Sermon 13

Deuxième dimanche de Carême.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 29rb-32rb.
Plan :
Thème – L’attribution des bénéfices ecclésiastiques. Les bénéfices de l’Eglise militante sont vacants :
a. de fait
b. de droit.
Division – Modalités de l’attribution des bénéfices.
I – Obligation de se conformer à la volonté suprême.
II – Quelles sont les lois auxquelles il faut obéir ?
F. 29rb : Hec est uoluntas Dei sanctificatio uestra, prima Thess. 4 (3).

[Thème] Summus pontifex uult et ordinat in decretalibus suis quod qui de nouo susciperit curam animarum ordinetur in sacris infra tempus certum. Simile autem statutum ego inuenio in decretalibus legis antique in secundo Paral. 29 (5) : audite me Leuite et sanctificamini mundate domum Domini auferte omnem immundiciam de sanctuario. Leuite dicitur quasi leuans aliorum uitam, domus autem uel sanctuarium est anima cuiuslibet sancti uiri. Templum Dei sanctum est quod estis uos (I Cor. 3, 17). Leuite ergo leuantes uitam aliorum quibus committitur mundare sanctuarium sunt illi qui suscipiunt curam animarum, istis dicitur sanctificamini quia tales, ut dixi, debent ordinari in sacris. Hoc ideo premisi quia secundum Apostolum summus pontifex Christus est assistens futurorum bonorum, ad Heb. (9, 11). Unde dicitur futurorum bonorum. Hoc enim habet summus pontifex super pontifices inferiores quod illi solum conferunt prebendas uacantes ; ipse autem confert prebendas et non uacantes. Ideo sunt in diuersis ecclesiis tot canonici exspectantes. Michi autem uidetur quod beneficia triumphantis ecclesie non sunt uacantia, set beneficia militantis ecclesie uacant de facto et de iure.

[a] De|29va|claro utrumque, primo quod uacant de facto. Vacante enim de facto sede episcopali, secundum iura, fructus et obuentiones episcopatus recipi debent in manu sequestri, ita quod ille qui redditus recipit fructus non percipit pro se ipso set seruat episcopo futuro, de quo ignoratur quis et qualis sit fructus. Manus sequestrata est manus auara que totum ponit in sequestro ; in hac manu recipiuntur hodie bona fortune que sunt beneficia militantis ecclesie. Ps. (25, 10) : in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum etc. Miser autem auarus sic bona fortune colligit quod fructus non percipit pro se ipso. Auarus enim numquam implebitur peccunia et qui amat diuitias fructum non capiet ex eis. Ad litteram auarus non audet sibi benefacere de suo et reseruat totum futuro ignoto. Ps. (38, 7) : thesaurizat et ignoratur cui congreget ea. Seneca 681  : « Quanta dementia est heredi suo res procurare et sibi omnia negare. Magna hereditas ex amico inimicum facit : tanto plus enim gaudebit tua morte, quanto plus accepit. » Si hoc est dementie in uno layco qui thesaurizat filio proprio, eximie dementie est in uiro ecclesiastico. Ecces. 4 (Eccle. 4, 8) : unus est et secundum non habet. Non filium, non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiatur oculi eius diuitiis non recogitat, dicens cui laboro et fraudo animam in bonis. Si ergo episcopatus uacat de facto cuius fructus seruantur futuro ignoto, patet quod beneficia militantis ecclesie uacant |29vb| de facto ut dicatur de prebenda militantis ecclesie illud (Mt. 12, 44) : inuenit eam uacantem scopis mundatam et ornatam. Ille qui successit diuiti auaro inuenit domum suam optime munitam et inuenit eam uacantem, hoc est futuro ignoto seruatam.

