit. Est etiam Hieronimus Donzelinus Brixianus, utraque lingua, eruditione, et iudicio summo clarissimus medicus, qui quidem modis quam plurimis labores hosce nostros adiuvantes, maximo nobis fuerunt ornamento. Potuissem equidem haec omnia dissimulare, et mihi soli universam laudem vendicare, sed absit omnis inanis gloriae cupiditas. Etenim benignum est (ut Plinius in epistola ad Vespasianum scite inquit) et plenum ingenui pudoris, fateri per quos proficimus. Caeterum quandoquidem Dioscorides non modo quinque libris tradidit universam medicam materiam, quae plantis, animalibus, et metallicis comprehenditur, sed his etiam sextum attexuit, in quo ad mortalis generis usum de antidotis diseruit, quibus venena omnia arcentur, ac omnium venenosorum animalium morsus ictusque curantur, ideo nos ipsum secuti in hunc quoque commentarios scripsimus, in quos plura regessimus, quae vitae hominum profutura speramus. Nam praeterquam quod improborum veneficorum insidiis pateant cum universum genus humanum, tum maxime reges ac principes non desunt etiam innumera animalium genera, quae morsu vel ictu homines ex tempore interimunt. Quippe scorpiones, stelliones, phalangia nostris in domibus vivunt oberrantque, quae animalia cum nullam habeant personarum aut locorum rationem, ubique sese recipiunt, et latebras nidosque parant, quo fit, ut interdum ab hominibus inscientibus molestata, ictu venenum inferant, et ictos in perniciem agant. Latet praeterea modo in hortis et viridariis, modo in vinetis, modo in pratis, aliisque in locis inter flores et herbas, aspides, viperae, et alia venenosa reptilia, quae vel si tantillum quidem pede premantur, aut excitentur, illico exitiosum vulnus infligunt: ex quo statim, vel paulo post icti commoriuntur, nisi eis quam primum antidotis succurratur. Est et canis, qui etsi homini familiarissimus sit, tamen cum in rabiem agitur, quos momorderit, in horrendum mortis genus plerunque deducit. Quod cum diligenter examinassent recteque expedissent complures veterum sapientum, quorum superius meminimus, plantarum, aromatum, et aliorum quoruncunque simplicium medicamentorum vires altius perscrutati, varia adversus venena et virulentorum animalium morsus antidota composuerunt. Quorum vestigia securus Mithridates magnus ille Ponti et diversarum gentium rex, cuius etiam ante mentionem fecimus, cum non magnam satis sibi gloriam ex eo comparasse iudicasset, quod mortalium solus (ut tradit Plinius) duabus et viginti linguis loqueretur, adeo ut de subiectis gentibus nullum hominem per interpretem compellaret, nec quod plurimis potitus esse victoriis, ad maiorem adhuc immortalemque suam gloriam medicinae peculiariter curiosus fuit, et rei herbariae percipiendae maximum studium impendit. Quorum utrunque plane assecutus videtur: nam ex herbarum cognitione antidoti genera invenit, ex quibus unum composuit, quod nomen etiam eius retinet, et suum authorem famae immortalitati consacrat. Huius antidoti usu adeo corpus suum rex ille firmaverat, tutumque a venenis reddiderat, ut cum ipse vitam finire mallet, quam Romanorum servitutem pati, id saepius fertur frustra veneno tentasse. Mithridatem imitatus est Andromachus doctissimus pariter et elegantissimus Neronis imperatoris medicus. Is siquidem theriaces compositionem invenit, quae Galeni testimonio, a venenis servavit non solum plurimos Romanorum imperatores, ac innumeros principes, sed et alios quosque, qui eam opportune sumpserunt, quampropter Galeni tempore, ab ipso magnifice ac splendide, ita iubentibus imperatoribus, haec parabatur antidotus. Praeteribo Attalum Pergami regem, de quo etiam a