Sermon 17

Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 42vb-47vb.
Plan :
Thème – La foi est comparée à un édifice stable bien qu’exposé aux vents :
les éléments qui constituent la foi : la parole de Dieu, un comportement chrétien.
la foi est élevée : elle excède les capacités de l’esprit humain.
Division – La foi est soutenue par 4 piliers qui figurent les 4 évangélistes. Les caractéristiques de la vie du Christ :
I – La vérité pure = confiance dans ses paroles
Division 2 (Jo. 21, 24) : les paroles de Jésus sont dignes de confiance pour 3 raisons :
leur source est fiable
elles ont été confirmées
elles ont été mises en application par l’Eglise
II – La fermeté de sa main = la constance dans ses actes
III – La pureté de son esprit = sa conscience
F. 42vb : Testimonium Christi confirmatum est in uobis, I Cor. 1 (6).

[Thème] Edificium nobiliter altum et undique uentis expositum ad hoc quod sit bene stabile et firmum, opportet quod in fundamento inferius circa parietes fiant pilaria fortia edificium confirmantia, ita quod hec duo reddunt edificium bene firmum, scilicet solidum fundamentum et ualidum appodiamentum. Hoc ideo dixi quia edificium firmum et ualde altissimum fides est. Edificium autem et undique uentis expositum est fides catholica. Hec est domus Domini firmiter edificata, bene fundata est etc. Petra autem erat Christus, I Cor. 4 (10, 4). Declaro per ordinem omnia predicta.

[a] Primo quidem quod fides Christi sit quoddam edificium patet per |43ra| Apostolum qui sic uocat eam, I Thi. (1, 4) : edificationem Dei que est in fide. Ideo autem dicitur edificium quia quicquid docet est edificatorium, I (II) Cor. 12 (9) : coram Deo in Christo loquimur omnia prope edificationem uestram. Lapides ex quibus edificium fidei integratur sunt quecumque bona uerba et opera per que proximus edificatur et in fide confirmatur. Rom. 16 (15, 1) : debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, quasi dicat : debemus debiles in fide confirmare, et statim subdit modum : unusquisque uestrum proximo suo placeat in bonum ad edificationem (Rom. 18, 2), et I Cor. 4 (14, 26) : Omnia ad edificationem fiant. Unusquisque autem uerbo et exemplo edificans proximum cooperatur ad Dei edificium. Consolamini inuicem et edificate alterutrum, prima Thess. I (5, 11). Dico autem significanter uerbo et exemplo quod secundum beatum Augustinum 774 ad edificium construendum et ad fidem Christi astruendum, non solum sufficiunt facta sine dictis nec dicta sine factis. Unde Augustinus 775  : « Fides appellata est ab eo quod fit. Due sillabe sonant, cum dicitur fides. Prima sillaba est a facto, secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas ? Et dicis : Credo. Fac quod dicis et fides est. » Hoc Augustinus uult dicere quod hoc uocabulum, fides, construitur ex duabus sillabis quarum una est a dicto, altera a facto. Indicat quod fides debet astrui dictis et factis nec alterum sufficit. Ratio huius est quia quando in causa aliqua producitur contra aliquem unus testis, tamen testimonium est nullum. Deut. 19 (15) : non stabit testis unus contra aliquem set in ore duorum uel 3 testium,|43rb| stabit omne uerbum. Item si producuntur duo testes et illi inueniuntur contrarii et discordes, testimonium nullum est. Spiritualis causa que ducitur inter actorem et reum est causa fidei. Actor enim in causa fidei est Deus, Heb. (12, 2) : aspicientes in actorem fidei etc. Reus in causa fidei aduersarius Christi est ille homo peccati filius perditionis qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus etc., II Thess. (2, 3-4). Testimonium enim modo in causa fidei pro actore debent duo testes, quia fidem Christi debemus protestari dictis et factis. Unde Io. (10, 25) : opera que ego facio testimonium perhibent de me. Et ideo quando testes isti inueniuntur contradictorii quod illud quod uerbis predicant moribus impugnant, testes nichil ualent. Conuenientia testimonia non erunt, Mt. 14 (Marc. 14, 56). Gregorius 776  : « Tunc ueraciter fideles simus, si quod uerbis promittimus operibus complemus. » Iterum quando quantum ad astruendum producitur testis operis, tamen non est sufficiens testimonium. Unde Ieronimus 777  : « Sancta quippe rusticitas que solum sibi prodest et quantum edificat ex uite merito ecclesiam Christi, tantum nocet si contradicentibus non resistat. Et innocens absque sermone conuersatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet ; nam latratu canum et baculo pastorum deterrenda est rabies luporum. » Figura est ad hoc Hesd. (II Esd. 4, 17), ubi reedificantes Iherusalem una manu faciebant opus et alia tenebant gladium. Gladius spiritualis est uerbum doctrine, iuxta illud apostoli : Galeam salutis assumite et gladium spiritus quod est uerbum Dei, Ephe. 9 (6, 17). Quod ergo construens edificium |43va| una manu etc. significat quod ad fidem astruendum requiritur exemplum uite cum uerbo doctrine. Sic patet primum quod scilicet fides est edificium.