[b] Dixi secundo quod beneficia huius ecclesie uacant de iure. Hoc patet sic : beneficium tunc de iure uacat quando ille qui ius habebat in eo uoluntarie resignat. Beneficia ista de iure sunt bonorum, unde in Ecclesiastico (Eccle. 39, 30) : bona bonis creata sunt ab initio et postquam enumerauit bona diuersa subdit (Eccle. 39, 32) : hec omnia sanctis sunt bona. Verum est quod de facto mali occupant ea. Ps. (72, 12) : ecce ipsi peccatores habundantes in seculo optinuerunt diuitias. Modo sancti uiri quorum sunt ista de iure resignant uoluntarie, dicentes cum Petro (Mt. 19, 27) : ecce nos relinquimus omnia et secuti sumus te, et hoc est ualde necesse, cum dicat Christus (Luc. 14, 33) : omnis ex uobis qui non renuntiauerit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus, unde hoc quod qui renuntiauerit etc. Causa est : unus et idem non potest deseruire duabus ecclesiis multum distantibus, ideo ubi beneficia [sunt] utriusque ecclesie deberet 682 habere residentiam 683 et seruicium personale. Qui uult beneficium in una tenere oportet beneficio alterius resignare. Modo beneficia militantis et triumphantis ecclesie utraque debent [habere] beneficium personale: de beneficiis triumphantis ecclesie, non est dubium quod oportet ea deseruire, oportet mereri uitam eternam qui uult eam habere (Luc. 1, 74-75) : seruiamus ei in sanctitate et iustitia etc. Iterum de beneficiis militantis ecclesie patet quod qui uult |30ra| habere bona fortune oportet mundo seruire, oportet adulari, mentiri, ficte humiliari, subesse multis laboribus et multiplici seruituti, quod fuit figuratum in Genesi (29-30) ubi Jacob non solum seruauit pro Rachel, que interpretatur uisio 684 et significat ecclesiam triumphantem, « cuius uisio tota merces 685  » uerum etc. quod seruiuit primo pro Lya laboriosa 686 , que significat ecclesiam militantem in qua homo nascitur ad laborem. Modo iste due ecclesie ita sunt remote quod idem non potest seruire utrique. Mt. VI (24) : non potestis Deo seruire et Mammone. Unde Jeronimus 687  : « Audiat hoc auarus, audiat hoc qui censetur uocabulo christiano non posse simul diuitiis Christo[que] seruire. » Et tamen non dicit : qui habet diuitias, set : qui seruit diuitiis. Qui diuitiarum seruus est, diuitias custodit ut seruus. Qui autem seruitutis excussit iugum, distribuit eas ut Dominus. Quia ergo idem non potest utrique ecclesie deseruire, ideo sancti uiri uoluntarie resignant omnibus bonis fortune, et quia illi quorum sunt de iure uoluntarie resignant, ideo dixi quod de iure uacant. Non sic est de beneficiis ecclesie triumphantis. Illa siquidem de iure sunt pauperum. Luc. VI (20) : beati pauperes spiritu quoniam uestrum est regnum Dei. Mt. V (3) : beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. Jeronimus 688 exponit : « [Beati] pauperes spiritu qui propter Spiritum Sanctum uoluntate sunt pauperes. » Dicit enim Basilius 689  : « Non omnis quem paupertas premit beatus est set qui Christi preceptum mundanis pretulit operibus. » Plures enim sunt in substantia pauperes, auarissimi uero secundum affectum, |30rb| quos non saluat paupertas set affectus dampnat. Nichil enim inuoluntariorum beatificabile est eo quod omnis uirtus libero designatur arbitrio. Modo licet Christus pro se et suis pauperibus renuntiauerit expresse prebendis ecclesie militantis, dicens in Jo. (18, 36) : regnum meum non est de hoc mundo, bonis tamen glorie numquam resignauit. Ymmo