Sermon 6

Quatrième dimanche de l’Avent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 14vb-17rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 36ra-38rb.
Plan :
Prothème – Nécessité de la lumière.
Thème – Dieu met en lumière les péchés des hommes. Sa venue procure trois bénéfices.
I – Qualités de la mumière divine.
II – La volonté de Dieu reste cachée, mais il faut tout de même craindre son pouvoir.
III – Nécessité de la lumière pour trouver son chemin.
F. 14vb : Illuminabit abscondita tenebrarum, (I) Cor. 4 (5).

[Prothème] Sicut nullus, quantumcumque acutum uisum habeat et librum bene scriptum, non potest bene legere sine lumine, sic in uerbis Scripture non potest homo proficere, quantumcumque ea in ore uel aure habeat, sine lumine gratie. Modo ita est in ecclesiis religiosorum quod 580 sacrista de lumine prouidere debet. Ideo debemus ad illam recurrere que se ipsam tamquam sanctuarium Spiritus Sancti custodiuit, que sanctuarium sanctuariorum mundo monstrauit, trahens illud de sinu occulto Patris, ut nobis prouideat |15ra| de lumine, illud sanctuarium nobis ostendente, alioquin non possemus illud cognoscere nec de ea cogitare aut loqui, et quia ipsa numquam deficeret quin faceret quod deberet, ideo cum fiducia adeamus, et ipsa illuminabit etc. Hoc enim indicat nomen suum, nam Maria illuminata uel illuminatrix interpretatur 581 . Vide officium claritatis : illuminabit,quod purgat uitium obscuritatis : abscondita tenebrarum. Office de clarté qui purge de obscureté.

Circa primum nota quod aurore officium est primum illuminare in mane, cuius tantum lumen a sole et indicat ortum solis ut eum precedat 582 , sic aurora Maria dat lumen gratie, ipsum impetrando a sole iustitie, quod precedere debet in mente ut ibi sol oriatur. Ideo surgere debemus ad hanc auroram. Ideo surge qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit tibi Christus (Eph. 5, 14).

Circa secundum nota quod nisi illud lumen ueniat, non possimus misterium Scripture cognoscere, quod latet sub littera sicut in abscondita 583 . Unde quia iudei non recipiunt istud lumen, non intelligunt spiritualem sensum. Ideo ut intelligamus, necessarium est nobis lumen illud. Exortum est lumen in tenebris lumen rectis. Populus qui ambulabat in tenebris uidit lucem magnam (Ps. 9, 2).

[Thème] Illuminabit abscondita tenebrarum. Communiter dicitur quod amor se celare non potest, quod satis patet per dicta Gregorii 584 quia « amor Dei numquam est otiosus. Operatur enim magna si est. » In hoc autem maxime demonstratur quod homo qui amat procurat 585 bonum |15rb| ei 586 quem amat et impediat eius malum. Nullum tantum bonum potest homini inesse quantum est bonum diuinum, nec tantum malum quantum est malum culpe, quod in tantum nocet quod Deum adimit. Ergo ad hoc debet uerus amicus tendere ut peccatum ab amico, qui est omnis proximus, tollatur. Nullum autem malum potest uitari nisi cognoscatur, ideo proximum illuminare, ei suum defectum reuelando. Post cuius reuelationem si non penitet, nouo peccato peccat quia de nouo placet quod displicere debet, quia cum peccato mortali Deum non habet quem uidetur contempnere, qui de peccato quod auertit se habere non displicet. Propter hoc Christus nos dolens peccata habere uult nobis ea reuelare, ueniens in mentem quam illuminat, dum ei culpam suam ad memoriam reducit. Sic ueniens in mundum ipsum illuminauit, ostendens eum esse defectuosum, set multi sunt antechristi contrarii Christo qui, si sciunt malum in proximo, reuelant aliis et sic claram famam quam prius habebant obscuram reddunt, quibus eterna dampnatio impetratur. Ysa. V (20) : ue qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes lucem tenebras et tenebras in lucem. Econtrario Christus modo in secreto consciencie reuelat, antequam confundamur in pupplico in die iudicii. Malum signum est in homine quando se non cognoscit. Unde Christus fleuit super Iherusalem, Lu. XIX (42), et quidem in hac die, que ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis. Nota hystoriam. Ex hoc aduentu nobis uenient tria beneficia. Gressus |15va| rectificabitur lucerna preuia, illuminabit ; uisui reuelabuntur que non sunt ei preuia, abscondita ; ab hiis mentes purgabuntur que nos ducunt per deuia, tenebrarum. Et hec tria facit lumen in uia, pedes dirigit et occulta uisui porrigit.