[b] Est secundo edificium altissimum. Bene enim altissimum esset edificium cuius summitatem oculus discernere non posset, cuius culmen celum attingeret. Tale edificium est fides ad quam oculus naturali lumine uel mente non attingit. Transgreditur enim fides fines rationis humane nature, usum experientie terminorum super culmen cuius transcendit. Scribitur in legenda beati Matthei 778 , quod cum ipse hospitatus esset apostolus Candacis regina 779 interrogatus ab ea 780 quomodo tot linguas loqueretur et intelligeret, exposuit ei quomodo 781 Spiritu Sancto descendente omnium linguarum scienciam reperisset, ut sicut illi qui per superbiam turrim usque ad celum edificare uolebant, per confusionem linguarum ab edificatione cessauerunt, sic apostoli per omnium linguarum scienciam turrim non de lapidibus set de uirtutibus, per quam qui crederent in celum ascenderent. Et uidetur mihi quod illi qui per rationes naturales uolunt probare ea que supra fidei sunt, recte assimilantur uolentibus edificare turrim cuius culmen attingeret celum. Ipsi enim habuerunt lateres pro saxis et bitumen pro cemento, Gen. 41 (11, 3), saxa firmissima quibus edificium debet construi, hoc est fides astrui super Sacre Scripture testimonia. Ps. (118, 152) : initio cognoui de testimoniis tuis quia etc. Lateres qui franguntur de facili sunt rationes dyabolice que faciliter possunt infringi. Cementum in edificio fidei est caritas. Caritas edifi|43vb|cat, 2 (1) Cor. 9 (8, 1). Caritas enim unit corda fidelium ut sit eis anima una et cor unum in Deo. Sicut cementum iungit lateres in edificio, sic bitumen uel gluten quod facit cor humanum inordinate adherere mundo est cupiditas siue ambitio. Illi ergo qui in edificio culmen attingunt 782 celum utuntur lateribus etc. Qui ad fidem astruendum non moti caritate proficiunt set ambitione, et ut nomen suum celebre faciant, dimittunt firmissimos lapides angulares sacre Scripture et inducunt rationes friuolas : questionem magis prestant quam edificium, prima Thi. (1, 4). Inde sequitur confusio labiorum ut habes in sermone 783 Ihesu fili Dauid etc. Est ergo fides edificium altissimum et ideo exponitur uentis, id est persecutionibus tyrannorum et impugnationibus hereticorum, et tamen stabit semper firmissimum.