dicit (Is. 42, 8) : gloriam meam alteri non dabo, alteri id est peccatori, qui est alienus a Deo. Ecce quod illa prebenda celestis non uacat de iure nec de facto, ex quo statim concludo quod summus pontifex Deus est quia ipse solus dat prebendas illas non uacantes quarum sumus canonici exspectantes. Filii sanctorum sumus et uitam illam exspectamus quam Deus daturus est (Tob. 2, 18). Summus iste pontifex uult et ordinat quod qui de nouo suscipit curam animarum ordinetur in sacris infra certum tempus. Tempore preterito multi susceperunt curam corporum et in tantum curauerunt de corpore quod curam anime neglexerunt, cum tamen dicat Apostolus ad Co. (Rom. 13, 14) : curam carnis ne feceritis in desideriis. Bene dicit in desideriis. Medicus enim si concederet infirmo quicquid desiderat, quicquid delectat, eius appetitus 690 cito interficeret eum. Corpus humanum multipliciter est infirmum. Spiritus autem promptus est, caro autem infirma (Mt. 26, 41). Et ideo quicumque concedit corpori quicquid desiderat, qui concedit carni delicias quas effrenate appetit, corpus et animam simul interficit. Si secundum carnem uixeritis moriemini (Rom. 8, 13). |30va| Modo nos qui per totum tempus usque nunc egimus curam corporum. Prima Pe. 4 (3) : sufficit preteritum tempus ad uoluntatem gentium consummandam qui ambulant in desideriis, luxuriis etc. Nos, inquam, de nouo hic in principio suscepimus curam animarum, dicente Gregorio 691 in collecta : « Hoc sollempne ieiunium, quod animis corporibus que curandis salubriter institutum est etc. » Et Petrus Rauennas 692  : « Quoniam, inquit, uernum ieiunium et bellorum spiritalium tempus cernimus aduenisse, sic milites Christi uirtutum precedamus ad campum. Dedimus corpori integrum annum. [Dies paucos domus anime.] Impendimus nobis tempora, tempus deputemus auctori, uiuamus Deo paululum, seculo qui uiuimus totum. » Hec cura animarum, que fit per ieiunium Quadragesimum, requirit hominem sanctificatum, dicit enim Maximus 693 in quodam sermone, exponens illud Joel (1, 14) : sanctificate ieiunium : « Quid aliud est sanctificare ieiunium nisi sancta uelle, iusta facere, iniqua uitare ? Jeiunium sanctificat, cuius iustitia pretiosum uilescit, qui flammas iracundie restringit, qui oculos ab aspectu turpi auertit, qui coiunctorum iacula telo patientie repercussus dispergit, qui ligantium tumultus prudentioris sermonis arce compescit, qui insurgentium uanarum cogitationum spinas uelut quidam sui peccatoris arator excident. » Iterum autem cura animarum requirit hominem ordinatum in sacris infra certum tempus, quia infra Pascha debet se quilibet prepare et ordinare ad digne et sancte recipiendum illud sacramentum in quo continetur sanctus sanctorum ; Leui.|30vb| 24 (20, 7) : sanctificamini et estote sancti quia ego sanctus sum Dominus Deus uester, et Ecc. 2o (Eccli. 2, 20) : qui timent Dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt etc. Figura ad hoc Aggei 2o (13) ubi dicitur : si tulerit homo carnem sanctificatam in ora uestimenti sui numquid sanctificabitur ? Corpus nostrum non est aliud quam quoddam anime uestimentum. Caro sanctificata est caro Christi in sacramento altaris. Ergo qui tulerit carnem sanctificatam in ora uestimenti, hoc est qui recipit corpus Christi in sacramento ore corporali, numquid sanctificabitur, numquid plus debet in mente sanctificari ? Populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes, Num. 14 (11, 18).