[I] Circa primum nota : Deus non fecit omnia membra oculos set fecit in homine pedes et manus et naturam ita tamen quod pes debet totum corpus portare et oculus dirigere. Sic ergo si oculus uidet periculum et ultro se iungerit, iuste periclitatur, sic cum homo in se habeat iudicium boni et mali per oculum rationis, si ponit pedem affectionis, iuste periclitatur, ut iam merito, etsi non quoad penam, sit cum malis angelis, sicut bonus est cum angelis bonis, etsi non quoad gloriam. Ideo posuit lucem diuinitatis in testa nostre humanitatis ut ueniret ad querendum perditos. De hoc Luc. I (1, 78) : uisitauit nos oriens ex alto. Aliquando contingit quod iuuenes in aliqua religione nimis laxant se et religio est in periculo subuersionis et tunc antiqui qui zelum ordinis sui habent, clamant ad superiorem ut eis mittat uisitatorem qui religionem reformet ; qui motus eorum clamoribus mittit eis quem petunt, aliquando cum plenitudine potestatis, per quem possit delicta corrigere et aliquando remittere penam eis quos correctos 587 perspexerit. In quolibet nostrum est quasi quedam religio cuius regula est ratio, quare debet regere per regulam quam sic habet, et uoluntas debet mouere |15vb| secundum regulam sibi impositam. Sensus sunt quasi nouicii noua semper querentes, et aliquando preter ordinem exeunt limites sibi datos et rumpitur religionis uinculum quo debet homo astringi in se et cum Deo. Ideo intellectus per orationem et affectus per desiderium clamare debent ad Deum qui mittit istum filium uisitantem cor, penitentem et reuertentem. « Unde eu sursum Agnus mittitur 588  » etc. Ideo Ps. (105, 4) : uisita nos Domine in salutari tuo,et alibi (Ps. 88, 33) : uisitabo in uirga inquitates eorum etc. usque (88, 34) : Misericordiam autem non dispergam ab eo. Set si ostenderet uisitator potestatem in capitulo et alibi malum exemplum, nihil esset, ideo ex alto ueniens altam uiam tenuit ut in altum nos suo exemplo duceret, contra aliquos qui potestatem suam ostendunt in uita carnali, non in celesti, a qua petebat Ps. (143, 7) liberari : emitte manum tuam de alto. Exemplar debet in alto poni et de alto uenit lumen. Ideo sequitur (Luc. 1, 79) : illuminare hiis qui in tenebris. Mundus non ponit lumen suum super bonos, ymmo occultat eos quantum potest. Homines enim qui uiuunt secundum mundum non uident libenter uiros sanctos, sunt enim quasi claui in oculis eorum. Set quanto plus tenebrosi sunt apud mundum, tanto magis illuminantur a Deo et 589 sic lux in tenebris lucet, Io. primo (1, 5). Causa est quia mundus bene uidet quod lumen candele nihil est in respectu luminis solis. Sic uita malorum nihil est, quia peccatrix et 590 contraria uite bonorum et uita bonorum magis lucet |16ra| coram contraria uita malorum, quia hec est contrariorum contradictio. Ideo Ps. (138, 12) : quia tenebre non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur. Similiter ubi sunt tenebre quo ad Deum sunt peccata, ubi ponit mundus lumen suum ; unde uidebitis maius lumen mundi plus de tenebra peccati, aliquando non semper. Sicut tenebre eius, ita et lumen eius (Ps. 138, 12).Tales uenit Christus illuminare. Unde sequitur : et in umbra mortis sedent (Luc. 1, 79). Umbra similitudinem corporis habet nec est illud, sic penitentia similitudinem mortis habet 591 , non est mors, ymmo uita. Quasi morientes et ecce uiuimus, (II) Cor. (6, 9). Set quanto sol est magis deorsum, tanto maior est umbra, sic, quia sol iustitie modo est secundum memoriam ecclesie in ympnis, ideo penitentia debet esse maior. Mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo, ad Colo. III (3, 3). Tales illuminat Christus. Sicut peluis est magis clarior, quanto magis fruatur. Ideo habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis, Ysa. IX (9, 2). In umbra agnoscit homo staturam suam, sic in penitentia statum. Umbra sequitur quando sol est ante faciem, sic penitentia eum qui ante oculos mentis habet Deum. Beati mortui qui in Domino moriuntur, opera enim illorum etc. (Apoc. 14, 13) et hoc lumen dirigit, ideo sequitur (Luc. 1, 79) : ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis. Via superborum non est pacifica set uentosa et ficta in alto, ymmo omnia in uentum conuertuntur et in tantum non habet pacem cum Deo, quia uult auferre quod suum est, scilicet gloriam. Nec uia carnalium, quia cum pedibus inquinatis non |16rb| est quies, sic qui affectibus carnalibus 592 inquinati sunt. Nec uia auarorum quia saturitas diuitie non sinit eum dormire, currente bestia per caput suum in cogitatione et affectione ; et si aliquando cogitat bonum facere, talis cogitatio sicut semen pululans cum bestialibus motibus conculcatur, unde non faciat fructum. Set uia per quam itur ad Deum qui est pax nostra, pacifica est, unde homo omnia bona sua per hanc debet in Deum dirigere, quia secura est. Ipse autem tales illuminat et dirigit, in Luc. (11, 36) : si ergo corpus tuum lucidum fuerit etc., usque te, non quod intelligit de corpore operum, quod sic fit ut ab oculis uisio, ab auribus auditio, a manibus operatio et sic de aliis partibus, ut fiat corpus morale.