nobis ante dictum est, quem quoniam idem studium tenuit antidota conficiendi, ideo is ab ipso Galeno maximis laudibus celebratur. Veruntamen nostra haec aetas ex horum antidotorum usu non eum fructum neque utilitatem capit sentitque, quam sensit antiquitas. Nam etsi eorum nomina monumentis tradita habeamus, atque etiam antidota ipsa in seplasiariorum officinis parata reperiantur, non eos tamen effectus viresque haec praestant, quas suis nominibus pollicentur, quasque illa praestare veteres memoriae prodiderunt. Cuius discriminis illud nimirum in causa est, quod plura a nobis desiderentur generosa et pretiosa aromata, quae legitima ac omnium praestantissima suis antidotis immiscebant Mithridates, Attalus, Andromachus, Galenus, et alii complures veterum: quaeque ingenti pecunia, summo studio ac labore, ab Arabum, Aethiopum, Troglodytarum, aliarumque diversarum gentium regionibus, illius florentissimae aetatis imperatores Romam adferri curabant. Ubi tamen nemini, praeterquam medicis imperatoriis (quod fatetur Galenus) licebat veram ac legitimam theriacen conficere: nisi quis forte potentiorum favore, ab Imperatoribus asset iis praeclaris donatus aromatibus. Id quod maxime facit, ne miremur, si theriace nostri usus, itemque antidotus Mithridatica non perinde pollent viribus, atque earum nomin a promittunt, et veterum scripta testantur. At certe in hoc satis infoeliciter actum esse constat cum vita hominis, utpote quae iacturam fecerit maximorum remediorum adversus venena, aliaque gravissima incommoda, quibus obnoxia est, ac saepe affligitur. Quamobrem hac nostra aetate, in qua quidem reliqua fere omnia in pristinum candorem reduci, et suae integritati restitui videntur, gloriosus et vere fortunatissimus dici posset summus ille Pontifex, invictissimus ille Imperator, serenissimus ille Rex, magnanimus ille Princeps, sapientissimus ille cuiuscunque reipub. Senatus, qui propiis animi dotibus Romanos illos imperatores, et alios potentissimos reges imitatus, nulli sineret se vel sumptibus, vel laboribus gravari, sed omne studium omnem operam, omnem denique suam facultatem adhiberet, ut iamdudum deperdita aromata, quae omnino nobis desunt ad antidota conficienda, in lucem revocarentur. Enimvero si horum aliquis id faceret, vel si omnes idem facere contenderent, non suae tantum et aliorum mortalium vitae consulerent, deque posteris praeclare mererentur, sed praeterea hinc famam assequerentur aeternam, siquidem beneficium id posteri summa cim laude propriis authoribus perpetuo acceptum referrent. Equidem si id mihi non licuit, id saltem quod potui, omni studio industriaque mea praestare conatus sum, nam cum viderem luius nostrae aetatis homines in iisdem quae priscae, atque etiam in maioribus vitae periculis versari, nobis tamen deesse vera illa ac generosa veterum antidota, ob ea quae hodie in iisce desiderantur legitima ac praeclara simplicia medicamenta, tentare volui, possentne ex legitimis quae habemus, composita fieri medicamenta, quae illorum vicem pensarent. Feci id quidem magno meo labore, longoque rerum usu et experientia: sed assecutus sim necne quod contenderam, ignoro. Illud certe fateri possem, ea semper mihi visa esse longe felicius theriacae et Mithridaticae antidoti vires praestare, quam quae passim hac tempestate, earundem nomine conficiuntur. Verum non omisi, quin in hoc, sicut in reliquis aliorum potius esset iudicium, quam meum, quandoquidem eo promerendi animo, quem semper habui, in nostris commentariis in sextum Dioscoridis librum, non solum Dioscoridem ipsum, quantum potui, illustravi, sed quaedam etiam antidota nobis inventa