[Division] Rogaui pro te ut non deficiat fides tua, Luc. 22 (32). Et hoc ideo est quia habet solidissimum fundamentum et fortissimum appodiamentum. Fundamentum autem Christi testimonium est Dei, quod monstratum est, I Io. 9 (5, 10). Fundamentum autem aliud nemo potest ponere, I Cor. 13 (3, 11). Pilarii appodiantes sunt testimonia prophetarum et apostolorum, huic omnes prophete testimonium perhibent, Act. X (4, 33) : uirtute magna reddebant apostoli testimonium etc 784 . Set inter pilarios sunt quatuor principales iuxta quatuor fidei parietes, sunt quatuor euangeliste quorum primus Iohannes appodiat parietem primum, describens Christi generationem eternam a patre ; Mattheus |44ra| secundum describens natiuitatem eximiam 785  ; Lucas tertium describens eius sacerdotium et ymolationem ; Marcus quartum describens resurrectionem. Iohannesideo, beatis Luce et sociis suis tamquam quatuor pilariis appodiantibus edificium fidei fundamentum in testimonium Christi dicitur presens uerbum. Testimonium Christi etc. ubi commendatur a tribus secundum tria priuilegia que sunt in eius mente, manu et lingua. In lingua enim inuenitur ueritas sine fabula, testimonium Christi, in manu firmitas numquam tremula, confirmatum est, in mente puritas sine macula, in uobis est, prout demonstratiuum et significat nostram substantiam. Ergo eius dicta sunt credentie certioris : testimonium Christi ; facta constantie firmioris, confirmatum est ; mens intra consciencie purioris, in nobis.

[I] Circa primum notandum est quod nuntio portanti litteras credentie sigillatas sigillo domini creditur sicut crederetur domino presenti et personaliter loquenti, set uerum est quod portare tales litteras clausas est quandoque periculum magnum, in tantum quod credens portare litteras credentie, portat litteras mortis sue sicut contigit Urie. Hoc ideo dixi quia magister noster et Dominus Ihesus Christus duo paria litterarum credentie solet tradere, quibusdam equitibus, hoc est diuitibus, altera peditibus. Prime littere credentie sunt in auro et argento scripte dicentes ad litteram : « Dicimus de homine qui habundat in peccatis quod est optime litteratus. » Et dicuntur bene littere credentie quia omnis mercator libentius credit merces suas |44rb| ostendenti litteras et offerenti signum regium siue 786 peccuniam, id est argentum siccum, quam offerenti litteras et sigillum regni, ymmo plus litteris istis ita creditur hodie 787 quod uix reputatur aliquis fidelis fide dignus nisi sit peccuniosus. Ambrosius 788  : « Ita incumbunt mores hominum in admiratione diuitiarum ut nullus nisi diues putetur honore dignus. » Si ille littere sunt credende, diuites quibus Deus credidit bona fortune, non ut sibi retineant set ut tamquam nuntii aliis porrigant substantias tuas : exporrigens da pauperibus, Ecci. 14 (13). Quod autem diuites sint tamen nuntii et non domini, patet per Basilium 789 qui dicit : « Panis est famelici quem tu tenes nudi tunica quam in conclaui conseruas, discalceati calceus qui penes te marcessit indigentis argentum quod possides tot iniuriatis quot subuenire nolueris ». In qua auctoritate apparet quidam qui portat litteras istas clausas, seruat peccunias in conclaui quas debet porrigere pauperibus, portat litteras mortis sue in testimonium dampnationis eterne, Iac. 6 (5, 1-2) : agite nunc diuites etc. Diuitie uestre putrefacte sunt et uestimenta uestra a tineis commesta sunt, aurum et argentum eruginauit et erugo eorum in testimonium uobis erit. Exemplum de illo qui abiens fodit in terra, abscondit peccuniam domini sui (Matth. 25, 18), proiectus in tenebras exteriores (25, 30) benedicit peccuniam domini sui, quia diuites solum sunt nuntii, non domini. Item non suam, quia secundum Crisostomum 790  : « Qui diuitiarum |44va| seruus est diuitias custodit ut seruus, qui autem seruitutis excussit iugum dimisit eas ut dominus ». In contrarium qui litteras istas portat apertas, qui manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes, Prou. ult. (31, 20), talis proprie portat litteras credencie in testimonium salutis sue. Heb. XI (4) : fide plurimam hostiam Abel quam Caym optulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam diffunctus adhuc loquitur. Littere credencie quarum sunt portitores, pauperes, pedites sunt littere euangelice, quarum portitores sunt pauperes piscatores. Ambrosius 791  : « Aufer argumentaubi fides queritur 792 . In ipsis gimnasiis sibi dyalectica taceat. Piscatoribus creditur, non dyalecticis ». Nec mirum quia testimonium Domini fidele etc., Ps. (18, 8). Iste sunt littere credencie in Io. scilicet ultimo (20, 31) : hec autem scripta sunt ut credatis etc. Tunc etiam sigillate [sunt] sigillo Domini confirmante, signis et prodigiis, que non nisi a Deo poterant fieri : Io. (3, 2) : nemo potest hec signa facere que tu facis etc. Et ideo nuntio litteras istas portanti debet credi sicut domino personaliter loquenti. Nuntii autem portitores istarum litterarum credencie sunt quatuor euangeliste quorum unus est Lucas denominatus a luce quia hic uenit in testimonium ut testimonium etc., Io. I (7), ut omnes crederent scilicet sibi per illum. Ergo si debet credi sicut domino loquenti, ipse enim testimonium perhibuit uerbo Dei et testimonium Ihesu Christi, Apo. I (2), quasi dicat : si illius litteris non |44vb| creditis, saltem nobis nuntiis credatis. Deinde enim scripsit, dicamus ergo de illo illud Io. ult. (21, 24) : hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de hiis et scripsit hoc et scimus quia uerum est testimonium eius, ubi ostenduntur eius dicta esse credencie certioris propter tria, primo quia de scole magistralis auditorio reportata, hic est discipulus ille, secundo a curie principalis notario confirmata 793 , testimonium perhibet scripsit hoc, tertio ab ecclesie totalis consistorio applicata, et scimus etc.

