Sermon 8

Quatrième dimanche après l’Epiphanie.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 18rb-21va.
Plan :
Prothème – Les enfants de Dieu appartiennent à la même famille.
Certains en font partie par intérêt personnel.
Ce n’est pas une nombreuse famille.
Thème – Comment faire partie de la famille de Dieu.
I – Nécessité de faire preuve des vertus chrétiennes.
II – Nécessité de se comporter en soldat du Christ.
III – Exemple pour faire partie des élus.
F. 18rb : Induite uos sicut electi Dei, Col. 3 (12).

[Prothème] Consuetudo hominum et natura auium hoc simile habent quia sicut pulli 605 galline unius ut communiter 606 induuntur plumis similibus, sic familia unius domini ut communiter induitur ueste consimili, quod ideo premisi quia omnes filii ecclesie sunt pulli unius galline : omnes clerici, omnes filii Dei sunt de familia unius Domini. Dixi primo quod omnes filii ecclesie sunt quasi pulli unius galline. Hanc similitudinem ponit Christus in Mt. (23, 37) : uolui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti.

Propriissime loquitur hic : gallina pullos suos ad se congregat propter duo, propter cibum et propter miluum. Quando congregat propter cibum, non ponit eos sub alis et ideo sunt in periculo dum actu commedunt : quandoque uenit miluus et portat unum uel duos. Set quando congregat eos propter miluum, tunc ponit eos sub alis, ideo in tuto sunt. Secunda congregatio est securior quam sit prima et tamen pulli ad primam libentius currunt, ymmo de sub alis galline exeunt ut congregentur ad cibum. Recte sic est de filiis ecclesie sicut de pullis galline. Quidam enim congregantur ad eam propter miluum : congregantur illi qui aggregantur filiis ecclesie, fiunt canonici, curati, archidyaconi, magis propter |18va| temporale commodum, non ut defendantur contra dyabolum. Sunt aliqui tales. Probatio quod sic : uidebitis canonicos qui raro uel numquam intrabunt ecclesiam, saltem chorum non intrant, nisi quando debent lucrari peccuniam. Ex quo peccuniam lucrati sunt, statim incompleto officio chorum dimittunt. Signum manifestissimum est quod ipsi currunt ad ecclesiam solum propter cibum. Videbitis curatum qui de toto anno non curret ad gallinam, ad 607 ecclesiam suam, nisi tunc solum quando currit ibi propter cibum tempore messis. Ps. (64, 14) : induti sunt arietes ouium et ualles habundantes frumento clamabunt etenim ympnum dicent. De talibus dicit Hugolino de claustro anime 608 : « Peruersi sacerdotes terrenis inhiant, terrena sapiunt, assidui in plateis, in ecclesia rari, tardi ad inuestigandum culpam peccatoris, parati ad querendum uestigium leporis, uelociores ad congregandos canes quam ad uocandos pauperes, libentius porrigunt panem cani quam pauperi, plures seruiunt eis ad mensam quam ad missam, famulos et famulas habere uolunt, clericos habere non possunt quia nolunt. » Hii sunt quorum thalamus est ornatior ecclesia sua, mensa paratior altari, cibus calice pretiosior, equus carior missali, capa pulcrior casula, camisia delicatior alba. Ecce quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum (Can. 4, 1). Hic Hugo 609  : « Tales non pereunt se sub alis galline, uero dimittunt alas contemplationis |18vb| et deuotionis propter cibum, propter delectabilia uite presentis. » Et quid sequitur ? Frequentissime, dum actu commedunt, miluus dyabolus subito portat eos. Jam commune prouerbium est, quando aliquis moritur subito : mors eius, mors clericorum. Ps. (77, 30) : adhuc esce eorum erant in ore ipsorum usque ibi (77, 31) : et electos Israel impediuit. Alii congregantur ad gallinam non propter cibum set propter miluum, illi uidelicet qui mundum dimittunt et ponunt se sub alis galline dant se contemplationi, deuotioni, religioni propter miluum, hoc est ut euadant manus dyaboli. Ps. (16, 8) : sub umbra alarum tuarum protege me a facie impiorum. Quilibet uidet, nisi sit cecus, quod secunda congregatio est securior quam sit prima et tamen pulli ecclesie clerici libentius exponunt se miluo propter cibum quantum cibum dimittant propter miluum ! Maxima excecatio est hodie. Si enim pulli paruuli, iuuenes, adulescentuli dimittunt mundum et ponunt se sub alis galline, dant se deuotioni et contemplationi in religione propter miluum, propter dyabolum, parentes plangunt eos quasi mortuos. Ubi autem patenter uident quod dyabolus portat eos, uident eos garciones in seculo pessimos, non curant, etsi Christus assumit eos ad se, ipsi plangunt et dolent, tamen scriptum est (Ps. 64, 5) : beatus quem elegisti et assumpsisti. De talibus conqueritur Dominus quando dicit (Matth. 23, 37) : uolui congregare pullos tuos ut supra. Habeo primum quod omnes filii ecclesie sunt quasi pulli unius galline.

