Sermon 3

Deuxième dimanche de l’Avent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 9rb-11vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 24vb-26vb.
Plan :
Prothème – La mission du prédicateur est d’annoncer la venue du Seigneur.
Thème – Les miracles témoignent de la venue du Seigneur.
I – La miséricorde divine sauve l’homme.
II – La venue du Seigneur : les bienfaits de son attente.
III – Il faut croire en la venue du Seigneur.
F. 9rb : Tu es qui uenturus es an alium expectamus (Mat. 11, 3).

[Prothème] Bonus nuntius debet esse sciens et instructus de hiis que ad suum officium exiguntur. Unde si debet annuntiare aduentum domini sui, debet scire quando et ubi et qualiter uult 528 recipi. Hoc autem scire potest inquirendo a domino suo. Nuntius aduentus Saluatoris est predicator. Ideo non potest loqui de aduentu domini sui nisi sit ab eo instructus, exemplo primi predicatoris Noui Testamenti, scilicet Iohannis Baptiste. Debet inquirere suam uoluntatem, ad cuius reuelationem neccessaria sunt tria : quando cum eo loquitur familiariter tu es ; quando preceditur antequam cepit iter, quando scilicet uenturus es, post aduentum esset nimis tarde ; dum illud quod proponitur dicit dubitabiliter an alium expectamus.

Cor hominis optime scitur per familiare colloquium, unde in orationibus ubi sponsa loquitur cum sponso suo, iste modus loquendi in secunda persona est, set modo, quando recolit ecclesia quomodo erat in thalamo uteri uirginalis (Ps. 43, 5) : tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas : salutes Iacob.

Quantum ad secundum, ideo |9va| preuenit 529 ut paremus nos, set proficium esset animabus quod earum macule apparerent in facie, quia plus tremunt homines confusionem mundi quam Dei, cum tum Deus de longe uideat et loquitur : hic est uere propheta qui uenturus est in mundum, Ioh. (6, 14). Qui modo dicitur propheta olim dicebatur uidens.

Circa tertium nota quod hominibus loquebatur set in filio, unde Heb. 1 (2), soluitur questio. Ideo quia dubitans qui requirendo 530 agnoscit suam ignorantiam meretur instrui, talis homo 531 erudiet cum intendit Deus, ideo Ps. (39, 1) : expectans expectaui Dominum.

[Thème] Tu es qui uenturus es etc. Aliquando contingit Parisius quod unus mediocris magister habet discipulos quos iuxta facultatem sue scientie docet de hiis que eis expediunt, et quando habet unam difficilem lectionem uel etiam questionem de qua non potest plenarie suos discipulos erudire, tunc accipit unum uel plures de illis discipulis et ponit illud de quo dubitauit in ore eorum et per modum questionis facit proponi in scolis maioris magistri ut ex eius responsione discipuli doceantur. In hunc modum Iohannes Baptista, quare Christus uoluit nasci in mundo ante se et predicare ? Similiter iam positus in corde predicans Christum iam uenisse in mundum, habebat aliquos discipulos quos, cum uideret sibi non credere ad plenum de omnibus, quia difficilia erunt ad credendum, accepit duos de illis et misit eos ad scolas magni magistri, scilicet Christi, quia (Matth. 23, 10) magister uester unus est, Christus,ut preponerent 532 questionem |9vb| predictam que continetur in euangelio hodierno. Christus autem eos docuit per duos sensus disciplinabiles, scilicet per uisum et auditum ; nam quedam mirabilia audierunt ab illo esse facta et quedam alia uiderunt, de quibus dixit (Luc. 7, 22) : ite, nuntiate Iohanni que audistis et uidistis, ceci uident etc. quia Ysaias dixerat quod ista mirabilia essent infallibilia signa aduentus Saluatoris, dicens (Is. 35, 5) : tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt etc.,quia etsi aliqui fecerunt ante Christum aliqua de istis, nullus tamen ante ipsum 533 fecit omnia mirabilia. Iohannes in carcere, anima in corpore mortali, debet nutrire duos discipulos, scilicet intellectum et affectum, cogitando et desiderando, et requirere aduentum. Si autem ista signa non impleantur, aliquam notitiam habet quod uenit, scilicet ceci uident (Matth. 11, 5), quod fit quando recognoscit Deum et suum defectum, claudi ambulant,set qui prius claudicabat in duas partes, inclinando ad dilectionem 534 prosperitatis, cadendo in alteram partem per impatientiam, figendo 535 pedem affectionis in tempore aduersitatis, tunc directe in Deum tendit. Leprosi mundantur, si, cum operibus mortuis, sitis et desiderium peccandi recedit. Surdi audiunt,scilicet auditu interiori uerbum Dei percipitur. Tunc capitur homo hamo uerbi quando pungitur in corde : qui est ex Deo uerba Dei audit (Iob 8, 47). Mortui resurgunt set non solum suscitantur ut moriantur iterum, set cum Christo sic a morte resurgunt |10ra| ut de cetero non moriantur. Pauperes euangelizantur, set omnibus hiis paratis paratus est obedire consiliis et omnia mandata custodire 536 et carnalia relinquere propter Christum. Tunc signa sunt quod Saluator uenit ad eum et loqutus est ei in corde. Set quia non est secutus, ideo adhuc restat dubitatio si ueniet in fine. Ideo necessaria est perseuerantia usque ad punctum mortis de quo autem homo est incertus. Ideo ad hoc potest querere : tu es qui uenturus est etc.,quod bene ostendit 537 Iohannes qui, sciens eum iam uenisse in mundum, adhuc querebat utrum ipse dignaretur ad inferos descendere, unde Gregorius 538  : « Sicut pro hominibus nasci dignatus es, an etiam pro hominibus mori et ad inferos descendere digneris insinua, ut qui maiestatis tue precursor extitisti, mortis etiam precursoriam et inferis te uenturum nuntiare, quem iam uenisse in mundo nuntiaui. » Sic adhuc dubitamus utrum in fine ueniat ad nos liberandum uel dampnandum. Ostendit permanens suppositum, tu es,pretendit aduentum dispositum, qui uenturus es, extendit se ultra propositum, an alium expectamus. Gallice : il est 539 nostre ferme estable que put longement sustenir, et enquere chose covenable que il est ordeyné avenir, et conert se chose doutable si il s’en doyt a autre tenir.