[Division] Resumo que dixi ubique et concludo. Dixi primo et declaraui quod summus pontifex Deus est. Dixi secundo quod summus pontifex uult et ordinat quod nos qui hoc tempore suscepimus curam animarum ordinemur in sacramentis infra Pascha. Hoc est quod dicunt uerba proposita. Hec est uoluntas Dei etc. Ubi Apostolus duo facit. Nam primo indicat et palam explicat mandatum prelati. Hec est uoluntas Dei. Nos Deo dedicat dum procul abdicat reatum peccati, sanctificatio nostra, ita quod mandato prelati tenemur parere, hec est uoluntas Dei. Reatu peccati iubemur carere, sanctificatio nostra.

[I] De primo nota quod in religione nostra preter suppremum prelatum quem uocamus magistrum ordinis, cui tenemur omnes obedire in hiis que pertinent ad regulam et statuta religionis nostre, preter, inquam, illum qui est unus, tamen quelibet domus uel conuentus habet unum priorem et subpriorem eius uicarium. Regulariter |31ra| autem, hoc est uerum quod ubi leges et monitiones inferioris prelati contradicunt legibus suppremi magistri uel regula quam sumus professi, non tenemur nec debemus obedire sibi sed potius superiori. Spiritualiter religio christiana quam professi sumus : religio sancta et immaculata apud Deum et Patrem (Jac. 1, 27), hoc est 694 unum suppremum prelatum et magnum, magister uester unus est Christus (Mt. 23, 10), cuius mandato tenemur omnes parere. Gen. 1 (50, 19) : non Dei possumus resiccere uoluntati. Set preter istum quot sunt domus particulares, hoc est quot partes singulares, tot sunt priores et tot subpriores. Prior qui presidet in domo anime est uoluntas seu appetitus intellectiuus, subprior ei subiectus est appetitus sensitiuus. Bernardus 695  : « Voluntas est motus rationalis et sensui presidens, appetitui. Habet sane, quo se uoluerit, rationem semper commitem 696 et quodammodo pedissecam : non quod semper ex ratione, set quod numquam absque ratione moueatur, ita ut multa fiant per ipsam contra ipsam, hoc est per eius quasi misterium, contra eius consilium siue iudicium. Est uero data ratio uoluntati ut instruat eam, non destruat. » Modo leges utriusque scilicet uoluntatis et sensualitatis frequenter repugnant legibus superioris prelati et regule religionis. Regula ista est ratio recta cui repugnant in multis leges subprioris id est sensualitatis, dicente Apostolo (Rom. 7, 23) : uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee etc. Et ideo in talibus non est obediendum sensualitati, quod tamen fecerunt multi |31rb| temporibus retroactis ante Quadragesimam scilicet in quorum persona dicit Apostolus, Eph. 2o (3) : nos omnes aliquando conuersati sumus in desiderium carnis et cogitationem et eramus natura filii ire etc. Set ad hoc ordinatur tempus Quadragesimale ut subprior iste capituletur et castigetur per opera penitentie. Unde Leo 697 papa : « In hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, et per uoluptates eiusdem corporis preceptis dominicis contrahimus que per decalogum sunt accepta. Quia ergo per carnis desideria mandata Decalogi contempsimus, iustum est ut tandem carnem quaterdecies affligamus. » Iterum leges prioris, id est appetitus, intellectui non semper concordant set frequenter deuiant a regula recte rationis et mandati prelati superioris, et hoc fit quando prior nimis fauet subpriori, uoluntas scilicet sensualitati, et ideo non 698 tunc obediendum est priori. Non debet homo sequi motum proprie uoluntatis set dicere cum Christo (Luc. 22, 42) : non mea uoluntas set tua fiat. Set leges et monitiones superioris prelati scilicet Dei numquam discordant a regula religionis, nisi Deus precipit quod non sit consonum rationi et ideo in omnibus est obediendum sibi. Propter hoc dixi quod mandato prelati tenemur parere : hec est uoluntas Dei. Hest. XIII (9) : Domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui possit resistere a uoluntati tue.