Dixi secundo quod omnes filii Dei omnes electi sunt de familia |19ra| unius prelati Christi. Ps. (104, 6-7) : semen Abraham, serui eius ; filii Iacob, electi eius. Ipse Dominus Deus noster ; in uniuersa terra iudicia eius. Vult dicere quod prelatus noster habet maximam iuridictionem, quia totus mundus subest sue iuridictioni, in uniuersa terra [observantur], iudicia eius tamen habet modicam familiam quia de familia sua sunt soli electi. Semen Abraham, serui eius ; filii Iacob, electi eius. Multi autem sunt uocati, pauci uero electi (Matth. 20, 16). Utinam sic haberent alii domini modicam familiam et electam, set uidetur mihi quod familia magnatum hominum optime figuratur per familiam Leuitarum. Moderni domini sunt recte principes familiarum Leui, Iosue 21 (1). Olim unum officium Leuitarum fuit excoriare animalia que offerebantur in sacrificium, V Pal. (II Paral. 35, 11) : Leuite detraxerunt pelles holocaustorum, illud est officium magnatum excoriare homines, spoliare pauperes. Iob 24 (7) : nudos dimittunt homines indumenta tollentes etc. Sequitur (Iob 24, 9) : uim fecerunt depredantes pupillis et uulgum pauperem spoliauerunt. Vix Parisius inuenirentur tot excoriatores in martello sicut in curia magni principis uel prelati cubicularii, et quicumque ministri per quos habetur accessus ad dominum. Breuiter, quot accessores, tot excoriatores. Unde excoriatores ita fiunt diuites et habundant ubi principes uel principales domini indigent. Utinam auerterent superiores et facerent eis iuxta uaticinum Malachie : conflarent argentum eorum et purgarent filios |19rb| Leui (Mal. 3, 3).

[Thème] Recolligo que dixi et concludo, primo quod consuetudo hominum et natura auium hoc simile habent quod sicut pulli galline unius communiter induuntur plummis similibus, sic familia unius domini induitur ueste consimili. Dico quod omnes filii ecclesie sunt quasi pulli unius galline, omnes filii Dei sunt de familia unius prelati Christi ; ex quibus potest concludi quod qui uoluerunt esse filii ecclesie et qui uolunt esse de familia Christi, de cuius familia sunt soli electi, debent indui ueste consimili. Ergo induite uos etc. (Col. 3, 12).In quibus uerbis apparet quod qui uolunt esse de familia Christi primo debent acquisitis uirtutibus informari, induite uos ; secundo debent exquisitis militibus conformari, electi ; tertio indigent inquisitis honoribus uel dignitatibus conformari, electi Dei. Electus in episcopum uel abbatem indiget confirmari per superiorem, superior autem cuius est electos confirmare in beatitudine Deus est qui secundum ethymologiam nominis dat eternam uitam suis.

