Sermon 5

Troisième dimanche de l’Avent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 13ra-14vb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 179rv.
Plan :
Thème et division – Le pouvoir de Dieu. Comparaison entre Dieu et un archer.
I – Chacun sera puni selon ses péchés et ses mérites. Comparaison entre la conscience et un livre.
II – Le juge suprême prendra une apparence humaine.
III – Dieu, de même que le visitator dans un couvent, usera de son autorité.
F. 13ra : Tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate (Luc. 21, 27).

[Thème et division] Quantumcumque arcus sit fortis, durus et rigidus et ad sagittandum paratus, ille qui cordam arcus ad se uersam uidet, in nullo timeret, set qui uidet arcum ad sagittandum paratum et uidet sibi oppositam faciem arcus, non est bene tutus. Qui ergo posset tantum facere quod 572 posset se retrahere ita prope sagittantem quod semper haberet cordam illam ad se, nihil haberet timere, quia arcus nullo modo posset eum ledere. Hoc ideo dixi quia iram, uin|13rb|dictam uel iustitiam erga peccatores Scriptura comparat arcui etc. (Ps. 7, 13), ut habes in sermone 573 Nunc clamemus (I Mac. 4, 10). Tunc resumas : arcus fortis, durus et rigidus quem Dominus tetendit contra peccatores est fortis potentia, rigida iustitia, et dura uindicta. Ps. (89, 11) : quis nouit potestatem ire tue etc. Corda huius arcus est misericordia, miserorum corda. Sagittarius qui tenet in manu sua arcum istum et cordam est filius Dei habens similem potentiam et misericordiam. Ps. (61, 12) : semel locutus est Deus duo hec audiui etc. quia potestas Dei est et tibi, Domine, misericordia. Sagittarius iste aliter ostendit arcum suum in primo aduentu in carne, aliter ostendet in aduentu secundo in iudicium. In primo enim aduentu non ostendit faciem arcus set cordam, non fortitudinem sue potentie set dulcorem misericordie. Apparuit benignitas et humanitas,usque : secundum misericordiam suam saluus nos fecit (Tit. 3, 4-5). Non enim uenit ut iudicet mundum etc. (Ioh. 12, 45). Que est causa quare peccatores non timent hodie arcum diuine iustitie ? Certe quia uident faciem arcus uersam ad se. Tantum enim presumunt de diuina misericordia quod non timent eius uindictam, et ista est summa fatuitas, quia sagittarius ille in secundo aduentu ad iudicium conuertet ex opposito arcum suum, retrahens ad se cordam sue misericordie et ad nos uertens faciem arcus, ostendens auctoritatem sue potentie et iram uindicte. Tunc enim loquitur ad omnes in ira sua etc. De terrore illius diei dicit Anselmus 574 : « O angustie ! Hic erunt peccata accusancia, |13va| hic terrens iustitia ; subtus patens infernus, desuper iudex iratus, intus conscientia urens, foris mundus ardens. Latere erit impossibile, apparere intollerabile. Illud desiderabo et nusquam erit, illud expectabor et utrique sequitur. » Non ergo respiciamus solam cordam arcus set faciem, id est non presumamus tantum de misericordia Saluatoris quin timeamus iram iudicis, quantum ostendet tunc in die iudicii, tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc etc. (Ps. 75, 8).Figuram habemus ad omnia, Gen. 9, et signum sensibile in natura. Dicit enim ibi Dominus : apparebit arcus meus in nubibus et erit signum federis mei etc. (Gen. 9, 14-15).Arcus qui nunc apparet in nube sic est situatus quod duo cornua in quibus debet poni corda respiciunt terram, set facies arcus uersa est ad celum, et istud est signum quod in uita ista misera non uult sagittare populum. Dicit autem quidam quod in die iudicii arcus in nube habebit oppositum situm, habens faciem uersus terram et cordam uersus celum in signum quod Deus tunc sagittabit peccatores. De primo aduentu huius sagittarii in quo ostendit nobis cordam arcus sui, id est mansuetudinem misericordie, loquitur euangelium 575 quidem presentis dominice : ecce rex uenit tibi mansuetus (Matth. 21, 5). Set de aduentu secundo ad iudicium, quando arcus apparebit in nube uersa facie ad terram, quando scilicet Christus ostendet peccatoribus suam iudiciariam potestatem ; loquitur presens euangelium dicens : tunc, scilicet in die iudicii, uidebunt filium hominis etc. ubi |13vb| tria notantur circa diem iudicii. Primo in die illa, quilibet precipiet penam quam meruit : tunc uidebunt ; secundo iudex se ostendet cum nostra natura humana : filium Hominis uenientem in nube,oculos aperit quos cl[audit]. Tertio utetur auctoritate superna, cum potestate magna † claudit.