[II] Que autem sunt leges huius prelati cui parere tenemur, docet Apostolus, prima Thess. V (16) : semper,inquit, gaudete, sine intermissione |31va| orate, in omnibus gratias agite. Hec est enim uoluntas Dei in Christo Jhesu in omnibus nobis ; ubi apparet quod ipse leges imponit cordi, ori et manui. Vult enim quod sint assidue ora iocunda, semper gaudete, continue ora facunda, sine intermissione orate, largiflue manus habunda, in omnibus, numquam deficeret, semper daret. Ideo enim perpetuatur ignis in substantia 699 propria, non autem perpetuatur in materia aliena, in palea uel stupa statim consumitur et sic ignis finitur. Spiritualiter sic est de gaudio mentali sicut de igne materiali. Propria enim materia ueri et perfecti gaudii non est res aliqua transitoria et corporalis, dicente Bernardo 700  : « Illud est summum et uerum gaudium quod non de creatura set de Creatore concipitur, quod cum acceperis, nemo tollet a te, cui alii comparata omnis suauitas dolor est, omnis iocunditas meror est, omne dulce amarum est, omne decor fedum est, omne postremo, quod delectari potest, molestum est. » Unde recte sic [est] de gaudio quod concipitur de re transitoria sicut de igne qui accenditur in palea uel stupa : materia cito transit et gaudium deficit. Job XX (4-5) : hoc scio quod a principio ex quo positus est homo super terram, quod laus impii breuis sit et gaudium ypocrite ad instar puncti. Puncta in scacario sunt permixta colore uario, quod si accipiantur tria puncta collateralia, semper duo extrema sunt alterius coloris a puncto medio. Recte sic est de gaudio mundanorum sicut de ludo scatorum. Dolor enim et gaudium sic |31vb| sunt permixta in corde humano, quia secundum Sap. (Prou. 14, 13) : risus dolore miscebitur et extrema etc. Set punctus medius est gaudium, duo extrema sunt alterius coloris quia sunt meroris. Gaudet de re quamdiu optauit, puta de muliere uel quecumque realia, duo extrema huius gaudii luctus occupat quia omnia talia cum labore acquiruntur et cum dolore deseruntur. Iterum tota duratio hominis distinguitur tribus punctis, primus est punctus natiuitatis, ultimus punctus mortis. Secundus punctus est punctualis et momentanea duratio uite presentis. Modo esto quod punctus iste medius esset totus gaudiosus quod homo, quamdiu uiuit in mundo, esset in gaudio et in letitia. Puncta extrema erunt alterius coloris quia punctus natiuitatis et punctus mortis. Punctus mortis est punctus doloris, precipue quantum ad illos de quibus dicitur Job 21 (12-13) : tenent tympanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos et in puncto etc. Bene ergo dictum est quod gaudium ypocrite ad instar puncti. Causa autem quare gaudium mundanum ita cito deficit dicta est, quia scilicet ignis in materia aliena non potest diu perpetuari, unde sicut defficiente stupa extinguitur ignis, sic cessat gaudium cordis defficiente materia gaudii. Osee 2o (11) : cessare faciam omne gaudium eius. Set gaudium uerum quod de Creatore concipitur, perpetuatur sicut ignis in sphera propria, figura Leui. X (6, 12) ubi dicitur : ignis in |32ra| altari meo semper ardebit. Et iterum ignis ille est perpetuus qui numquam defficit in altari. Altare illud erat in altari 701 sacrificiorum in quo erat thurribulum, in quo thurribulo ignis ardebat perpetuo. Spiritualiter altare sacrificiorum est cor uoluntarium et deuotum quia nullum sacrificium Deo acceptum [est], nisi offeratur in altari cordis, nisi sit uoluntarium. Unde Gregorius 702  : « Offerte Deo decimas bona uoluntate. » In thurribulo huius altaris debet ignis perpetuari quia in tribulationibus et aduersitatibus quas patimur propter Christum debet crescere spirituale gaudium. Unde Jac. (1, 2) : omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationes uarias incideritis. Exemplo apostolorum (Act. 5, 41) qui ibant a conspectu concilii quoniam digni etc. Set legimus Leuit. 4 (10, 1-2) quod filii Aaron posuerunt ignem alienum in thurribulis et egressus ignis a Domino deuorauit eos. Illi ponunt in thurribulis ignem alienum, qui gaudent de tribulatione et malo aliorum. Seneca 703  : « Malum alienum tuum ne feceris gaudium. » Illi timere debent ne egressus ignis a Domino deuoret eos, ille, inquam, ignis de quo (Deut. 32, 22) : ignis successus est in furore meo etc. Set illi ponunt ignem proprium in thurribulis qui gaudent in tribulationibus propriis, secunda ad Cor. 4 (8, 12) : in multo experimento tribulationis habundantia rectus fuit. Ecce quomodo terminatur ignis in altari sacrificiorum quod est cor contritum et humiliatum, Ps. (50, 19) : sacrificium spiritus contribulatus etc. Patet ergo ex dictis quod ignis non |32rb| perpetuatur nisi in sphera propria. Qui uult perpetuum gaudium habere, debet non de creatura set de Deo gaudere. Illis qui gaudent non in Domino, non dicitur (Phil. 4, 4) : iterum dico gaudete, quia sic gaudent in presenti, quia non gaudebunt, ymmo lugebunt in futuro. Ve uobis qui nunc gaudetis uel ridetis quia plorabitis et flebitis (Luc. 6, 25). Dicent illi finaliter illud Tren. 9 (Lam. 5, 15) : defecit gaudium cordis nostri uersus est in luctum chorus noster. Set illis qui gaudent in Domino dicitur : iterum dico gaudete, quia gaudent modo in spe et tandem in re. Quando uenient in Syon cum laude et leticia sempiterna super capita eorum, Ysa. 39 (35, 10). Quam leticiam nobis concedat Jhesus etc.