[I] Circa primum sciendum quod adhuc preter similitudinem prius dictam, consuetudo quorumdam magnatum et natura quarumdam auium hoc simile habent quod sicut gallina pullis suis adhuc paruulis, quia propriis plumis carent, quasi prouidet de uestibus, tegit eos et cooperit alis suis, quando autem iam sunt in augmento promoti quia induuntur propriis plumis de retro, gallina non tegit eos alis, dimittit eos sibi ipsis. Sic aliqui prelati clericis de familia sua nondum per eos ad ecclesiastica beneficia |19va| promotos prouident, de uestibus induunt eos propriis sumptibus, set ex quo aliqui clericorum suorum sunt per eos beneficiati et promoti de cetero, non induunt eos, ymmo sic promoti cum propriis sumptibus induunt semet ipsos. Dicitur eis : induite uos. Spiritualiter plume, indumenta auium, sunt habitus uirtutum. Ratio est quia sicut plume in auibus sunt propter duo : propter ornatum et propter uolatum, sic uirtutes in hominibus sunt propter duo : per ornatum sue perfectionis et propter uolatum bone operationis. Virtus enim est que habentem perficit et opus eius bonum reddit. Iterum sicut plume non sunt de essentia auibus set sunt quedam superaddita uel ab extrinseco si sunt plume proprie, sic uirtutes non sunt de essentia anime set sunt quedam superaddita uel ab extrinseco si sunt uirtutes a Deo infuse, uel ab intrinseco si sunt uirtutes per actus proprios acquisite. Ergo plume extranee sunt uirtutes infuse, plume proprie sunt uirtutes per actus proprios acquisite. Dictum est autem quod nos sumus filii unius galline et de familia unius prelati. Ideo recte Christus facit nobis sicut gallina pullis et prelati ministris. Pullis paruulis qui non habent nec habere possunt alas, plumas proprias, uirtutes acquisitas, Christus prouidet de uestibus in baptismo, induit eos propriis sumptibus, ad Gal. 3 (27) : quicumque in Christo baptizati estis Christum induistis. Hoc fuit figuratiue monstratum 610 Zacharie prophete qui |19vb| uidit unum qui indutus erat uestibus sordidis et illi dictum est : abstuli a te iniquitatem et indui te mutatoriis, Zach. 4 (3, 4). Ille ergo indutus sordidis uestibus est paruulus natus, in peccato originali conceptus, in quo baptismo duplicem effectum habet, scilicet auferre iniquitatem et delere culpam et induere mutatoriis gratiis et uirtutibus infusis, Ysa. LXI (10) : induit me uestimento salutis, et indumento iustitie circumdedit me. Dominus induit paruulos indumento salutis cum sumptibus propriis, quia saluantur solo merito passionis Christi sine operibus ; set ex quo paruuli sunt in augmento promoti, Deus uult quod plumis propriis induant se ipsos, quod acquirant sibi uirtutes per actus proprios. Unde dicitur eis : induite uos, Iob (40, 5) : circumda tibi decorem et in sublime super uirtutum erigere et pretiosis induere uestibus, id est uirtutibus. Modo sic est quod inter pullos galline principales sunt clerici, in familia Christi principales sunt uiri ecclesiastici. Ysa. (61, 6) : uos filii sacerdotes Domini uocabimini ministri Dei etc. enim dicetur. Nota uerba : dicit uocabimini et dicetur uobis. Logici dicunt quod quedam propositiones sunt distinguende quia sunt uere de dicto et de re sunt false. Ita uidetur uelle dicere Ysaias quod sumus dicto solum sacerdotes, de re autem non. Nomen habemus set officium non intelligimus. Idem dicit Crisostomus 611 super Mt. (23, 2) tractans illud uerbum : super cathedram Moysi. « Multi, inquit, sacerdotes |20ra| et pauci sacerdotes, multi nomine set pauci opere. Videte ergo quomodo sedeatis super cathedram Moysi, nam cathedra non facit sacerdotem set sacerdos cathedram », et subdit quibusdam interpositis : « Male uiuendo et bene docendo, deinde instruis qualiter te debeas condempnare. » Adhuc dicunt quod argumenta que procedunt ex talibus premissis, que de dicto solum sunt uere, de re autem false, non habent efficaciam nec faciunt bonam consequentiam, set falsam. Premisse argumentantes conclusionem sunt prelati, presbiteri, doctores, predicatores qui ideo premittuntur et preferuntur laycis, ut arguant eos et redarguant de deffectibus suis. Argue, obsecra, increpa (II Tim. 4, 2). Unde [ex] hoc quod argumenta nostra non habent efficaciam nec bonam consequentiam, tota die predicamus et arguemus contra uitia et quasi nullus fructus consequitur. Certe causa est, quia premisse argumentantes sunt de dicto solum quia dicunt et non faciunt, ymmo quod uerbis predicant, moribus impugnant. Qualem inefficaciam et quam malam consequentiam habent argumenta innuit Gregorius 612 in Regula, capitulo tertio, qui dicit : « Nemo amplius in Ecclesia nocet, quam qui peruerse agens, nomen uel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nemo presumit ; et in exemplum culpa uehementer extenditur, quando pro reuerentia ordinis predicator honoratur ». Quidcumque sit uerum de re uel de facto, non est dubium quod uiri ecclesiastici reputantur principales inter illos de familia Christi, iterum inter omnes de familia Christi per eum ad digni|20rb|tates et beneficia maiora promoti. Prima [Pe.] (2, 9) : uos estis genus electum, gens sancta, populus acquisitionis ut uirtutes annuntietis uult dicere : Vos estis de priuata familia Domini Christi quia estis genus electum. Iterum uos estis per Christum ad maiores dignitates promoti, regale sacerdotium (I Pe. 2, 9)et ideo de cetero debetis uos ipsos induere, debetis uobis per actus proprios uirtutes acquirere, populus acquisitionis ;et non solum hoc, ymmo debetis alios ad uirtutes induere ut uirtutes annuntietis. Set scitis quid est : si sunt homines Parysius dissuti et male induti, illi sunt clamatores per uicos qui clamant ut reparent aliorum uestes. Clamatores isti sunt uiri ecclesiastici quorum officium est clamare contra uicia et alios inducere ad uirtutes. Clama, ne cesses etc. (Is. 58, 1). Quam fronte audet reparare uestem alterius, quomodo potest corrigere aliorum deffectus, ille qui est dissutus et minus bene indutus ! Sordes tergere non ualent manus que lutum tenent. Ergo si multis aliis induere alios ad uirtutes inducere, induite uos. Primo acquirite uobis uirtutes per actus proprios, hoc fuit primum, scilicet quod debemus acquisitis uirtutibus informari.

