- 24 -
Panvinio, Onofrio

Onuphrii Panvini Veronensis Fratris Eremitae Augustiniani Fastorum libri V a Romulo rege usque ad imp. Caesarem Carolum V Austrium Augustum. Eiusdem In Fastorum libros commentarii.

Venetiis : ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisi, 1558

c. Ss4v: Lectori S. :

“Haec autem sunt quae tam in Fastis, quam in Commentariis emendatione, vel restitutione digna cognovi, quae ad rem praecipue pertinerent, nam errata librariorum vitio admissa, diligenti lectori corrigenda relinquo. Quod si hunc librum iterum aliquando excudi contigerit, eum longe emendationem et locupletiorem dabo, nam multis rebus abstinere, et angustia temporis, et aliis caussis necessariis impeditus, coactus fui. Interim amice lector aequo animo legas, laboremque studio iuvandi antiquitatum studiosus susceptum, boni consule. Ceterum appendicem non in utilem his commentariis adorno in quam, praeter sex, aut septem veteres Fastorum consularium scriptores illustratos, de ludis quoque saecularibus, et antiquis Romanorum nominibus, quos saepe pollicitus sum, commentarios, coniiciam”.