Notes
681.

Seneca, Epistulae ad Lucilium, 123, 11 (F. Préchac, Paris : Belles Lettres, 1964, p. 94).

682.

deberet] debetur P.

683.

residentiam] residentia P.

684.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 70.

685.

Cf. Augustinus Hipponensis, Enarrationes in Psalmos, 90, 2, 13 (E. Dekkers et J. Fraipont, SL 39, 1956).

686.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 68.

687.

Hieronymus, Commentarii in euangelium Matthaei, I (D. Hurst et M. Adriaen, SL 77, 1977, p. 39).

688.

Hieronymus, Commentarii in euangelium Matthaei, I (D. Hurst et M. Adriaen, SL 77, 1977, p. 24).

689.

non inueni.

690.

appetitus] appetitum P.

691.

Leo Magnus, Tractatus septem et nonaginta, 78 (A. Chavasse, SL 138A, 1973, p. 494).

692.

Petrus Chrysologus, Collectio sermonum, XII, 1 (A. Olivar, SL 24, 1975, p. 76).

693.

Maximus Taurinensis, Homiliae, 37, de jejunio Quadragesime (PL 57, 307A-308A).

694.

est] hoc add. P.

695.

Manipulus florum, Voluntas AB (Bernardus libro de libero arbitrio) ; Bernardus Clareuallensis, Liber de gratia et de libero arbitrio, II, 3 (SBO, III, p. 168).

696.

commitem] committere P.

697.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, I, 16, 5 (PL 76, 1137B).

698.

non] nec P.

699.

substantia] spera P.

700.

Manipulus florum, Gaudium N (Bernardus in quodam sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 114, 1 (SBO, VII, p. 292).

701.

altari] altare P.

702.

Cf. Manipulus florum, Voluntas U (Gregorius hom. 5 super euangelium) : Nihil offertur Deo ditius bona uoluntate.

703.

Manipulus florum, Gaudium S (Seneca in prouerbiis).