descripsi. Caeterum cum veterem et usitatum scriptorum morem secutus, patronum quaererem, qui hosce nostros commentarios ab invidis, malevolis, et vitilitigatoribus protegeret ac tueretur, cuius item amplitudine, authoritate, et splendore maiores illi quodammodo graviores, et illustriores redderentur, prima omnium mihi occurrit Serenissima maiestas tua, Potentissime Rex Ferdinande, ut quae pro sua summa virtute atque immensa clementia, neminem unquam inique depressum non extulerit, aut iniuria aliqua affectum non defenderit. Praeterea mihi admodum condecens visum est, ut opus, in quo ea tractatur materia, cuius studio reges summopere delectati (quod supra retulimus) perpetuum nomen sibi conciliarunt, non alii quam Regi dicetur, eique praesertim, quem mira naturalis philosophiae et rei medicae voluptas tenet. Quarum facultatum dignitatem et ecellentiam quia Serenissima maiestas tua summo studio et amore prosequitur, ideo iure aliquo hos nostros commentarios illi dedicandos esse putavi. Illud quoque me adduxit, ut potissimum tuae Serenissimae maiestati eos noncuparem, quod certo sciverim, eam hilari admodum vultu, summaque humanitate cuiusque conditionis hominum munera suscipere: id quod christianae charitatis, ac religionis maximum praebet indicium. Huc etiam accedit immensa erga studiosos quoque Serenissimae maiestatis tuae benignitas, quae eos perpetuo promovet, fovet, ac tuetur: sed maxime in medicos, quos ea prae caeteris praecipua benignitate complectitur, utpote qui divinam potius, quam humanam profiteantur facultatem. Quod etiam apud Haebraeos testatum reliquit Iesus Syrach divino spiritu afflatus, dum sic inquit. Ab altissimo orta est medicina, et a rege accipiet munera, medicamenta de terra creavit dominus, et vir prudens non contemnit illa, disciplina medici exaltabit caput eius, et in conspectu magnatum collaudabitur, haec ille. Porro illud omnibus mirum videri posset, quod Serenissima maiestas tua, etsi in gravissimis negotiis, sui imperii functionibus, et curis dies fere noctesque versetur, praesertim cum ea sola in universa repub. christiana adversus immanissimas Turcarum gentes iugiter firmissimum se se offerat propugnaculum, numquam tamen praetermittere soleat, quin succisivis quibusdam horis, variis scientiarum studiis vacet. Sed quid plura referam de tanto Rege ? cuius nimirum religionem, iustitiam, prudentiam, pietatem, generositatem, liberalitatem, beneficentinam, humanitatem, ac probitatem admirantur non modo universae reip. christianae principes ac populi, sed aliae quoque gentes, quando nullis hominum praeconiis praeclarissimae animi illius dotes satis explicari possint. Reliquum igitur est, ut Serenissima maiestatem tuam humillime rogem, ut hoc sui mancipii munusculum, qualecunque sit, in servitutis meae testimonium laeta fronte accipiat, foveat, et tueatur. Id quodeam maxime facturam spero, nam si munus hoc quasi chartaceum perpendet, exiguum quidem, nec tanto rege dignum videbitur: at si animum donantis rescipiet, maximum dicet, atque hoc nomine me (quae illius erit immensa benignitas) suo favore complectetur. Quod si ipsa, ut spero, fecerit, praeterquam quod quam plurimos studiosos doctosque viros excitabit, me quidem eo invitabit atque alliciet, quod maiora fortasse atque exoptatiora, quae nostra in officina continue cuduntur, diutius latere non sinam. Quae in lucem quandoque prodibunt, ea universa posteritas Serenissimae maiestati tuae accepta feret. Cui non solum haec, sed et meipsum, et servitutem meam dedico, dono, ac voveo”

cc. α 7r-v: Pet. Andreae Matthioli ad medicae materiae studiosos, Praefatio:

“Si vellem eorum morem sequi, qui antequam opus suum aggrediantur, illud in primis profitentur, nihil sibi maiori curae ac studio esse quam ut vitae usuique mortalium consulant, hoc ipse quoque ingenue facere possem. Nam ea animi propensione ab ipsa iuventute, quantum mihi otii ab artis medicae exercitatione, et cura familiari impetrare licuit, id totum ab bonorum authorum libros evolvendos, ad simplicium medicamentorum cognitionem assequendam, ac demum ad scribendum contuli. Qua in re, ut certe apud omnes testatum relinquerem, me hac mente animoque elaborasse, ut quantum studio, labore, atque industria consequi possem, humanae vitae prodessem, deque ea optime meritus existimarer, Dioscoridi omnem meam operam ac diligentiam adhibui, ut quantum in me esset, illustrior redderetur, atque omnium manibus tereretur. Ad quod ea mihi visa est ratio commodissima, ut ipsum Dioscoridem in nostram Italicam linguam transferrem, in eumque commentarios a nobis Italice item conscriptos adiicerem, quod tunc nos privatum studium maiorque cura subiret Italos adiuvandi, quam caeteros. Etenim pauci admodum sunt in Italia pharmacopolae, ad quos tamen potissimum haec de medica materia tractatio spectat, qui Latinam linguam norint. Hoc opus, quod summa animi alacritate susceperam, ubi absoluissem, emisi vel hortantibus amicis, ut quem fructum antea ex meis laboribus mihi proposueram, eum postea mortalibus percipiendum, ac omnibus aestimandum exhiberem. Verum an is talis fuerit, qualis ut esset, contenderam, malim aliorum esse iudicium, quam meum. Illud certo scio (si tamen id absque vitio nobis testari licet) a multis in Italia, quorum iudicium caeteris omnibus antepono, eo animi candore scripta nostra aestimata ac commendata fuisse, quo ipsi illa scripsimus, atque etiam Italis non inutilia, neque iniucunda fuisse. Quorum sane exemplo, deque nostris commentariis iudicio non potui non mihi ipsi gratulari, ac omnibus, quibus illos legendos tradidimus. Accessit interea mihi non minor inde cupiditas externos quoque demerendi, eamque cupiditatem illud auxit, quod intellixerim iis pergratum fore, si nostri commentarii Latini fierent. Hac igitur ratione adductus, ut etiam ab externis gratiam aliquam inirem, utque omnibus in universum studio, cura, industriaque mea prodessem (quod ego quidem antiquum semper habui, et praecipuum) nostro commentarios ex parvo, quod nobis superest otio, Latinos reddendos atque illustrandos suscepi. Quo in opere quid praestiterim, plane ignoro, vos, in quorum gratiam, tantum in eo laboris insumpsi, quod iam absolutum quidem ipsum, sed mihi non decoctum emitto, legendo iudicabitis. Neque aliud ab omnibus petitum velim, quam ut hos nostros commentarios ea animi synceritate, et aequitate aestiment, qua suos ab aliis aestimari et perpendi vellent: vel qua ipsi aggressi sumus illos conscribere. Nam etsi multorum eruditorum sententias refellere ausus sum, atque non pauca fortasse nimis acriter insequi, corrupta scilicet, quae indoctorum pertinacia numquam satis explodi possunt; id tamen eo consilio feci, ut quantum ingenio perficere, quantum mente elaborare, quantum denique iudicii in re medica ex studiis, laboribus, ac vigiliis mihi comparare potui, libere in publicum ad mortalitatis fructum et utilitatem proferrem. Sed certe in hoc longius, quam staueram, digressa est oratio nostra: eo enim (nescio quo modo) irrepsit, ut partem aliquam aperirem nostri scribendi instituti. Quod tamen nonprorsus alienum fuisset, nisi eius consilii ratio cum alibi, tum praecipue superius in epistola nuncupatoria a nobis latius exposita esset, atque a