[I] Circa primum nota quod qui uidet librum solum a foris in exteriori coopertura non potest scire per hoc qualis sit liber in interiori scriptura. Frequenter enim contigit quod coopertura est ualde pulcra et nihil ualet interior scriptura ; et econtrario, quandoque scriptura est ualde bona et parum ualet coopertura. Ergo antequam liber uideatur apertus, nullus potest scire an sit bonus uel malus liber in quo fuerit scriptura. Liber noster est conscientia nostra, scriptura merita uel demerita, unde Pe. 27 (Ier. 17, 1) : peccatum nostrum scriptum stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis nostri. Exterior coopertura huius libri est exterior conuersatio corporalis. Qui autem hanc solam uidet, non potest ex hoc cognoscere perfecta cognitione 576 qualis sit liber consciencie uel cordis, quia frequenter exterior conuersatio et etiam facies corporis est ualde pulcra ubi liber cordis est felicissimus et consciencia pessima et plena uitiis [et] deffectibus huius libri. In hac uita presenti solus Deus uidet interiorem scripturam, homo uero solam cooperturam. Homo enim uidet ea que parent, Deus autem intuetur cor (I Reg. 16, 7). Ideo in presenti seculo nescitur quis sit |14ra| bonus uel malus, quis sit dignus pena uel premio, set in die iudicii libri conscienciarum erunt aperti, unde Dan. (7, 10) : iudicium sedit et libri aperti sunt etc. Tunc quilibet uidebit in libro consciencie alterius an sit bonus uel malus, unde Apostolus (I Cor. 13, 12) : uideo nunc per speculum etc. Unus non cognoscit hic alium perfecte, tunc autem facie ad faciem (I Cor. 13, 12) quibus uidebit alterius conscienciam. Consciencia enim erit facies interioris hominis quia, sicut homo exterior non cognoscitur perfecte nisi per faciem, sic nec interior nisi ab illo qui uidet conscienciam. Nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cogitus sum (I Cor. 13, 12). Deberet ergo nunc facere quilibet nostrum sicut facit prudens clericus qui de capite suo compilauit aliquem librum. Antequam pupplicet librum et aliis communicet ad studendum, primo librum studet per se ipsum et diligenter uidet si est aliquid corrigendum, tunc librum bene correctum communicat aliis, et sibi cedit ad gloriam quod librum talem compilauit ; econtra cederet sibi ad confusionem si liber ab eo compilatus inueniretur falsus et defectuosus. Librum consciencie tue tu ipse de capite tuo compilasti, formasti enim tibi conscienciam malam uel bonam sicut uoluisti. Liber tuus in die iudicii debet omnibus pupplicari, ergo si nolis confundi coram Deo et angelis, studeas diligenter in libro consciencie tue, corrigas eum si est aliquid corrigendum. Certus enim sum quod non est liber in mundo in cuius studio homo tantum posset proficere sicut in libro consciencie proprie, set fatui sunt multi qui uolunt |14rb| corrigere aliorum conscienciam, non uidentes proprios deffectus. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui etc.(Matth. 7, 3).Si liber tuus, quando pupplicabitur, inueniatur correctus a sordibus peccatorum, non erit tibi ad confusionem, set potius ad laudem. Illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium tunc laus erit uniquique a Deo, I Cor. 4 (5).

