Sermon 4

Deuxième dimanche de l’Avent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 11vb-13ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 26vb-28ra.
Plan :
Prothème – Comment comprendre l’Ecriture.
Thème – Les vertus de l’attente du Seigneur.
I – Comment les pêcheurs peuvent être sauvés.
II – La conduite à tenir face au péché.
III – Les vertus de l’attente.
F. 11vb : Tu es qui uenturus es an alium expectamus (Matth. 11, 3).

[Prothème] Quia nullus potest docere nisi prius doceatur, et Deus docet et per se et per Scripturam et per angelos, Scripture autem non possumus habere intellectum nisi ipse doceat per aliquem spiritum quod per se certius 555 est, ideo autem uelit uenire et docere, possumus querere et dicentes tu es etc.,set Apostolus soluit dicens (Hebr. 1, 2) : locutus est nobis in Filio, ideo ipsum in principio rogemus, sine quo obscura est Scriptura, set ipse ueniet qui et illuminabit abscondita tenebrarum etc. (I Cor. 4, 5), epistula hodierna.

[Thème] Tu es qui uenturus es 556 etc. Persona feruenter alium diligens, cuius presentia est ei delectabilis et absentia dolorosa, computans dilationem modicam moram nimiam, solet prorumpere in uerba dubia de eius aduentu, etsi in corde firmiter teneat quod uenire debeat, et hoc facit feruor cui tediosa est expectatio tam prolixa. In hunc modum antiqui patres expectantes Saluatorem et amantes possunt dicere ista uerba, |12ra| set etsi iam uenit, quia tamen adhuc uenturus est, adhuc quo locum habet, precipue cum nesciat homo finem suum (Eccle. 9, 12), utrum scilicet ad eum ueniat ut saluator, sicut uenit in primo aduentu, uel ut dampnator, et sic ut alius et extraneus ; set Saluator ueniet bonis, scilicet Saluatorem expectamus Dominum Ihesum Christum, ad Phil. (3, 20), iudex et alius malis, sicut dicitur de malo seruo in Luc. (Matth. 24, 50-51) : ueniet dominus ei hora qua nescit partemque eum ponet cum ypocritis. Quod dictum est, tales non sunt quod uidentur, sic mali uidentur esse boni et non boni [sunt]. Ecce ergo humilitas demonstrabilis, tu es ;propinquitas accessibilis, qui uenturus es ;longanimitas dubitabilis, an alium expectamus. Gallice : ille note de humilité, et se coneit 557 sa procheyneté, et se doute d’estrangeté.

[I] Circa primum, nota quod non oportet superbos ostendere, quia in monstrando excedunt et certe monstra faciunt, de se monstrauerunt, set humiles debent ostendi ut sint aliis in exemplum. Patet quod Deus parum reputat in superbos quos sic exponit, set humiles tamquam thesaurum abscondit, de hiis facit quod uult, 558 accipit eos quando uult, quod bene fuit ostensum in Matth. (14, 25) : uenit ad eos, scilicet ad humiles discipulos. Quarta uigilia noctis, ex quo homo peccauerit 559 , facta est nox, set tamen aliqui uigilauerunt ad Christum et fuit prima uigilia usque ad Noe. Tunc incepit secunda et uisio Christi per baptismum saluantis omnia per diluuium ; tertia in Abraham qui habuit reuelationes multas, quarta |12rb| in tempore legis et prophetarum, in cuius fine scilicet in mane legis gratie uenit Saluator ad laborantes in mari huius mundi. Sic primo excitatur peccator cum respicit statum suum, secundo cum mentem ad Deum leuat ut remittat, tertio cum detestatur peccatum uel e contrario, quarto quando cum amaritudine confitetur, tunc uenit Ihesus. Sequitur, et ait Petrus (Matth. 14, 28) : Domine, si tu es, iube me uenire ad te super aquas. Super mare ambulabat, id est super mundum, quia qui detinetur ab eo per pedem affectionis, aliquando ibi animam dimittit. Super mare ponuntur lucerne ut nauigantes dirigantur. Propter quod Deus posuit lumen sue diuinitatis in testa nostre humanitatis cuius mandata sunt radii, quia mandant : lucerna est lex et lux (Prou. 6, 13). Ideo dixit Petrus (Matth. 14, 28-29) : Iube etc. Et dixit ei : Venite. Precepto Dei obediunt omnia preter uoluntatem malam, unde uinculum non est ex parte mundi, set ex uoluntate hominis qui inseparabiliter adheret. Unde iustum est ut inseparabiliter adhereat pene mare ut ueniret ad Ihesum. Sequitur (Leu. 11, 25) : at ille ambulabat super. Si dulcedini misceatur amaritudo, dum tamen dulcedo uincat appetitur. Sequitur : maior est dulcedo salutis quam quecumque amaritudo penitentie. Ideo non debet affectus retrahi set super amaritudinem ambulare ad Saluatorem nec debent 560 corda hominis rumpi per impatientiam, quia statim sequeretur periculum, unde « laborantibus discipulis, affuit Ihesus post resurrectionem 561  ». In Ioh. legitur 562 (Matth. 14, 30) : et cum cepisset mergi etc. |12va| quia anchora fidei et spei debet esse fixa in eo qui est portus salutis, et sicut quanto ille qui plus est in aqua uidetur ad se trahere palum fixum in terra, sic quanto plus nitimur 563 ad nos Christum trahere, tanto plus ad eum accedimus et temporalia relinquimus, exemplo beate Lucie que rogauit matrem quod sponsum non nominaret ei set que datura erat ei eunti ad incorruptionis sponsum, rogauit ut daret eunti ad corruptum actorem.