[a] Circa primum nota quod in scola unius magistri habet centum auditores et tamen uix de centum erunt X boni reportatores. Scola magistralis scola Christi. Magister uester unus est, Christus, Mt. 13 (23, 10). Hec scola in comparatione ad alias habet plures auditores set pauciores reportatores.

Primo si comparemus scolam Christi que est scola ueritatis : ad hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum ut testimonium perhiberem ueritati, in Io. (18, 37), ad scolam mendacii que est scola proprie dyaboli : qui mendacium loquitur, ex propriis loquitur in Io. (8, 44), ideo scola mendacii habet incomparabiliter plures auditores. Mendacia, truffe, fabule, libentius audiuntur hodie quam sermones et ueritates euangelice. Iam uenit tempus quod Apostolus predixerat futurum, prima ad Thym. III (II Tim. 4, 1) : testificor coram Deo etc. Sequitur (4, 3) : erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt etc. Sequitur (4, 4) : ad fabulas autem conuertentur. Item hec scola habet fere tot reportatores quot auditores. |45ra| Unus rumor malus et mendosus a quocumque auditus statim reportatur set e contra scola ueritatis, etsi habet paucos auditores, habet pauciores reportatores. Libentius audiuntur et referuntur mala quam bona, mendose adulationes quam ueridice correctiones. Unde tales auditores et reportatores mendacii non sunt Christi discipuli in Io. (8, 31-32) : si manseritis in sermone meo et uerba mea in uobis manserint, uere discipuli mei eritis et cognoscetis ueritatem et ueritas liberabit uos.