[I] Circa primum sciendum quod propter firmitatem uocatur a Paulo petra (I Cor. 10, 4). Petra autem erat Christus 540 quia totum edificium spirituale fundatur |10rb| super eum, unde non dixit : « Tu uadis uel fluis », set tu es. Nunc est ita quod quanto petra solidior, tanto plus leditur offendens in eam, et adhuc amplius si cadat contra eam, set maxime quando oneratus 541 est. Set quando petra cadit super eum, tunc totus quassatus est. Omnis qui peccat offendit in salutem que est lapis, iste non solum offendit set cadit in mortem et quanto peccat 542 magis, tanto plus ponderat et deterius cadit. Set in fine lapis cadit super eum per illam duram sententiam, tunc qui fuit lapis offensionis erit petra scandali (I Pe. 2, 9) et de isto casu non resurget quis, set iste idem lapis est refugium penitentium et qui tangunt 543 eum affectu, curantur ab infirmitate peccati et sustentantur ne cadant et protegantur. Unde factus est eis in caput anguli, ideo in Ps. (89, 1) : Domine, refugium factus est nobis a generatione in generationem. Priusquam montes nascerentur aut gigneretur terra et orbis a seculo et in seculum tu es Deus,et sequitur : omnium superuenit mansuetudo et corripiemur. Qui male tractatur in curia inferiori habet refugium ad superiorem. Misericordia superexaltat iudicium,Iacob 1 (2, 13). Ideo si times iudicium, ueni ad istum qui facit misericordiam : tu exsurgens misereberis Syon etc. (Ps. 101, 14). Facta autem tibi misericordia, tunc secure poteris expectare iustitiam, quia meritum eius fuit tantum quod in quolibet opere meruit tibi donum quod erat Dei et hominis, ideo ex condigno propter meritum eius penitens expectat premium, set uirtus passionis non se extendit extra patientem, quamuis |10va| actio se extendat, sicut patet ad sensum. Unde operarius bene percutit lignum quod distat a se set nisi quis coniungatur, saltem corde non compatitur. Virtus autem passionis uenit cum passione, habita misericordia per iustitiam reddetur tibi uita eterna, sic non erat ante aduentum, unde respondebat eis iustitia, set in Gen. (30, 33) dicitur 544  : respondebit mihi iustitia mea quando placet tempus aduenit, unde Ps. (31, 7) : tu es refugium meum a tribulatione que circumdedit me et alibi quantum firmamentum meum et refugium meum es tu,et hoc de generatione, scilicet de patre solo in generationem de matre Virgine, tu dicis : « Ista misericordia et iustitia non durabunt » ; falsum est. Priusquam etc.Sequitur : a seculo et in seculum tu es Deus (Ps. 89, 2),quia omnis motus est propter quietem et omnia sunt in motu, preter Deum qui eternus est. Ideo non debemus sistere in creatura que continue currit, set tendere in Deum qui uere est. Unde et creatura tamquam fidelis 545 non uult hominem receptare uolentem in ea requiescere, ymmo ad fastidium si diu et frequenter offeratur eadem, unde ea abutuntur qui in ea quiescunt. Unde Ps. (101, 26) : initio tu Domine terram fundasti etc.,animi tui non defficient. Tu dices : « Non possunt in eo quiescere uel pacem inuenire, quia nimis offendunt », quoniam sequitur : omnes dies nostri defecerunt (Ps. 89, 9). Si consideraret homo, non inueniret post usum rationis habitum in quo non defecisset in aliquo, set superuenit non solum mansuetus qui potest in aliquo turbari, set mansuetudo que turbationem recipere non potest. Nota quomodo ad penitentiam pueri |10vb| gratie si ferocitatem 546 ponit homo [et] falsitatem animi, quod non faceret ad preces multorum, et ecce ille puer regius plenus gratia et ueritate : ecce rex tuus uenit tibi mansuetus, Matth. 9 (21, 5). In mansuetudine suscipite inusitum uerbum, Is. (Iacob 1, 21). Tu Domine cui humilium semper et mansuetorum placuit deprecatio, set non est ita puer quin sciat si tu es plene correctus 547 , ideo sequitur et corripiemur. Sicut homo qui generosi est animi, facilius corripitur dulcedine quam flagello, sic Deus non potestate set amore, qui omnia uincit in mansuetudine. Qui enim uinci non potest potestate, solum uincitur amore, unde fatui sunt peccatores qui pugnant contra eum. Sapientes penitentes qui misericordiam et caritatem et mansuetudinem deprecantur, tales sibi subiectos illuminat ; sicut liber correctus 548 dignus est illuminari, sic isti, ut in eis uideantur alii tamquam in exemplari, iste bene correctus quantum tu illuminas lucernam meam Domine etc. usque : disciplina tua correxit me in finem (Ps. 17, 29. 36).

