- 42 -
Mattioli, Pietro Andrea ; Calzolari, Francesco

Petri Andreae Matthioli Senensis, Medici, Compendium de Plantis omnibus, una cum earum iconibus, de quibus scripsit suis in commentariis in Dioscoridem editis, in eorum studiosorum commodum, atque usum; qui Plantis conquirendis, ac indagandis student. Accessit praeterea ad calcem Opusculum de itinere, quo è Verona in Baldum montem plantarum refertissimum itur; iisdem studiosis utilissimum. Francisco Calceolario Pharmacopaeo Veronensi auctore. Quae quam sint studiosae posteritati profutura; ex epistolis in huiusce operis initio editis, facile patebit.

[con proprio frontespizio :] Iter Baldi civitatis Veronae montis, In quo mirabili ordine describitur Montis ipsius, atque aliarum quarundam ipsum contingentium partium situs. Recensentur praeterea quaedam insignes plantae, ac herbae ibi nascentes, quae usui Medico plus caeteris conferunt. Recens in lucem editum. Ab honestissimo viro Francisco Calceolario Veronensi Pharmacopola, in Campanae aurae officina.

Venetiis: in officina Valgrisiana, 1571 (Venetiis: in officina Valgrisiana, 1571)

Cc. *2r-*3r: Serenissimo Principi Ferdinando Archid. Austriae, duci Burgundiae, & c. comiti Tyrolis, & c. Domino suo clementissimo, Petrus Andreas Matthiolus:

“Tametsi ingravescente iam aetate decrevissem Sereniss. Princeps, omissis studiis ac lucubrationibus, quod vitae reliquum erat, in otio atque animi, et corporis tranquillitate transigere, cum tamen ab ipsis primordiis is a natura sim factus, qui semper putem, si tantum possem, studiosam iuvare posteritatem, non potui meam non immutare sententiam, nec multorum precibus non indulgere. Nam cum non pauci, qui discendae medicae materiae magno, ac ferventi tenentur desiderio, me saepe rogarent, ut in eorum gratiam atque usum Compendium conscriberem, in quo plantarum icones cum nominibus, et compendiosa earum historia extarent, ut eo duce quaecumque loca ubi stirpes proveniant, tuto ad eas noscendas indagandasque adire possent, ne de sua ipsorum in me confidentia frustrarentur, Compendium hoc in eorum usum conscribere decrevi, quod quamvis succinto ac Laconico sermone conscriptum videatur, erit tamen (ni fallor) et gratum, et perutile, non solum iis qui indagandis, noscendisque simplicibus medicamentis, navant operam, sed iis quoque, qui hanc facultatem iam adepti, publice morbis omnibus passim medentur. Siquidem in hoc plantarum Compendio non solum earundem omnium nomina, diversarum nationum idiomate conscripta spectabuntur, et historiae, ac quibus oriantur in locis, ut a me studiosi postulabant. Sed etiam qualitates cum primae, tum secundae, ac tertiae et omnium quoque vires, ac singularia quaedam nostra auxilia compendiose descripta sunt. Caeterum ubi quispiam plura, melioraque legere concupierit, ad nostra amplissima in Dioscoridem commentaria se conferre poterit, ubi (ut spero) quae desiderabit inveniet. Atqui cum in adeo magnam molem opus illud axcreverit, ut haud commode hicinde circumferri possit, non sane absque ratione rogarunt me studiosi, de quibus diximus, ut Compendium conscriberem, quod cum recte factum iri cognoverim, eo quoque libentius ad eum conscribendum me appuli, ut noscat futura posteritas quot modis Matthiolus illam iuvare contenderit. Verum quoniam apud omnes scriptores mos invaluit, ut sub magnorum Principum, Heroumque nominibus, et auspiciis, sua scripta quique in lucem producant, cum ego quoque idipsum institutum sim semper sequutus, haud aliis iustius, et rectius compendium hoc meum consacrare potui, quam tuae Amplissimae Celsitudini, quod iam in sextum decimum annum in eius corporis cura (quae sua est clementia, et optima de me opinio) primarii Medici munere fungar. Huc accedit, quod quicquid est meae substantiae, et facultatem, id sane omne tuae Celsitudini acceptum referre possum. Quin etiam eiusdem liberalitate, beneficentia ac dilectione foveor, substentor, et alor. Siquidem haec me multis modis, si haud ad reponendam gratiam, saltem ad declarandam gratitudinem, vel gratitudinis conatum me reum statuunt, quare cum Celsitudini tuae mea haec, qualiacunque sint, ei iure debeantur, eam suppliciter perto, ut hasce meas lucubrationes, et platarum veluti manipularem libellum alacriter ac benigne excipere, meque in hac laboribus confecta aetate, suo patrocinio, gratia, et favore prosequi, ac tueri non desinat. Vicissim ego, quae fidelem servitorem, et clientem decent, summa fide, ac voluntate, pro virili mea usque ad occasum vitae meae me praestiturum polliceor, meque totum tuae Celsitudini dedo ac voveo, quam Deus Opt. Max. incolumen, et modis omnibus florentem quam diutissime conservet”;

