Sermon 9

Quatrième dimanche après l’Epiphanie.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 21va-22rb.
Plan :
Thème – Les vêtements du chrétien. Nécessité de pratiquer la charité.
I – Mesure de la charité.
II – Qualité de la charité.
III – Humilité et charité.
F. 21va : Super omnia caritatem habentes, ad Col. 3 (14).

[Thème] In hac epistula spiritualiter uidetur Paulus Apostolus sollicitari et curam habere de nouiciis induendis. Parum enim ante uerba proposita dixerat : expoliantes, inquit, ueterem hominem et induentes nouum qui renouatur etc. (Col. 3, 9). Et cito post sequitur epistula dominicalis in qua, sicut apparet eam legenti, raro facit aliud nisi prouidere nouiciis suis de habitu et de spiritualibus indumentis. Unde sic incepit epistula : induite uos sicut electi Dei etc. (Col. 3, 12). Modo, licet secundum ueritatem habitus non faciat monachum, per habitum tamen dinoscuntur et discernuntur monachus a non monacho siue religiosus unus ab alio. Hinc est quod etsi generali uocabulo uestis quelibet posset dici habitus, quia secundum illum modum habere uno modo dicitur habere uestimentum nec determinat hoc uel illud, nihilominus spiritualis usus loquendi aliquorum religiosorum hoc habet quod illa |21vb| sola uestis apud eos uocatur habitus, que aliis supereminet et per quam ipsi ab aliis dinoscuntur. Credo quod ad minus in hyeme Minores plures tunicas habent quarum solam superiorem uocant habitum propter causam predictam. Similem modum loquendi uidetur habere Apostolus in epistula supra. Ipse enim tamen primo prouidet nouiciis suis de inferioribus seu interioribus indumentis. Induite uos sicut electi Dei. Omnia, sicut uidetis, generali nomine utuntur. Habitis acquisitis, considerans tamen ista indumenta esse communia nec per ea posse 619 distingui religiosos a non religiosis, fideles scilicet christianos ab aliis, cum uterque ea habebant, neutrum eorum proprie uocauit habitum, set tantum indumentum. Induite uos inquitetc. Ultimo in uerbo Thetis prouidet eis de superiori ueste quam ideo proprie uocat habitum, quia per eam ueri religiosi fideles filii Dei ab aliis dinoscuntur. Iste est habitus caritatis, de qua dicit Io. prima canonica (I Ioh. 3, 1) : uidete qualem caritatem, qualem habitum dedit nobis Deus ut filii Dei nominemur et simus. Exemplum uel figuram huius uidetur Apostolus habuisse in illa parabola, Mt. 22 (11), ubi quia ab habitu Dei nominamur habentes. Illi qui sine ueste nupciali uenerat, ac si pertransisset ordinem sine habitu, dictum est (Matth. 22, 12) : amice, quomodo huc intrasti, non habens uestem nupcialem. Volens ergo Apostolus nouicios suos admitti ad ordinem et pati repulsam, postquam prouidit eis de inferioribus et communibus indumentis, ultimo |22ra| dat eis proprium et superiorem habitum dicens (Col. 3, 14) : super omnia caritatem habentes. Ubi tria tanguntur de caritate per quam uestis aliqua uel aliqui habitus solet aliis superponi. Quandoque enim hoc est ratione quantitatis : pars est maior uel latior et illud quod uilitas in capis ; quandoque ratione materie, quia carior uel pretiosior, etsi obicitur, obseruetur ; tertio ratione figure, quia scilicet est ipsi induto humilior et communior, ratio, quia capa non est habitus. Est ergo habitus caritatis inter alios maioris uel latioris continentie, super omnia, carioris uel pretiosioris materie, caritatem, humilioris seu conformioris detentie. Propter hoc ab ea maxime denominantur habentes ut uidebitur.

[I] Quantum ad primum, quante latitudinis sit habitus iste innuit Apostolus, prima ad Cor. 13 (7) : Caritas, inquit, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, et paucis interpositis : nunc manet fides, spes, caritas, tria hec maior autem horum est caritas (I Cor. 13, 13). Ad litteram tante latitudinis est habitus caritatis quod ab aliquibus positus non haberet terminum in augmento, ita quod hoc bene figuratur per illam tunicam Saluatoris de qua dicitur in Io. (19, 23) quod erat tunica inconsutilis desuper contexta per totum, que tamen in morte eius diuisa non fuit, cum diuidentur alia uestimenta ; tamen, quia de ea narrant alique hystorie quod ad mensuram corporis eius crescebat, optime signat caritatem que non est uis diuisiua set uis unitiua, quia per mensuram augmenti conatus caritas uestra magis ac magis habundet, Phil. primo (9).

[II] Secundo solet uestis aliqua uel |22rb| habitus superponi, quia carioris uel pretiosioris materie [est], quod ideo fuit ut per pretiosiorem uestem occultetur deffectus uel macula, si qua sit in corpore uel in inferioribus indumentis. Et ecce caritas pretiosissime materie est que Dominum habet pro principali obero et ideo de ea dicitur in Prou. (10, 12) quod uniuersa delicta operit caritas. Propter hoc Petrus, prima canonica (I Petr. 4, 8) : supra autem omnia caritatem habentes,quia caritas operit multitudinem peccatorum (I Pe. 4, 8).

[III] Tertio habitus caritatis inter alios est humilioris detentie. Tanto uestis est humilior uestito, quanto est sibi conformior et magis configurata, et ecce caritas non solum conformat set transformat amantem in amatum, et ista est causa quare ab ea maxime denominantur habentes. Bene enim fides est de non uiso, spes de non habito, set de caritate dicit Gregorius 620 in omeliis quod « qui Deum tota mente desiderat, profecto iam habet quod amat ». Et beatus Augustinus 621 dicit quod « ille habet quicquid patet et quicquid latet in diuinis sermonibus, qui caritatem seruat in moribus ». Ex qua auctoritate Augustini apparet quod Apostolus, prouidens suis nouiciis de habitu caritatis, non solum dedit eis spiritualem uestitum, set cum hoc sufficientem uictum ; set quicquid patet et quicquid latet in diuinis sermonibus, iste est cibus anime, iuxta illud (Matth. 4, 4) : non in solo pane uiuet homo etc. Bonus prelatus est iste qui sic prouidet subditis suis et ideo dicere potest cum eo illud ad Thym. (I Tim. 6, 8) : habentes alimenta,scilicet uerba Sacre Scripture, et quibus tegamur, scilicet habitum caritatis, hiis contenti sumus.

Notes
619.

posse] possunt P.

620.

Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri II, II, 30, 1 (PL 76, 1220C).

621.

Augustinus Hipponensis, Sermones, 350, 2 (PL 39, 1534).