- 33 -
Aristoxenus, Tarentinus; Aristoteles / Ptolemaeus, Claudius /Porphyrius

Gogavino, Antonio Ermanno

Aristoxeni Musici Antiquiss. Harmonicorum elementorum libri III. Cl. Ptolemaei Harmonicorum, seu De Musica lib. III. Aristotelis De obiecto auditus fragmentum ex Porphyrii commentariis. Omnia nunc primum Latine conscripta et edita ab Ant. Gogavino Graviensi

Venetiis : Apud Vincentium Valgrisium, 1562 (Venetiis : apud Vincentium 1562)

Cc. A3r-v. Candido Lectori [Ant. Gogauinus Graviensis] :

“Candido Lectori: Cum pridem libros Harmonicorum Cl. Ptolemaei in moltorum gratiam edere statuissem, submonuit me doctiss. Musicus Iosephus Zarlinus clodiensis, ut Aristoxeni quoque eadem de re libros, paucis hactenus visos, in Latinum sermonem transferrem, et Ptolemaeo, quamvis ab illo dissentienti, adiungerem. Quod, ut lubenter me facturum recepi, ita aegre tandem praestiti, nimirum unico exemplari, eoque non satis integro nixus: nec sane adduci potuissem, ut hanc interpretationem ederem, si correctoris exemplaris spes alicunde supersuisset. neque me a conferendo labor deterruit, quem in Ptolemaeo impigre coepi, cuius Harmonicorum complura exemplaria ex Vaticana bibliotheca cum meo, et D. Marci accurate contuli: non veritas etiam Clariss. et multiplici doctrina praestantem virum Danielem Barbarum Aquilegiae Patriarcham Des. de locis quibusdam obiter consulere. At ne ubi minus clara esse lectio videbitur, ilico corruptam quoque existimes, L. Vitruvium audi quaeso, qui in opere de Architectura, suo pleraque ex Aristoxeno, ut ait, Harmonica transcripturus praefatur totam hanc Musicam literaturam obscuram esse et perdifficilem, praesertim cui Graecae literae ignotae sint. Quod ideo hic refero, ut quam ille sibi veniam dari perplexae orationis postulat, eam multo magis eodem in argumento mihi quoque deberi memineris. Valete nostramque operam boni consule”.