Sermon 7

Quatrième dimanche de l’Avent.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 17rb-18rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 38rb-39ra.
F. 17rb : Manifestabit consilia cordium, (I) Cor. IIII (4, 5). Nullus autem bene docetur 601 a magistro, maxime autem proficit inquirendo a magistro qui rudendo manifestat consilium cordis sui et eorum qui scripturas ediderunt. Sic quia magister noster unus est Christus (Mt. 23, 10), habemus nos inquirere ab eo et ipse reuelabit parabolam qui dicit (Ioh. 17, 6) : manifestaui nomen tuum hominibus.

Manifestabit 602 etc. Videmus in estate quod quantumcumque flores de nocte fuerint clausi et eorum capita fuerint depressa, tamen ad ortum solis cum luce apparentis capita erigunt, se aperiunt ut quantum plus possunt 603 lumen recipiant ; [ex] quo manifestatur quod interius erat et ad fructum usque perducitur, flore tamen naturaliter cadente, set supernaturale esset si flos cum fructu permaneret. Sic Maria flos uirginum, ueniente sole iustitie, aperuit consensum et impleta est eodem sole cuius fructus |17va| manifeste apparuit in Natali, flore uirginitatis remanente 604 , sic nos ad ortum huius solis debemus aperire corda et, quanto plus poterimus de lumine gratie et uirtutum recipere et petere per operis boni productionem, manentibus floribus uirtuosis, ut nos habere lumen gratie appareat manifeste. Set angelus Sathane aliquando transfiguratur in angelum lucis (II Cor. 11, 4) et facit concipere opus malum sub specie boni et non cessat donec educat in manifestum per opus. Set ecce uerum lumen in quo apparet eum malum quod fuget tenebram culparum, si reuelantur ad huius lucis aduentum per confessionem. Ad hoc enim uenit sicut prophetizauit de eo Symeon, Luc. II (34) : ecce positus est hic in ruinam,scilicet uitiorum, et in resurrectione multorum in Israel, scilicet uertuosorum non omnium quia non omnes sunt israelite ponentes oculos ad illud lumen, et sequitur (Luc. 2, 35) : ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes in confessionem tam laudis quam penitentie. Vide claritatem euidentie, manifestabit ; cape securitatem prudentie, consilia ; nota prioritatem amicitie, cordium. Gallice : il fra clere demoustrance de ceo que ayde a purveaunce que furent la ou est la racine de amour et de alyaunce.

Circa primum, nota quod uerissima res est lux quia se demonstrat sicut est, ymmo et alia manifestat, propter quod Deus lux est qui ostendet omnia in iudicio, qui etiam se ostendit in primo aduentu sicut erat. Ideo nolunt peccatores uenire ad eum ne appareant eorum opera mala, |17vb| precipue ypocrite qui non timent nisi uideri quod uere sunt. Et ideo maxima confusio fiet eis quando quod timent ostendetur. Melius esset quod modo ostenderetur, ut celatur tunc, quod est manifestandum. Sap. (6, 17) : ostendit. Prou. II (10, 8) : sapiens corde. Sicut in corporalibus, propter infectionem gustus, omne quod accipitur in cibum insipidum est, ita in spiritualibus ; set bene disposito sapiunt omnia, ita ut in aqua que insipida est saporem inueniat. Sic sapiens de diuinis inuenit saporem in omnibus, etiam in tribulationibus. Set non omnis qui cognoscit Deum sapiens est, set qui inuenit saporem in gustu scientie Dei. In corde prudentis requiescit sapientia, Prou. (14, 33). Sequitur : precepta suscipiet (Prou. 10, 8). Sapiens gerit se in omnibus secundum statum suum. Homo autem in uita presenti est in statu subiectionis, ideo debet precepta suscipere, set aliqui sunt qui libentius suscipiunt simplicem monitionem mundi, carnis uel demonis, quam preceptum Dei cui magis tenentur obedire, contra quos Prou. (6, 20-21) : uide, fili mi, precepta patris tui et ne dimittas legem matris tue, liga ea in digitis tuis. Artifex qui indiget pluribus regulis non potest commode alligare unam manum. Nam dum uellet per aliam agere, ista impediret. Set non indiges tu nisi una que est iustitia naturalis inserta tibi a natura, per quam tu debes declinare a malo et facere bonum, et ut hanc semper portes tecum, inseruit eam |18ra| tibi Deus in principio operum tuorum, quod est ratio. Seneca. Stultus ceditur labiis (Prou. 10, 8). Stans altus non uult obedire set uerbum Dei est ei gladius, scindens cor eius per impatientiam. Sic, quia scriptum est (Ps. 88, 35), que precedunt de labiis meis non faciam irrita, oportet quod uel scindatur per penitentiam uel scindetar a Deo ; melius est quod rescindat suam propriam uoluntatem. Sequitur (Prou. 10, 9) : qui ambulat simpliciter ambulat confidenter. Qui uadit per uiam plicatam non festinat, ymmo aliquando in fine diei posset plus distare a termino quam in principio. Sic peccatores aliquando uadunt ad Deum per penitentiam set replicando peccatum retrocedunt et in fine uite plus distant quam in principio, contra quod Sap. I (1) : in simplicitate cordis querite illum ; sequitur (Prou. 10, 9) : ambulat confidenter. Via est caritas, adhuc excellentiorem uiam demonstro uobis (I Cor. 12, 31). Qui est in medio securus est contra aliquos qui caritatem habent minimam. Isti sunt in extremo, non in medio, in modico impulsu cadant in odium quia firmi non sunt. Set confidunt in Domino sicut mons Syon (Ps. 124, 1). Illi autem qui ad Deum accedunt fiducialiter uadunt. Adeamus cum fiducia ad tronum gratie eius, Heb. IIII (16). Non exspectemus quod sedeat in trono iustitie in die iudicii. Sequitur (Prou. 10, 9) : qui autem deprauat uias suas. Magna est nostra paruitas quia illud quod est bonum de se facimus per malam intentionem. Paruum est cor hominis et scrutabile, ideo sequitur : manifestum erit (I Cor. 3, 13), tunc apparebit quod per malam uiam uenit, quia non mundauit |18rb| in aqua maris huius mundi qui est status locationis, set transito hoc mari, non erit locatio possibilis ; tunc manifesta sunt opera carnis (Gal. 5, 19) etc.

Notes
601.

docetur] doceatur P.

602.

manifestabit] consilia cordium Cor. IIII add. B.

603.

possunt] post P.

604.

remanente] manente B.