Si secundo comparemus scolam Christi, que docet uiam consiliorum, ad scolam Moysi que docet uiam mandatorum, adhuc scola habet paucissimos auditores et causa est ista : pueri enim fugiunt scolam magis quia spoliat eos et uerberat uirgis. Christus docens paupertatem uoluntariam spoliat discipulos, scilicet bonis fortune, dicens : omnis ex uobis qui non renunciauerit omnibus que possidet, non potest esse meus discipulus, Luc. XXIII (14, 33). Propter timorem paupertatis multi fugiunt magisterium Christi, nolunt effici religiosi similes illi cui petenti a Christo (Luc. 10, 25) : magister quid faciendo uitam eternam possidebo ?, et Christus (Mt. 19, 21) : si uis perfectus esse uade etc. Sequitur (19, 22) : At ille abiit tristis. Cogitare debent isti qui tempore paupertatis fugiunt magisterium Christi, hoc quod Christus dicit discipulis (Luc. 22, 35-36) : quando misi uos sine sacculo, sine pera, numquid aliud defuit uobis ? Responderunt nichil uel ueritatem. Christus bene permittit suos discipulos esurire sicut patuit, Mt. |45rb| II (Luc. 18, 1) : set non sinit eos deficere. Ps. (33, 11) : diuites eguerunt et esurierunt etc. Iterum Christus diuites penitencia uerberat, discipulos scilicet uirga discipline dicens, Luc. XIIII (27) : qui non baiulat crucem suam et uenit post me non potest meus esse discipulus. Propter timorem huius uirge fugiunt quandoque magistrum, ideo suimet discipuli ; cum enim duceretur ut crucifigerent 794 eum, discipuli omnes relicto eo fugerunt, Mt. XXV (26, 56). Patet ergo causa quare scola Christi habet paucissimos auditores, quia uidelicet timent spoliari bonis fortune et uerberati uirga discipline. In signum huius illi ceco illuminato dicenti Phariseis : numquid et uos uultis eius discipuli fieri ? Maledixerunt et dixerunt : tu discipulus eius sis, nos discipuli Moysi sumus, Io. IX (27-28). Cecus a Domino illuminatus est secularis ad religionem conuersus et discipulus Christi effectus, iste quandoque suadet aliis ingressum religionis dicens : numquid et uos uultis discipuli eius fieri sis etc. Teneas tu uiam consiliorum, nobis sufficit uia mandatorum. Ad propositum : scola Christi inter paucos auditores habet quatuor fidelissimos reportatores euangeliorum scriptores, quorum unus est Lucas ad litteram perhibens testimonium de auditu et ideo dicta eius sunt credencie certioris quia de scole magistralis auditorio reportata : hic est discipulus etc., Io. XXVII (21, 24). Ipse discipulus erat Ihesu.