[II] Circa secundum, nota quod non esset homini perfecte honor suus redditus nisi Deus eum saluasset, quia salutis sue ratione debitor esset angelo uel homini, si quis horum fuisset redemptor, cum tamen in statu innocentie soli Deo debitor existeret. Iterum contingit quod opus subtile non potest reparari si destruatur, nisi ab illo qui habet apud se exemplum. Filius Dei est ymago ad cuius similitudinem homo factus est, set per peccatum destructum est |11ra| opus illud. Ideo debuit per ipsum reparari, quod et factum est. Nam nocte uenit cum luce et ibi fecit tactum subtilissimum in matris castitate seruata, ideo quia omnia bene fecit, meruit et a Deo patre et hominibus honorari. Dan. 7 (7) : aspiciebam in uisione noctis. Nox est incarnatio, quando latet sol iustitie sub terra carnis, in nocte ista debent retrahi omnes sensus nostri ab uanitatibus. Ideo uoluit nasci de nocte, quando omnia sunt in silentio. Christus occupauit omnia talia. Custos quid de nocte etc. in Ysa. (21, 11), unde patet quod aspectus et affectus ad sensibilia retrahit nos a salute, et sequitur (Dan. 7, 13) : et ecce eum nubibus celi quasi filius hominis ueniebat. Sicut mediante nube uidetur lux solis, sic mediante homine bono ostendit Deus radium sue bonitatis per opus uirtutis et per meliorem ostendit perfectius, et sic ascendendo donec ueniatur ad illam cum qua processit non solum opus salutis set ipsemet Saluator, tectus nube humanitatis. Solem nube tegam (Ez. 32, 7), uidebunt filium hominis uenientem in nube, Luc. 21 (27), set eam integram custodiuit, ex quo patet quod lubrici non habent partem in hoc aduentu, nisi per gratiam [et] continentiam redeant. Venit filius hominis querere et saluare quod perierat,in Luc. (19, 10). Respexerunt prophete per mundum et uiderunt omnes filios hominum, set postquam fixerunt aspectum in luce huius noctis, nuntiauerunt eum filium hominis. Sequitur : usque ad antiquum dierum perueniam (Dan. 7, 13). Cum sciret Deus quod totus affectus |11rb| hominis tendit in salutem, uolens habere corda hominum, posuit salutem nostram iuxta se, ad suam scilicet dexteram, uolens quod semper habeamus oculos cordis ad se. Ex hoc patet quod illi nihil habent in salute qui ibi non habent oculos cordis, quia ubi thesaurus ibi est cor (Luc. 12, 34),set illi qui querunt 549 diuitias illius, ibi semper sunt [in] corde et illud regnum in corde eorum. Perfecte peruenit in uos regnum Dei in Luc. (Matth. 12, 28). Sequitur : qui dedit ei potestatem simpliciter, scilicet quod nullus potest fugere. Alii non habent nisi participationem et honorem, nulli alio debetur honor totus quia nullus alius habet uirtutem totam cui honor debetur et regnum. Ecce, regnum est in manu pueri, cuius qui habet curam percipit fructus regni. Potestas eius potestas eterna que non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur, Dan. (7, 14). Et omnes populi qui scilicet uiuunt sub lege sua 550 , aliquando non sunt de regno tribuque que scilicet uinculo spirituali cognationis attinent ei, et lingue que scilicet sunt bene erudite, ut non loquentur malum seruient ei, pro seruitio dabit regnum, ergo (Luc. 12, 35) : sint lumbi nostri precincti et lucerne ardentes etc. Nota totam parabolam et applica.