[II] Circa secundum nota quod intentio artificis occulta est in sua mente, donec ostendat eam in opere in quo relucet Deus. Etsi in principio mundi ostendit suam potentiam, suam sapientiam, suam bonitatem in creando, gubernando, ordinando, tamen in recreando [ostendit] adhuc magis potentiam quia in natura corrupta aliquid sibi repugnans erat. Set repugnantia amouit de natura Virginis dum eam sanctificauit, et tunc de illa materia quod uoluit fecit dignissimam Mariam, de qua Spiritus Sanctus immediate operari uoluit et filius sibi carnem uniuit, quem in tantum ductilis fuit ut usque ad Deum duceretur ; noluit per naturam generari, quia natura semper defficiebat. Item in infinitum distancia iunxit matrem Virginem, Deum hominem, faciens quod fuit magne |16va| potentie. In hoc uide mentem Dei ut credas quod te sibi potest et uult coniungere ; sapientiam adhuc plus, quia sapiens mercator reputatur qui per sua recuperat sine detrimento set cum maiori honore, multo magis iste qui perditam naturam sic restaurauit ut homo nihil perderet. Set soli Deo debitor esset, nulli alii obligatur, quod fuisset si per angelum hoc fecisset, set si homo peccauit, homo Deus restaurauit, ymmo homo maior factus est angelis. In hoc uide mentem Dei qui tibi prouidit de modo tue recuperationis per quam tu potes esse maior angelis. Si secundum ordinem sapientie sue uixeris, ostendit et amplius bonitatem quia se ipsum communicauit, inde potest perpendere quantum te dilexit. Igitur potentiam timeamus, secundum sapientiam ordinemur et bonitatem appetamus. Istud opus fecit ab angelis puplicari. Unde ad Ephe. IIIc (3, 8) : michi autem omnium sanctorum minimus, dans se in exemplum ostendit se nimium sciens quod homines nimis se dilatant. Unde alibi (I Cor. 15, 9) : ego sum minimus apostolorum et hoc congrue fit quia « terrena altitudo confunditur, cum celsitudo celestis aperitur », Gregorius 593  ; propter quod uidens Paulus quod filius Dei factus est exemplum minimum, minoratus paulominus ab angelis maiorauit se. Dyabolus non tenet in carcere suo nisi magnos qui scilicet contra Deum se erigunt, quod fit in quolibet peccato mortali. Humilia te et exibis. Non egrediemini donec frater uester minimus, Gen. (42, 15). Minimus enim cum patre est, ibidem minima magis possunt intime |16vb| coniungi. Unde et minimi in tantum coniunguntur Deo quod qui eos tangit Deum tangit. Quod uni ex minimis meis fratribus mihi fecistis (Matth. 25, 40) et quia humilibus dat gratiam (I Pet. 5, 5). Ideo sequitur (Eph. 3, 8) : data est gratia hec in gentibus. Si tu respicias ex parte patris, constat quod gratis datus est ; si ex parte matris, etiam gratis datus est. Nam sicut 594 terra sine semine iustificat gratis, sic Virgo terra dedit fructum suum quippe quia flos filius eius [est]. Flos autem sine amminiculo 595 seminis nascitur. Ideo Ps. (84, 13) : Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum. Sequitur (Eph. 3, 8) : euangelizare inestimabiles uel inuestigabiles diuicitias gratie Christi. Si possent pretio 596 haberi diuitie 597 serent optimum tempus. Set non cadunt sub pretio. Ideo pro bona uoluntate habentur et tantum ualent totum quod neccessarium est pro salute. Ephe. I (1, 6) : gratificauit nos in dilecto Filio suo. In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum. Secundum diuitias gratie eius que superhabundauit in nobis (Eph. 1, 7), sequitur (Eph. 3, 9) : et illuminare omnes que sit dispensatio sacramenti absconditi a seculis. Deus fecit sicut homo qui satis habens de uino pro se et sua familia 598 , ponit circulum quasi signum quod alii ueniant, quia sufficit pro eis et in tantum quando de bono uino saturatur corpus et ipse et anima facit de eo sa despense. Sic Deus de filio de quo satiatus erat ipse et angeli, de eo fecit sa despense pro seruis, scilicet hominibus, quod fuit figuratum in Moyse qui fuit expositus et |17ra| Egyptiaca inuenit, non tantum de Egyptiaca sumere lac uoluit. Nota quomodo tribus mensibus fuit occultatus. Sic Christus 599 tempore legis nature innocentis, deinde tempore nature corrupte, deinde tempore legis scripte, cumque iam occultare non posset, quia sicut perordinauerat, fecit fiscellam cirpeam integram, scilicet Mariam, et posuit intus infanculum, exponens eum mundo ; tamen numquam aqua uanitatis mundi intrauit usque ad eum nec dedit 600 se alicui qui lac delectationis carnalis uel mundane accipiat.