pluribus, opinor, comprobata, quam ut hoc loco paucis attingi debuisset. Quare iam ad id nobis accendendum est, quod in primis medicae materiae stusiosos admonendos esse putamus, utpote quod nonnihil privatim ad rem presentis operis facere videatur. Cum enim ab eo tria potissimum comprehendantur, Dioscoridis contextus, nostri in eum commentarii, et plantarum imagines, de singulis aliqua nobis reddenda ratio est, ut qualem me in unoquoque gesserim, quod confitendum sit, non dissimulem. De contextu itaque Dioscoridis, quem nequaquam praetermittendum censuimus, ob plures causas, quae hic referre nimis longum esset, quaeret aliquis, cur Ioannis Ruelli Galli medici eruditissimi interpretationem praetulerim, dignamque existimaverim, quae prae caeteris in nostris commentariis legatur; cum tamen duo alii viri summi pariter et doctissimi, Hermolaus Barbarus, et Marcellus Virgilius Florentinus in idem studium naviter incubuerint. Fateor ingenue me Ruellii versionem secutum esse, sed non propterea aliorum praeclaros conatus contempsisse unquam: quin potius utriusque studium semper admiratum, quippe quod uterque in eo maximam laudem promeruerit. Illud autem me magis movit, ut Ruellium admiserim, quod eius conversio omnibus facta sit vulgatior, a frequentior in studiosorum manibus versetur. Adde etiam, quo haec communi omnium fere, medicorum praeserti, iudicio praeferatur, cui nimirum nobis quoque libuit subscrivere. Non tamen illud me certe latuit, Ruellium nimis forte in ea religiosum fuisse, quippe qui interdum maluerit ipsum Dioscoridem deferere, quam Plinium, modo Latini sermonis nitore captus, modo etiam rei cognitione incertus. Qua re a nobis perspecta, Ruellii quidem interpretationem recepi, ita tamen ut nonnusquam ausus sim ab eo desciscere, vel vetustissimorum probatissimorumque exemplarium, et unius Oribasii codicis fidem secutus, vel certa rei experientia fretus. Eorum autem quae immutavi, nonnulla obelisco adnotata reliqui, nonnullis etiam signum suppresimus. Sane plura eiusmodi, pleresque insuper varias lectiones exhuibuissem, si maius otium et tempus nobis suppetiisset, quae tamen, Deo concedente, aliquando ad communem utilitatem, et ampliorem mediace materiae disquirendae campum, dabuntur. Hinc factum est, ut Ruellii nomen contextui praescribendum non duxerim, ne viderer cum eo nomine convenire, re autem saepe ab eo dissentire. Satis enim fore putavi, si hic studiosos certiores facerem, me Ruellio Dioscoridis conversionem acceptam referre: si praeterea rationem reddidissem, cur illi non semper addictus esse voluerim. Quod quia abunde, ut arbitrior, praestissimus, iam ad alterum nobis propositum, quod de nostris commentariis erat, progrediamur. De quibus profecto mihi melius esset tacere, quam pauca dicere, si vellem naturalis et vitiligatoribus occurrere. Frequens nanque hodie est, indiesque magis pullulat huiusmodi genus hominum in Italia (nescio quid fiat in aliis reglionibus) qui nullum in toto vitae suae cursu fructum semenue proferunt, alienos tamen avide carpunt, mox lacerant, et pedibus obterunt. Sed hos nunc missos faciam: alius enim locus, aliud studiorum nostrorum otium postulabit, ut cum iis sermonem conferamus, vel eos ab hac mala mente deterrendi, vel ad sua quoque proferenda excitandi causa. Verum ad candidos, et aequos, quibus haec scribimus, nostra sese convertat oratio. Neminem velim moveat, lectores optimi, nec id a nobis factum quisquam admiretur, si nobis nostris secundo auctis commentariis, velut et in prioribus, me inveniat plantas aliquas non incognitas prodidisse, tam quarum meminit Dioscorides, quam quae a nobis adiectae