[II] Circa secundum nota quod iudex debet se sic patenter ostendere quod uideatur ab omnibus quos habet. Christus iudex est noster. Potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est, Ioh. (5, 27). Ideo in forma humana iudicabit ut uideatur a malis a quibus diuinitas non posset uideri. Item si iudex exercendo officium suum et pro bono communi laborando sustinet ab aliquo lacerante sibi turpiter totam uestem, talis iudex in testimonium iniurie et ad condempnationem iniuriantis omnem uestem laceratam in loco iudicii [monstrat]. Filius Dei laborando pro utilitate communi, exercendo opus nostre salutis quod erat officium Saluatoris, tantam iniuriam sustinuit quod uestis sua, scilicet caro sua sanctissima et mundissima qua 577 nobis induatur, cum flagellis, spinis, lancea et clauis lacerata fuit. Ideo ad iudicium ueniens, in forma humana apparebit in qua uidebunt cicatrices uulnerum. Videbunt enim in quem transfixerunt (Ioh. 19, 37). Et hoc in testimonium iuste dampnationis malorum.

[III] Circa tertium nota quod hec est consuetudo inter religiosos : quando uisitator aliquis mittitur ad dirigendum et corrigendum deffectus, non utitur auctoritate |14va| et pietate sua ubique. In omni enim loco, excepto capitulo, ipse est inter alios sicut par et socius, set quando tenet capitulum, sedet in loco iudicis et utitur sua auctoritate, puniens omnes accusatos coram se. Propter hoc prudens religiosus uolens capitulum uisitatoris euadere, accusat seipsum coram proprio priore in capitulo cotidiano, tunc uisitator nihil habet cognoscere in eo. Scriptura comparat aduentum filii Dei aduentui uisitatoris missi ad corrigendum et dirigendum, Luc. (1, 78) : per uiscera misericordie etc., usque ibi (1, 79) : in uiam pacis. Dicit uiscera misericordie, quia membra exteriora potest homo ostendere sine periculo mortis, set uiscera pandere non potest sine graui periculo. Deus ante incarnationem uerbi numquam ostenderat uiscera misericordie sue, quia numquam exposuerat se morti pro homine, set ex quo carnem assumpsit, ex tunc non fuit sine periculo mortis. Ideo dicit per uiscera misericordie, in quibus uisitauit nos, oriens ex alto (Luc. 1, 78). Set uisitator ille capitulum suum tenebit in die iudicii rigidissimum et durissimum in quo accusatos coram se puniet, iuxta illud Ysa. (27, 1) : in die illo uisitabit Dominus in gladio suo duro, grandi et forti. Visitator iste autem in primo aduentu suo, quia non uenerat ad tenendum capitulum, fuit inter fratres sicut unus eorum, Gen. (37, 27) : caro enim et frater noster est.Fuit inter nos non solum sicut par et socius, ymmo sicut minister et seruus. In medio nostrum sum sicut qui ministrat (Luc. 22, 27). Non |14vb| uenit ministrari set ministrare (Matth. 20, 28). Christus extra locum capituli noluit ostendere magnitudinem potentie sue, set in capitulo sedens in sede maiestatis sue (Matth. 19, 28), et congregabuntur ad eum omnes gentes et separabit etc. (Matth. 25, 32). Tunc dicet hiis qui a dextris eius erunt : uenite etc. Tunc dicet hiis qui a sinistris [erunt] : ite maledicti etc. (Matth. 25, 41).Tunc nota, propter dextrum et sinistrum, de lineis non parallelis, et figuram de benedictione Iacob cancellatis manibus, ut habes in sermone 578 Nunc clamemus, et in sermone 579 Benedixi ei etc. (Is. 51, 2).Postea subiungas quod prudens uolens uitare capitulum uisitatoris, accusat se ipsum in capitulo cotidiano, id est cotidie accusat se ipsum et iudicat se coram Deo et suo confessore, et sic euadit durissimum capitulum, unde Apostolus (I Cor. 11, 31) : quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Facias finem sicut uis.

Notes
572.

quod] qui P.

573.

Sermon 105.

574.

Manipulus florum, Judex siue iudicium AK (2) (Anselmus de similitudinibus mundi) ; Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, meditatio 1 (F. Schmitt, 1946, p. 78-79).

575.

evangelium] evangelia P.

576.

perfecta cognitione] perfecte cognitio P.

577.

qua] quam P.

578.

Sermon 105.

579.

Sermon 49.