cc. *3v-*4v: Petrus Andr. Matthiolus senensis, medicus, Franc. Calceolario Pharmacopaeo Veronensi S.P.D., Tridenti, Idibus Ianuarii 1571:

“Quod iam diu desiderasti compendium a nobis conscriptum de Plantis omnibus de quibus diffuse satis in commentariis nostris in Dioscoridem meminimus; in eorum studiosorum usum, qui indqgqndis, noscendique legitimis simplicibus navant operam, iam pridem absolui, ac propediem typis excudendum mittam. Quamobrem tuum opusculum quod de itinere e Verona in Baldum montem omnium fere fama percelebrem, et plantarum refertissimum ad me misisti, illi statim adnectendum curabo. Scio enim me hoc tuo libello apud multos bonos viros benevolentiam longe maiorem initurum, si etiam praeter descriptas plantas, locum ostendam ubi eae copiosissimae ac non vulgares inveniantur. Ceterum id magis eos, et tibi, et mihi benevolos reddet, quod in ipso tuo opuscolo non solum itinerandi normam tradideris, sed universas quoque plantas descripseris, quae unicuique montis ipsius loco ab imo ad summum gradatim enascuntur. Erit enim hoc omnibus adeo gratum, ut tibi senserint te ab invidis morderi, existimationem tuam, probitatem, synceritatem, atque doctrinam modis omnibus tuebuntur, ita ut tibi honori, et studiosis utilitati libellus iste tuus sit futurus, praesertim cum me ipsum habeas promotorem, ac defensorem. Scio enim abs te non solum me amari plurimum, sed prae caeteris etiam observari. Ego vero ut de mea in te propensione, ob tuarum, nempe synceritatis, fidei, solertiae, peritiae, diligentiaeque meritum ali quid dicam in obtrectatorum tuorum censuram, admiror sane quam maxime valeas in componendis absque omni fraude medicamentis, et iis praesertim, quae a clarissimis omil medicis magnis Imperatoribus parabantur, ut latius, et diffusius in commentariis nostris in Dioscoridem, de tua admirabili Theriaca libro sexto praefati sumus. Scio tamen meis laudibus ibidem conscriptis, et tibi, et mihi invidos complures comparatos, qui aliorum virtutibus insidiantur. At cum invidia virtuti perpetuo sese opponat, et tandem invidos ipsos quodam veluti marasmo conficiat, eorum maledicentium minime curare debemus. Scio ergo non deesse pharmacopaeos, non in Italia solum, sed in aliis quoque exteris regionibus, qui legitimorum simplicium peritiam habent, et in componendis, parandisque medicamentis simplicium peritiam habent, et in componendis, parandisque medicamentis exercitatissimi sunt, adeo ut possint recte et Theriacam, et caetera generosa antidota parare: de quorum laudibus possem quoque multa scribere si mihi cum iis perinde ac tecum intercederet consuetudo, et medicamentorum, quae ab iis parantur, certam aliquam haberem notitiam. Sed cum id haud mihi fateri liceat aliis eorum laudes describendas relinquo, et te praecaeteris laudandum, promovendumque mihi proponam: servata tamen caeterorum fama, fide, peritia, ac sedulitate. Caeterum si quis (quis quis ille fuerit) de mea fide dubitaverit, tutus ad te accedat, tecum loquantur, tuaque omnia videat et examinet, non tamen malignis, ac distortis oculis, sed claris et apertis. Hoc si fecerit, cognoscet quidem apertissime, non immerito a Matthiolo laudari Calceolarium, et eius antidota prae caeteris commendari. Intrent penetrenque, qui selectissima omne genus medicamenta noscere, ac manibus tractare cupiunt in tuum Musaeum; in quo praetiosa, ac rara recondis. Apertum enim illud invenient (quem tua est cum omnibus liberalitas .) et te ad omnia videnda ostenso rem habebunt. Quid dicent cum viderint, quae ego vidi. Et probavi apud te tantum ? Mirabunturne ? profecto mirabuntur, et prae stupore obmutescent, cum inspexerint costum, Amomum, Aspalatum, Calamum odoratum, Folium, et