unt, neque tamen earum imagines pictura expressisse. Hoc (mehercule) factum est, non solum quod plantae nobis cognitae, dum eas depingi curerem, non omnes nobis in promptu essent, sed quod etiam deessent sculptores, qui pictas iam in tabulis plantas inciderent. His accessit magna negotiorum moles, quae studia nostra adeo impedierunt, ut nullus fere fuerit reliquus lucubrandi locus. Siquidem posteaquam a Serenissimo Romanorum Rege Ferdinando in eius Serenissimi filii Ferdinandi Archiducis Austriae Medicum ascitus sum, quum non solum quotidie praeter opinionem multa emergant negotia, ut medicis quibuscunque aulis plurimum evenire solet, et longa quandoque itinera sese offerant, et bella quo Medicos suos oporteat sequi Principes; factum sane est, quum haec omnia exequi me oportuerit, ut hisce negotiis impeditus, non potuerim per omnia, et vobis, et mihi satisfacere. Atqui non nobis parum fecisse videmur, si inter tot aulica, et bellica incommoda, ingravescente admodum etiam aetate, commentarios nostros vobis nunc damos, non solum sexcentis fere locis auctos, sed quam plurimis plantarum, et animalium imaginibus insignitos, de quibus nos in iisdem commentariis speciatim diseruimus, quinetiamquibusdam, de quibus egit Dioscorides, quae in priori editione non habentur. Quae vero nunc omissimus cogentibus causis praescriptis, ea fortasse e aliquando prodemus, nisi quid nobis humanitus accidat. Nec pigebit unquam, si forte fortuna successivas aliquas horas nactus ero, quin totum id temporis in vestrum, et totius reipublicae impendam commodum. Caeterum, ut de imaginibus quoque seorsum aliquid dicam, equidem alias abhorrui ab hoc dicendi genere, ratus neminem unquam posse ex iconibus tam veram, et exactam simplicium medicamentorum peritiam assequi, ut eorum varietas possit unica pictura comprehendi. Siquidcum non ea est pullulanti herbae facies, quae adultae, neque adultae, quae iam senescenti. Quod si eiusmodi herbarum mutationes omnes singulis picturis deberent repraesentari, quis dubitet id opus futurum infiniti laboris, ac immensi simptus ? Verum enimvero quum vidissem tales aliorum conatus ab omnibus propemodum commendari, atque in dies crescere studium virorum rerum effigies in publicum edentium, ne solus viderer in diversam ire sententiam, re ipsa tandem melius perpensa, et aliter comperta, ac aliud docente ipsa experientia, nolui huic optimo, et minime infrugifero deesse studio. Huc accedebat, quod non mediocriter ad hoc me incitaret, Typographi cuiusdam Mantuani vanitas, qui nostris operibus Italice prius editis furtim quasdam inseruerat imagines minime a nobis adiunctas, quae quoduis potius, quam rem ipsam referrent. Gaudebam id adhuc me superstite contigisse, ut turpem notam falso mihi inustam ipse delerem. Ideo ut et aliorum conatus, adiuvarem, et malitiosi huiusce calcographi temeritati occurrerem, ipse quoque experiri volui, si quid hac in re praestare possem, non tantum , ut mea in medium proferrem, sed et ut de vobis studiosis, si possem, benemerer. Sed quam res haec nobis difficilis fuerit, non est, quod pluribus explicem, omnes enim sciunt, quam difficile inveniantur homines, qui res ipsas, ita ut sunt, ad viuum depingant, et qui depictas diligenter insculpant. Quorum maior adhuc inopia est, id quod etiam facile diiudicabitis studiosi, qui in hoc opere nonnullas effigies affabre satis, nonnullas vero non satis solerter sculptas offendetis. Sane quod in rem communemnavare potui, licet illud exiguum esse intelligam, in eo non commisi, ut meum studium, opera, aut diligentia a vobis desideretur. Qui autem profecerim nescio, vestrum erit