[b] De secundo nota quod de omni eo quod debet deduci in iudicium, |45va| securum est habere notarii publici uel tabellionis testimonium. Testimonium tabellionis fidem facit in curia. Curia iudicis est curia Christi in die iudicii. Loquimur ad mores primo, ad propositum secundo. Primo quidem, testimonium autem notarii publici cui creditur in iudicio Christi est testimonium proprie consciencie cuiuslibet nostrum. Totum enim testimonium proprie consciencie uocabuntur publice omnes deffectus nostri et omnia merita nostra. Ad Rom. II (15-16) : testimonium illis reddente consciencia ipsorum, et inuicem inter se cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus in die, cum iudicabit Deus occulta hominum. Unde testimonio consciencie proprie quilibet condempnabitur etiam pena uel premiabitur in gloria. Gloria uestra hec est testimonium consciencie uestre, II ad Cor. primo (1, 12). Modo non solum omnia facta nostra, uerum etiam omnia dicta et cogitationes 795 sunt in iudicio Dei discutienda, unde Gregorius 796 super illo uerbo (Matth. 10, 30) : capilli capitis uestri omnes numerati sunt, « sic Deus uias nostras considerat et gressus direxerat, ut nec minime cogitationes nec minutissima uerba que apud nos uiluerunt, eius iudicio remaneant indiscussa ». Figura ad hoc in Dan. (5, 5) ubi apparuerunt digiti tres scribentes mane, thecel 797 , phares (Dan. 5, 25), id est numerus, appensio, diuisio 798 . Scripta prima fuit latens et occulta, nullus poterat eam legere donec per Danielem fuit reseruata. Daniel uir desideriorum (Dan. 10, 11) significat Christum qui est finis desideriorum nostrorum. Scripta prima occulta, per Danielem postea |45vb| publica, est consciencia nostra in qua nullus potest nunc legere nisi Deus. Homo uidet ea que patent, Deus autem intuetur cor. Set in die iudicii Christo reseruante publicabitur omnibus sic quod quilibet leget ibi aperte. Iudicium sedit et libri aperti sunt, Dan. VII (10). Bernardus 799  : « Consciencia est liber clausus, in die iudicii aperiendus ». Legem in qua ista tria, numerus, appensio, diuisio 800 , quia in libro consciencie apparebit numerus omnium peccatorum pondus. Hec grauitas et leuitas singulorum, hoc diuisio, hoc distructio meritorum et demeritorum. Si ergo de omni eo quod deducendum est in iudicium, securum est requirere testimonium notarii publici, tunc de omni eo quod facimus, dicimus aut cogitamus, requirere debemus testimonium consciencie nostre an autem fiat bene uel male. Gregorius 801 super Ezechielem : « In omne quod dicitur, semper tacite recurrere debemus ad mentem et interiorem testem et iudicem requirere. Quid enim prodest si omnes laudent et consciencia accusat ? Autem quid poterit obesse si omnes derogent et sola consciencia defendat ? » Causa quare tutum est requirere testimonium et iudicium consciencie proprie est ista quia, licet absolutus et iustificatus per iudicem inferiorem condempnetur, quandoque per superiorem, tamen condempnatus et sufficienter punitus a iudice inferiori, non punitur secundo a superiori. Iudicium inferius est iudicium proprie consciencie, iudicium superius est iudicium Dei et ideo, licet ille qui iustificatur iudicio proprie consciencie, non propter hoc fit |46ra| absolutus apud Deum, nichil mihi conscius sum set non in hoc iustus sum, ad Co. IIII (I Cor. 4, 4), tamen iste qui iudicio consciencie sue iudicat, condempnat, punit seipsum, absolutus est apud Deum. Si nosmet ipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur, II (I) Cor. XV (11, 31). Ergo bene est tutum requirere consciencie sue testimonium, Ecc. XVIII (Eccli. 18, 20) : ante iudicium interroga te ipsum.

Loquimur ad propositum secundo de curia Dei. Curia ergo principalis est presens ecclesia de qua summo pontifici Christo est spiritualissima cura, id est Petri, omnem sollicitudinem propicientes in eum quantum ipse est cura de nobis. Quatuor notarii huius curie sunt quatuor euangeliste quorum Lucas est unus denominatus a luce, ut dicat ipse illud, prima Io. V (2, 8) : mandatum nouum scribo uobis, quod uerum est in Christo et in uobis, quia tenebre iam transierunt et uerum lumen iam lucet, lumen inquam illud de quo (I) Io. primo (1, 8-9) : non erat ille lux set ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux uera etc. Unde beatus Lucas est alter Ecclesiastes, conscripsit uerba utilia et conscripsit sermones rectissimos et ueritate plenos. Hoc de secundo.