[II] Circa secundum nota quod Deus uidens hominem habere curam precipuam de propriis, ordinauit se uenturum ut sic noster esset et eius bona nobis fierent propria, Is. (60, 5) : tunc uidebis,quia perfecta claritas uenit, nam per lucem doctrine omnia peccata ostendit, in cuius signum (Luc. 2, 9) : claritas Dei circumfulsit pastores,quia undique uiderunt unde 564 peccata ueniant, set sunt aliqui qui tantum grossa uident, scilicet carnalia. Causa 565 est quia antiquati sunt in peccatis in tantum quod subtilia peccata non considerant, uel propter consuetudinem non reputant ea peccata, uide uias tuas in conualle scito quid feceris,Ier. (2, 23), uias tuas in plurali. Sequitur : affluens (Cant. 8, 5). Quando arbores steriles per naturam fructificant, tunc est affluentia. Hiis diebus uirgo concepit et peperit que sterilis per naturam. Ex quo patet quod Deus paratus est facere fructum per eos qui hactenus steriles fuerunt, si uolunt honorem gratie et deuotionis suscipere, cum feruore caritatis exhibere in dono, in dono filii qui datus est nobis ut accendatur ignis caritatis in cor|12vb|dibus nostris et sic affluamus bonis. Eccle. (2, 1) : uadam et affluam deliciis et fruar bonis, fructum dulcem diligit puer iste. Sequitur : et mirabiliter (Is. 60, 5) quippe, quia solebat descendere per culpam, non solum descendit set ascendit usque ad Deum, quia homo est Deus. Set qui uult ascendere, necesse habet fugere omnia que pedes reddunt grauiores, scilicet peccata que ponderant in affectionibus, accipere uirtutes ut de uirtute in uirtutem ascendens ueniat ad hoc ut uideat Deum deorsum 566 in Syon. Tunc uidebit quantum innumerabilis in altis Dominus. Sequitur (Is. 60, 5) : et dilatabitur cor tuum ut plus possit de Deo capere. Sunt quidem qui crescunt sicut linea tantum in longum quia in longitudinem dierum, non in profunditate humilitatis, nec in latitudine caritatis, nec in altitudine contemplationis. Alii sunt cutis super carnem, scilicet in desideriis carnalibus crescentibus in eis secundum processum etatis. Alii sunt pellis que, cum dilatatur in una parte, stricte efficitur in alia. Quidam si sunt continentes, sunt auari ; si liberales, sunt ribaldi. Set Deus ueniens uult totum implere, ideo uult quod totus homo dilatetur, os in eum 567 patet. Patet (II) ad Cor. 568  (6, 11) : cor meum dilatatum est, ut saltem nihil in eo requiescat 569 odiosum. Sequitur (Is. 60, 5) : quando conuersa fuerit ad te multitudo maris. Nullus fastidit aspicere rem aliquam, quamdiu cum admiratione aspicitur. Mirabile esset si mare siccum esset et esset mater aquarum, sicut Maria per naturam mater est aquarum gratie. Mirabiles elationes maris, Ps. (92, 4). Sic homo gratis nulla habebit in |13ra| futuro adeo quia pro modica 570 amaritudine. Sequitur (Is. 60, 5) : fortitudo gentium uenerit tibi. Qui bene se tenet 571 ad eum non concutitur ut cadat set ita fortiter tenet eum quod non mutat statum. Sic Luciam tanto pondere fixit Spiritus Sanctus ut immobilis permaneret. Nota hystoriam.

[III] Circa tertium, nota quod ideo uult nos diu expectare, quia desideria dilata crescunt, ad quorum augmentum sequitur augmentum meriti, ideo totum ad bonum nostrum, Habac. 3 (2, 3) : apparebit Dominus in faciem et non mentietur. Pluries fuerat citatus per desiderium antiquorum, tandem apparuit ut queremus ab eo salutem : apparuit benignitas etc. Sequitur (Habac. 2, 3) : si moram fecerit expecta eum, sicut qui expectant prandium ieiuni, set aliqui expectant eum sicut monachi abbatem : quia ueniet et non tardabit (Habac. 2, 3), sicut Lucia cuius anima non exiuit de corpore donec uenientibus sacerdotibus accepit Christum in sacramento.

Notes
555.

certius] certus P.

556.

es] an alium exspectamus add. B.

557.

coneit] convert B.

558.

uult] ei add. P.

559.

peccauerit] peccauit B.

560.

debent] debet P.

561.

Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri duo, II, 24, 2 (PL 76, 1184D).

562.

legitur] sequitur B.

563.

nitimur] nitimus P, B.

564.

uiderunt unde] uidere undique P, B.

565.

causa] que B.

566.

deorsum] deorum P.

567.

in eum] meum B.

568.

Cor.] nos P, B.

569.

requiescat] requeat B.

570.

modica] a exp. P, B.

571.

tenet] tenentur P, tenent B.