iudicium. Sed longe aliter quam nos videtur fecisse Cornarius, vir alioqui in utraque lingua doctissimus, et qui inter omnes alios forte singularis haberi velit. Is enim suo in Dioscoride, quem nunc primum vertit, et emblematibus quibusdam auxit, non solum nullas appinxit imagines, sed eos etiam acriter damnat, qui eas suis inseruerunt commentariis. Sed an livore potius, vel ratione ductus, vos iudices ese velim, si quandoque illius boni viri legeritis praefationem, et eius animum diligenter explorabitis. Nam etsi Galeno dictum sit (id quod et nos ante Cornarium scripsimus) plantarum imagines parum conferre ad earum indagandam cognitionem, non tamen ob hoc accusandi sunt, qui plantarum et animalium icones in suos conferunt libros. Quippe quoniam nusquam invenerim damnasse Galenum plantarum imagines, que il libris appingi solent, sed eos, qui existimant se rei plantariae peritissimos evadere posse, non solum imaginus inspectione, sed et librorum quorumcunque lectione, licet fuerint ii a ummis, gravissimisque, authoribus conscripti. Quamobrem non parum mirari subit, Cornarium alioqui virum apprime doctum Galeni verba non modo non intellexisse, sed in reprobum quoque distrqxisse sensum. Quo fit, ut hinc facile suspicari qui possit, quod quum viderit Cornarius omnium ultimus Dioscoridis interpres, nullum sibi reliquum iam esse locum, quo novi aliquid de plantarum imaginibus afferre potuerit, id sibi consilii ascivisse, ut eos acriter detestaretur, qui plantarum picturas in suis libris habent, ratus fortasse hoc detestandi genere, non solum plurimum sibi laudis comparare, sed etiam suum obtegere infortunium, suamque (quod eius pace dicam) in plantarum historia imperitiam. Quae enim sit alia ratio, cur aliorum damnat industriam ? quasi posteris non sit id licitum, ut et ipsi aliquid suo ingenio et studio excoginent, quod ab antiquis arte non sit animadversum. At non damnasse Galenum plantarum imagines, nec libros de plantarum historia conscriptos, sed eos, qui horum tantum inspectione posse quenquam rei plantariae fieri peritum crediderant, id manifesto fuerit argumento, quod ipsemet Galenus libro primo de alimentorum facultatibus posteritatis memoriae prodidit, cum inquit, Comparatos nobis esse hosce libros, ut nobis sint eorum, quae ante didicimus monumenta, non ut rudes et ignari per illos doctinam perfectam assequantur. Quod si qui sint qui praeceptoribus careant, velintque iis, quae luculente ac copiose sunt scripta dilegenter incumbere, magnum inde fructum eos accepturos testatur idem Galenus, praesertim si ea relegere non graventur. Quibus palam est longe magis detestandos esse eos, qui clarissimorum hominum laboribus invidentes, nil alius, quam blaterare, ac carpere sciunt, quam eos, qui reipublicae commodis semper prodesse cupientes, nil aliud agunt, quam ut boni semper aliquid, et novi in publicum usum promant. At qua re imagines, et non libros damnaverit Cornarius, cum non minus ex Galeni sententia eorum lectione, quam imaginu inspectione, quis neutiquam proficere valeat, non satis animadverto. Cur tantum laboris, si nihil profuerit, in vertendo Dioscoride adiectis etiam emblematibus incassum suscepit? Hocne ei erat studium, hucne capiebat animum, ut in vanum laboraret? Porro nil aliud vobis dandum, dicendumque superest. Spero tamen ab iis, qui grati sunt (ingrtos, malevolos, ac invidos nihil sane moror) me gratiam initurum, quandoquidem midi communis utilitatis cupidissimo hoc opus non aggrediendi voluntas defuerit, sed perficiendi facultas, quam tamen omni studio consequi assidue conamur. Bene valete, et nostra boni contulite”.