[III] Circa tertium nota quod [de] duobus propositis, quorum unum est periculosum et indubitabile, reliquum securum et utile, secundum est eligendum. Utile est Christum credere uenisse, quod patet per hoc quod multi iam in celo regnant propter meritum fidei, multa mirabilia in fide eius fiunt cotidie, quia hec est uictoria que uincit mundum, fides nostra (Iob 5, 4). Quis autem qui |11va| uincit mundum, nisi qui credit quantum Ihesus est Christus filius Dei ? Hic est qui uenit per aquam et sanguinem, prima Ioh. (5, 6). Circa tertium, quia euenerunt ea que predicta sunt euenire in eius aduentu, unde securior est status christianorum. Nota de illo qui uoluit examinare 551 fidem nostram per iudeum et gentilem quorum uterque dixit eam meliorem post suam. Itaque iudeus dixit quod erat melior lege Machometi, et gentilis, quia erat melior lege iudeorum, quia secura est, ideo extra eam non est salus. Non est aliud nomen datum sub celo hominibus in quo oportet eos saluos fieri, Act. 4 (12). Ideo non est alius expectandus, non est aliis 552 adherendum, contra quod faciunt peccatores qui ipsum contempnunt et ad bonum transitorium se conuertunt. Impletum est illud Gen. (49, 10) quod dixit Iacob, benedicens Iudam : non auferetur sceptrum de Iuda etc.,ubi glossa Ieronimi 553  : qui dicunt Christum non uenisse ostendant regem iudeorum de tribu Iuda esse, cum ipsi dixerint : non habemus regem nisi Cesarem (Io. 19, 15). Nota quod sicut in genealogia habentur duces et reges de tribu Iuda fuerunt usque aduentum Christi, set tunc translatum est ad alienigenum regnum carnale et spirituale incepit, ex quo patet quod si uolumus Saluatorem uenire ad nos, oportet quod in nobis caro non regnet set spiritus. Iste est qui uenit in spiritu et uirtute. Sequitur (Gen. 49, 10) : donec ueniat qui mittendus est. Vidit Deus quod mundus erat nimis tenax, sciens quod per dona acquirere posset eius amicitiam. Ideo uoluit primo mittere, |11vb| quia mundus non misisset primo 554 . Ubi ergo uenit plenitudo temporis misit Deus filium suum etc.,Gal. 1 (4, 4). Sequitur (Gen. 49, 10) : et ipse erit expectatio gentium. Gentiles nondum in aliqua lege imbuti de facili ei crediderunt, sic qui non sunt consueti in lege peccati facilius ei obediunt, multo magis qui sine peccato sunt et totaliter se reseruant ei. Iuste ergo et pie uiuamus in hoc seculo, expectantes bonam spem et aduentum Domini, ad Tit. (2, 12-13).

Notes
528.

uult] uolet P.

529.

preuenit] preuenitur P.

530.

requirendo] requirando B.

531.

homo] hominis P.

532.

preponerent] preponeret P.

533.

ipsum] istum ante corr. P.

534.

dilectionem] dilectationem B.

535.

figendo] fugentem B.

536.

custodire om. B.

537.

ostendit] illa add. P.

538.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, I, 6, 1 (PL 76, 1096A).

539.

il est] ille B.

540.

Christus] petra B.

541.

oneratus] honoratus B.

542.

peccat] peccatum P, B.

543.

tangunt] tanguntur P.

544.

dicitur om. B.

545.

fidelis] creatori add. B.

546.

ferocitatem] deferocitatem P, B.

547.

correctus] correptus B.

548.

correctus] correptus B.

549.

querunt] queruntur P.

550.

lege sua] sua lege B.

551.

Exemplum 2.

552.

aliis] alii P.

553.

Glossa, I, p. 108.

554.

primo] ac add. P.