Sermon 2

Premier dimanche de l’Avent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 8vb-9rb ; Bruges, Bibl. mun., 263, f. 6ra-va ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 178v.
F. 8vb : Hora est iam nos de sompno surgere (Rom. 13, 11). Facias introitum quomodo ars ymitatur naturam, et quomodo sunt pauca 523 que nature face que art ne countreface. Exemplum in horologio : natura facit horologium cuius cantu etc. Hoc horologium quod natura facit, ars contrafacit. Nota totum sicut scis. Diuisio est ista : le terme que il nous baille est sanz delacioun et sanz longe demeure, iam ; de age nostre tenps il le taylle et ne fet mencioun fors de une soule houre, hora est 524  ; pur ceo que nul ne faille et que l’affectioun enpesché demeure, de sompno surgere.

De primo nota quod ille qui debet ad certum tempus pecuniam et ad diem nominatum, sicut in termino Paschatis uel Natalis, infra terminum illum potest pecuniam suam expendere ad libitum, dummodo in termino |9ra| illo habeat unde creditori soluat. Ante terminum illum, creditor 525 non potest illum 526 iusticiare nec compellere ad soluendum. Set ille qui non habet diem nominatum nec habet terminum nisi derogatum, non audet pecuniam suam alienare ut in omni [die] iam sit paratus soluere ; alioquin creditor ueniens et non inueniens eum paratum iusticiaret eum. Hoc ideo dixi, quia ad soluendum debitum humani generis, tributum mortis, nos non habemus certum terminum et diem nominatum. Terminum non habemus nisi derogatum : modicum et mundus me iam non uidet. Set quare est hoc ? Ut semper sumus parati et muniti tributum soluere, id est bene mori. Iam letus moriar, in Gen. (46, 30). Si haberemus terminum certum uiuendi et diem mortis nominatum, infra terminum illum possemus bona fortune, iuuentutem, fortitudinem, pulcritudinem expendere, pro libito et uoluptuose uiuere. Ita credebat habere terminum uite ille fatuus qui dicebat : anima mea, habes multa bona etc. usque ibi : stulte, hac nocte animam tuam repetent a te demones(Luc. 12, 19-20). Deducas. Set ex quo non habemus terminum nisi iam, nullus debet predicta superflue expendere et consumere, set in solutionem creditoris, id est Dei, omnia conuertere, alioquin iustitiabitur crudelissime. Ideo dicit Apostolus (II Cor. 5, 14) : caritas Christi urget nos estimantes hoc quoniam si unus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, ut qui uiuant 527 iam non sibi uiuant, id est ut uitam suam et bona sua non ad se set ad Deum ordinent, dicit primo : caritas Christi urget |9rb| nos. Nota quod est differentia inter motum qui sequitur inclinationem nature etc., et applica quomodo illi qui mouentur amore, quanto magis appropinquant ad terminum mortis, tanto magis mori desiderant ut sint cum Christo etc.

Deducas quomodo ante aduentum Christi mors bene debebat timeri, nunc autem non ; ideo dicit sponsus in Canticis (Cant. 2, 10) : surge, propera etc. Ideo enim hec flores etc.

Notes
523.

pauca] opera add. B.

524.

est] quare facit hoc add. B.

525.

illum creditor] creditor illum B.

526.

illum] eum B.

527.

uiuant] uiuunt B.