quod magis mirum est, etiam Opobalsamum. Videbunt praeterea fossilium complurium varia genera, ipsaque admodum rara et permulta quoque naturae miracula, nempe plantas animaliaque in lapides multiplices versa, et alia non minus monstrosa, a te adeo diligenter asservata, et in ordinem digesta, ut omnes, qui tam rara tamque praeciosa monumenta inspexere, summopere stupeant. Taceo rara admodum animalia, quae inibi summo artificio arefacta spectantur. taceo peregrinas, et novas plantas, fructus radices semina, quae e remotissimis terrarum locis delata sunt, ne maiorem tibi invidiam pariam. Quae omnia magno sumptu, et labore tibi comparasti non tam lucri faciendi causa, quam iuvandae Reipublicae, et famae consequendae desiderio. Praetereo quoque, quae in tuo Myropolio mirifica asservas antidota. Theriacam, inquam, iam omnibus celebrem, Mithridaticam antidotum illam regiam, atque antidotum etiam illa nostram, et nostrum de Scorpionibus oleum, quae tibi tam diligenter, fideliterque parasti, ut nihil addi possit. Praeclarus es pharmacopaeus, praeclarus, et acerrimus simplicium indagator, ac censor, cur ergo curas vitiligatorum insidias ? Velim omnino ne cures, cum tibi nihil officere queant. Non desunt tibi (mihi crede) medicae materiae periti, qui sua tantum autoritate te ipsum, et tua omnia tuebuntur. Scio ego non deesse eruditissimos medicos, quibus ex commentariorum nostrorum lectione ingens tua probitas, ac in parandis Antidotis peritia innotuit, qui confectis difficillimis, ac longis itineribus ad te profecti sunt non modo ut te de facie cognoscerent, sed ut a te veluti ab Andromacho, et Galeno, Theriacam, et alia complura generosa antidota consequi possent. Inter quos licebit mihi nunc hic commemorare Ioan. Baptistam Nocetum Pontremolensem et Ioan. Baptistam Olivuum Cremonensem Medicos sane ac viros, singulari doctrina illustres, et materiae medicae peritos, qui suis literis se multum mihi debere fassi sunt, quod ex commentariis nostris innotueris, te inviserint, et praeclarissima antidota abs te acceperint. Taceo laudes, quibus multis encomiis te prosequuti sunt, et quae de his , quae apud te viderunt, enarrant. Miranda enim sunt quae de te scribunt, ac de tuorum medicamentorum miraculis. Praetermittam et ego quoque, quae de mirificis Theriacae tuae operibus dici possent, quod tamen non facerem nisi id prius in commentariis nostris in Dioscoridem praestitissem. Quin etiam cum Antidotus ipsa iam ubique de se, suaque ipsius praestantia dicat, loquantur, et praedicet, non est ut de ea plura praefari contendam. Hoc tantum addam nescire Matthiolum, ubi ei parem adinvenias. Facinus esset magnum si ea velim in hominum usum promovere, quae scirem non carere imposturis, ut quidam frtasse faciunt. Quin etiam haud minus facinus esset, si quae scirem ad conservandam tuendamque hominum vitam profutura, eadem non promoverem, et laudibus non commendarem, sed ne longius tuas prosequar laudes, et ne tam amplo meae in te benevolentiae animo invidorum aures obtundam, caetera tacere decrevi, de quibus praeclerissimi Medici Veronenses, qui omnibus fere horis tecum versantur et vivunt, longe melius ac diffusius quam ego testari poterunt. Tu vero, ut semper soles, diligenter cura, ut antidotum et oleum nostrum de scorpionibus contra venena, et virulentorum ictus, quorum parandi rationem in commentariis nostris descripsimus, ad finem deducantur. Si quidem tametsi Romae non desint, qui haec iam passim parent in multorum Heroum gratiam, et usum, sunt tamen eorum plerique, qui saepe suis literis ad me datis antidota ipsa a me petant, quod sibi omnino persuadeant, que a nostris prodeunt manibus caeteris fore praestantiora. Bene vale”.