[III] Circa tertium nota quod sine lumine homo perditus est et si ueniat sibi lumen, scit ubi est et inuenit seipsum ; sic ueniente illo qui est lux uera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum (Ioh. 1, 9). Ideo Ps. (17, 29) : quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas, quare petit illuminari qui iam habebat illuminatam, quia cum lumine fidei quo illuminatur intellectus, neccessarium est lumine caritatis ad tollendum tenebras affectus. Ideo dicebat in plurali alibi (Ps. 12, 4) : illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte. Sequitur : quoniam in te eripiar a temptatione (Ps. 17, 30) ; in Ex. (14, 14) legitur : Dominus pugnabit pro uobis et uos tacebitis. Dyabolus quando temptat, loquitur nobis ; quando consentimus, respondemus ; taceamus ergo et ipse pugnabit pro nobis. A uiro iniquo eripe me (Ps. 139, 2)set in Deo meo transgrediar murum (Ps. 17, 30)scilicet celum, quod est impenetrabile per naturam quod in uirtute eius transire poterimus, quod ostendit posse fieri in uirtute eius qui |17rb| exiuit de claustro utero Virginis. Set sicut de facili aperitur ei qui portat lumen quando de nocte uenit ad ianuam, sic si in morte habuimus lumen gratie, de facili intrabimus. Non sumus ergo sicut fatue uirgines que non intrauerunt quia lumen in lampadibus non habuerunt. Sicut autem in libro Sapientie legitur quod totus orbis terrarum pugnabit contra insensatos (Sap. 5, 21), obediens in hoc Deo quem offenderunt, sic obedient celi amicis Dei ut intrare ualeant qui per ministerium angelorum introducitur, de quibus in Ysa. (62, 6) : super muros tuos Iherusalem constitui custodes.

Notes
580.

quod om. B.

581.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 76.

582.

precedat] precedit P.

583.

abscondita] abscondito B.

584.

Manipulus florum, Opus F et Otiositas F (Gregorius in omelia) ; Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri II, II, 30, 2 (PL 76, 1221B).

585.

procurat] procuret P.

586.

ei] eius P.

587.

correctos] correctus P.

588.

AH, vol. 51, p. 48, n° 49 (in Adventu Domini, ad matutinas laudes).

589.

et] lux add. et exp. B.

590.

et] in B.

591.

habet om. B.

592.

carnalibus] qui add. P, B.

593.

Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri II, I, 10, 1 (PL 76, 1110C).

594.

sicut] si B.

595.

amminiculo] anunculo B.

596.

pretio] preco B.

597.

diuitie] diuites P, B.

598.

familia] qui add. P.

599.

Christus] Christo P.

600.

dedit] dat P, B.