[II] Circa secundum nota quod quando milites uel armigeri ueniunt de nouo ad seruicium alicuius domini, quia nondum habent uestes eius, monstratur eis in una modica pecia panni color exemplar uestium quibus induitur familia domini, ut ipsi prouideant sibi de ueste simili |20va|. Sapientia in Prouerbium dicit quod illi qui sunt de familia Christi induuntur ueste pertita colore duplici. Omnes enim domestici eius uestiti sunt duplicibus. Quilibet miles Christi electus induitur ex una parte ueste candida castitatis et munditie et ex alia parte ueste purpurea passionis et tolerantie. In Can. (5, 10) : dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus. Hac ueste pertita debent uti precipue clerici in quibus debet apparere pre aliis candor munditie et uigor constantie ; set timeo quod habitus noster exterior sit signum habitus interioris. Clerici enim non utuntur ueste pertita sicut layci et uere timeo ne minus sit in eis de candore munditie et de uigore constantie quam in laycis. Huius uestis pertice monstratur nobis exemplar in una modica pecia panni in persona Agathe uirginis. Una est columba mea, una matris sue electa genitrici sue, Can. 6 (8). In hac pecia panni apparet color candidus munditie uirginis et color purpureus uictorie triumphalis. Prou. 31 (25) : fortitudo et decor indumentum eius etc. Fortitudo sue constantie bene apparuit quando Quintianus consiliaris tradidit eam uetule que septem filias turpissimas habebat, ut per 26 dies staret cum eis, et sic per blandimenta posset eius animus emoliri quibus ipsa dicit 613  : « Verba uestra uenti sunt, promissiones uestre plumme, terrores fulmina que, quamuis illidant fundamenta, domus mee non poterit cadere ». Ergo uolentibus esse de familia Christi monstratur exemplar |20vb| uestium cuius induuntur electi. Ad hoc idem hortatur Petrus Apostolus, Phil. 3 (17), quasi loquens in persona huius uirginis : ymitatores mei estote et obseruate eos qui ita ambulant sicut habentis formam uestram. Istud fuit secundum quod scilicet debemus exquisitis militibus conformari. Set scitis quid est. Aliter utuntur uestibus sibi datis milites, armigeri, famuli proprii domini, aliter hystriones et communes bedelli, famuli proprii uestes sibi datas continue induunt et eas consumunt in seruicio domini et, consumpta ueste una, datur eis certis temporibus alia uestis noua. Set hystriones et bedelli communes uestes sibi datas induunt per paucos dies ad ostentationem nec consumunt eas in seruicio domini, ymmo uendunt eas alteri. Videbitis hodie hystrionem indutum ita pulcre ac si esset filius unius comitis. Cras apparebit in una ueste misera et modici ualoris. Recte sic est de electis et reprobis sicut de famulis propriis et bedellis communibus seu hystrionibus. Deus enim dat uestes suas utriusque bonis et malis. Primo dat corpus quod est indumentum anime. Iob (10, 11) : pelle et carnibus uestisti me. Secundo dat bona fortune que sunt quasi quedam indumenta corporis. Set electi et probi uiri qui sunt de familia Christi utuntur hiis indumentis ad consumptionem. Bona fortune consumunt in seruicio Christi, dando elemosinas pauperibus per penitentiam 614 et per martirium quod quandoque sustinent propter Christum. Et quid sequitur ex hoc ? Certe prima ueste |21ra| consumpta, ueste corporali et mortali, datur eis alia uestis noua scilicet immortalitatis. Prima Cor. 20 (15, 53) : oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit in mortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptum est : absorta in uictoria, Mt. (I Cor. 15, 54). Reprobi autem hiis uestibus utuntur ad ostentationem : gratias corporales quas habent ostendunt et bona fortune expendunt propter uanam gloriam solum. Non expendunt ea uel consumunt in seruicio Christi, set mundi et dyaboli, animas cum corporibus impingnorant et uendunt dyabolo pro misera delectatione peccati. Quid sequitur ex hoc ? Certe ipsi bedelli uel hystriones modico tempore portant uestes istas, modico tempore durant corporales gratie et diuitie. Videbitis hodie unum pulcrum, fortissimum et ditissimum, cras erit indutus ueste misera et confusibili, cras morietur et caro eius induetur putredine. Iob (7, 5) : induta est caro mea putredine. Anima induetur eterna maledictione. Ps. (108, 18) : induit maledictionem sicut uestimentum et intrauit sicut aqua interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius. Fiat ei sicut uestimentum quo operitur, et sicut zona que semper precingitur. Nec tale est sicut nos 615 quia dicitur sicut electi. Beata Agatha uestes pulcherimas a Deo sibi datas, pulcritudinem [et] iuuentutem, consumpsit in seruicio Christi et in tantum consumpsit quod totaliter uestis sua lacerata fuit et ideo data est ei uestis alia immortalitatis. Ita dixerat ipsa Quintiano consulari 616  : « Et nisi, inquit, diligenter feceris corpus |21rb| meum a carni acces non potest anima mea in paradisum Dei cum principua intrare marti », quasi dicat : oportet uestem meam prius lacerari et bene consumi. Figurata ista per Hester que induta est regalibus uestimentis et stetit in atriis domus regie, Hest. 6 (5, 1). Hec est in atriis domus Dei nostri (Ps. 134, 2). Sic igitur in ea que in una pecia panni habemus monstratum et exemplum uestium quibus indutus familia Christi ut dicat cum apostolo : ymitatores mei estote sicut et ego Christi, prima (I) Cor. 16 (11, 1), illud fuit secundum quod scilicet debemus exquisitis militibus conformari.

