Sermon 12

Deuxième dimanche de Carême.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 28rb-29rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 13rb-vb.
F. 28rb : Miserere mei, Domine fili Dauid, Mt. 15 (22). Facias de persuasione subsequentis 669 sermonis 670 Osanna filio Dauid 671 . Posito etiam introitu sermonis illius 672 , applica ad Christum qui est uerus heres regni Francorum inunctus et coronatus etc. In quibus uerbis mulier ista in persona anime peccatricis |28va| dicit sic : Domine, repose et recorde envers moy toun corage, miserere mei, fere le doys par resoun de lignage, quia filius Dauid, qui in sua misericordia consecutus est sedem regni, et pur resoun de ceo que jeo t’ey fet homage, quia recognosco te dominum, Domine inquit.

De primo potes dicere quod habes in introitu sermonis 673 Jhesu fili Dauid miserere mei.

De secundo nota quod filius dicitur quia fit ut ille, unde filius qui non ymitatur conditiones patris dicitur degenerare. Modo magis est honorabile puero quod sit similis patri quam quod sit similis matri. De illo enim qui patri assimilatur, presumitur quod sit legitime natus ; quando autem in nullo est similis patri, presumitur quod sit bastardus. Spiritualiter pater noster Deus est. Unum patrem habemus Deum, Jo. VIII (41). Mater omnium nostrum de cuius utero omnes egredimur, in cuius gremio nutrimur, terra est. De hac matre dicit Sap. Ecci. XL (1) : occupatio magna creata est hominibus et onus 674 graue super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulture in matrem omnium. Mater ista multos filios habet qui optime assimilantur sibi et pessime patri.

Conditiones terre sunt iste. Terra tenacior est quam cetera elementa. Terra plus habundat 675 in materia quia tantum est de materia in pugillo terre quantum in x aque, in c aeris et in tantum ignis. Terra multiplicat semen quod recipit in tantum quod de uno grano facit xx. Set propter multiplicationem ista terra multotiens scinditur et aratur et finaliter, |28vb| quando est plena fructibus, cum falce nudatur omnis 676 et totaliter spoliatur. Multi sunt similes terre in conditionibus istis, uidelicet homines tenaces et auari quorum unus habet tantum de materia quantum sufficeret ad sustentationem x uel c uel m hominum 677 . Totum studium suum est multiplicare pecunias, facere de uno denario x, de xx solis xx liberas ; in multiplicando sic pecunias arantur, scinduntur, patiuntur multas molestias. Quando multa congregauerunt, uenit princeps et mittit falcem in messem, facit unam talliam uel extorquet unam grauem emendam. Violenter aufertur ab eis quod nolunt dare pauperibus gratis et si princeps non ponit falcem in uita, in morte ponuntur ibi tot falces quod ipsi nudi uel cum uno lintheo intrant sepulcrum, ex una parte metunt executores, ex alia heredes, ex alia debitores, breuiter nichil portant secum de omnibus que secum congregauerunt. Diues cum dormierit nichil secum afferet (Job 27, 19). Forte dices : Domine, ista est causa quare nolo dare pauperibus quia rex frequenter talliat me. Tot molestias habeo quod uix possum michi sufficere. Nichil est. Saluator in euangelio copulauit duos socios qui non separantur libenter unus ab alio. Date inquit et dabitur uobis (Luc. 6, 38). Vere si tu libenter dares pro Deo, Deus daret tibi satis set quia non uis dare, ideo permittit Deus quod illud quod habes aufertur a te. Unde Leo papa 678  : « Non timeamus |29ra| inter opera misericordie terrenarum diminutionem facultatum. Numquam enim efficacia miserendi deserit, in quo misericordia ipsa non deficit. » Exemplum in illa paupercula uidua de Sarepta que primo fecit Helye de farina sua subcinericium panem pro se et filio suo fecit postea et ex tunc : ydria farine non defecit et lechitus olei non est minutus etc., IIII (3) Reg. (17, 14). Reuera oleum diuine misericordie non deficit illi qui misericorditer pauperibus tribuit. Patet ergo quod illi de quibus dixi sunt similes matri : homines tenaces et immisericordes 679 non sunt similes patri quia Deus est pater misericordiarum et Deus totius consolationis, II Cor. Primo (3). Et ideo reputantur bastardi quia non assimilantur patri. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite, Jo. VIII (39). Ibidem dicentibus Judeis : nos ex fornicatione non sumus nati. Unum patrem habemus Deum (Jo. 8, 41). Statim Christus respondit : si Deus pater uester esset cognoscetis utique me (Jo. 8, 42). Supple in pauperibus meis. Sequitur (8, 44) : uos ex patre dyabolo estis etc. Ergo si non uultis degenerare, si uultis esse filii patris uestri qui in celis est, Mt. V (45), estote misericordes sicut et pater uester misericors est, Luc. VI (36). Hoc est quod allegat ista mulier. Filius Dauid es qui misericors fuit, misericordiam negare non debes. Ps. (131, 1) : memento Domine Dauid et omnis mansuetudinis eius. Hoc fuit secundum. Fere le doys par resoun de lignage. Dicebatur tertio : et par resoun de ceo que jeo t’ey fet homage, Domine. De hoc homa|29rb|gio queras in fine illius sermonis 680 Saluatorem exspectamus etc. Quere concordancias. Ultima autem concordancia poterit esse : Dominus pars hereditatis mee et calicis mee, tu es qui restitues hereditatem meam mihi (Ps. 15, 5). Ad quam nos perducat.

Notes
669.

subsequentis] precedentis B.

670.

Sermon 37.

671.

Osanna – Dauid om. B.

672.

illius] et add. P, B.

673.

Sermon 14.

674.

onus] honus B.

675.

habundat] habundet P.

676.

omnis] eis P, B.

677.

hominum] talium P.

678.

Leo Magnus, Tractatus septem et nonaginta, 42 (A. Chavasse, SL 138A, 1973, p. 241).

efficacia] officia P ; deserit] deserunt P.

679.

immisericordes] set add. P.

680.

Sermon 30.