[III] Circa tertium, sciendum quod electus ad aliquam dignitatem, puta in episcopum uel abbatem, non est bene in tuto de iure prelationis sibi acquisito, donec confertur 617 per superiorem, quia superior ex causa potest cassare electionem factam. Quando confirmatus est, tunc est in tuto quia non potest cassari eius electio. Inde est quod clerici recurrunt ad superiorem quam citius possunt ut portent suam confirmationem. Spiritualiter enim prelationes ecclesie triumphantis, Ia. 2 (5) : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo diuites in fide et heredes regni set electi in hoc mundo nondum sunt confirmati, non sunt ita firmati in bono quin possit cassari eorum electio. Possunt enim peccare et sic beatitudinem amittere. Sancti autem in patria sic sunt confirmati quod electio eorum per quemquam non potest 618 cassari. Quis accusabit aduersus electos Dei ? Deus est qui iustificat, quis est qui condempnet ?Ro. 9 (8, 33). Igitur quia hic in tuto non sumus, debemus festinanter ad superiorem recurrere et |21va| nostram confirmationem ab eo instanter petere, iuxta dictum Ps. (104, 4) : querite Dominum et confirmamini querite faciem eius semper. Ita petebat Ps. (50, 14) : Spiritu principali confirma cor meum Deus. Superior prelatus ad quem spectat electos in beatitudine confirmare et confirmatos consecrare, Deus est. De confirmatione patet prima (I) Pe. 6 (5, 10) : Deus omnis gratie qui uocauit nos in eternam gloriam. Similiter in Christo Ihesu passos ipse perficiet et confirmabit solidabitque. 2 Mach. primo (1, 25) : Domine Deus omnium creator fecisti patres electos et sanctificasti eos. Velit Deus quod nos simus de numero talium electorum, quod nobis concedat.

Notes
605.

pulli] et add. P.

606.

communiter] conuersus P.

607.

ad add. in marg. P.

608.

Manipulus florum, Sacerdos AS (Hugo de claustro anime de duodecim abusionibus).

609.

Non inueni.

610.

monstratum] monstratu P.

611.

Manipulus florum, Sacerdos AN (Crisostomus super Matthaeum homelia 25) ; Decretum Gratiani, I, dist. 40, c. 12 (E. Friedberg, 1879, p. 147).

612.

Manipulus florum, Exemplum O et Sacerdos A (Gregorius in Pastorali) ; Gregorius Magnus, Regula pastoralis, I, 2 (B. Judic et al., SChr 381, 1992, p. 134).

613.

Lectionnaire dominicain, s. Agathe, lectio prima et secunda, p. 191.

614.

per penitentiam] penitentie P.

615.

nos] nostrum P.

616.

Non inveni.

617.

confertur] conferentur P.

618.

potest] possunt P.