[c] De tertio, nota quod quando testes plures diligenter examinantur et inueniuntur concordes insuper omni exceptione rectiores, eorum testimonium approbari debet, reprobari non potest. Io. VIII (17) : duorum hominum testimonium uerum est. Testes autem producti in causa fuerunt apostoli Christi et discipuli. Io. (15, 27) : uos testimonium perhibitis quia ab initio mecum estis. Et ecce precepi uobis predicare |46rb| populo et testificari etc. (Act. 10, 42). Testes isti fuerunt diligenter examinati. Alii ludibria et uerbera experti insuper et uincula et carceres etc. (Hebr. 11, 36). Sequitur : et hii omnes testimonio fidei probati inuenti sunt, ad Heb. XI (39). Inuenti sunt etc. (Num. 3, 17) omni exceptione maiores. Ita enim erant uniti quod contra eos nec in uita nec in doctrina poterat aliquem recipi et spiritualiter beatus Lucas, de quo dicit Ieronimus 802  : « Hic neque uxorem neque filios habuit sine dicere die nocte quia Deo seruiens inuenti sunt unanimes et concordes ». Figurati per illa cherubim que olim posuit Moyses in tabernaculo testimonii : respiciebant se mutuo uersis uultibus ad propiciatorum, Ex. XXV (20). Cherubim plenitudo sciencie interpretatur 803 , tabernaculum testimonii et ecclesiam Dei [significat], tabernaculum scilicet tu cherubim. Ergo tabernaculum testimonii sunt apostoli et euangeliste protestantes fidem Christi toti ecclesie et in Actibus (1, 8) : eritis mihi testes in Iherusalem etc. usque ad ultimum terre. Isti respiciebant se mutuo uersis uultibus ad propiciatorum quia omnes unanimiter et concorditer perhibent Christo quia ipse datus [est] in propiciatione pro peccatis nostris. Quia igitur sic examinati sunt inuenti concordes et omni exceptione maiores, ideo eorum testimonium est ab ecclesia approbatum. Scimus quia uerum est testimonium ubi dicitur de Luca Christus aliis dimissis, I Io. V (32) : alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia uerum est testimonium eius. Et certe qui accessit eius testimonium signauit quod Deus uera Christi |46va| set heu hodie est multum aliter. Contra nos enim qui sumus testes Dei ad plebem, tot possunt excipi in doctrina et uita quod testimonium nostrum quasi nemo accipit. Quare non potest accipere laycus contra curatum suum quem uidet hominem criminosum ? Qui predicas non furandum, furaris etc. (Rom. 2, 21). Sunt omnes moderni optimi figurati per illa noua cherubim quem posuit Salomon in templo Domini, ubi enim respiciebant se mutuo uersis uultibus ad propiciatorum set habebant uersos uultus quibus exteriorem domum respiciebant. Cherubim, plenitudo sciencie, sunt clerici qui, quando ponuntur in templo, promouentur in ecclesia Dei, non habent uersos uultus, non est rectam intentionem ad Deum set ad mundum. Non enim ea intentione querunt promoueri in ecclesia ut seruiant Deo, set ut ditentur et honorantur a mundo. Unde non dicuntur poni in tabernaculo testimonii quia non sunt testes efficaces 804 in causa fidei. Possunt tales dicere Io. III (11) : quod scimus loquimur et quod uidimus testamur et testimonium nostrum nemo accipit. Hoc de tertio.

[II] De secundo principali nota quod manus tremula non potest portare uas liquore plenum. Vas plenum liquore ueritatis et gratie quod debet undique portari Christus est, cuius nomen quilibet fidelis debet protestari. Vidimus gloriam eius gloriamque quasi unigeniti a Patre plenum gratie et ueritatis (Io. 1, 14). Ideo de Paulo dictum est : uas electionis mihi est iste ut portet nomen |46vb| meum coram regem et principium etc. in Actibus (9, 15). Ad hoc ordinat sacramentum confirmationis, ut homo non sit tremulus set audax in confidendum nomen Christi, sicut erant apostoli postquam fuerunt confirmati uirtute exalto. Virtute magna reddant apostoli testimonium resurrectionis Domini nostri Ihesu Christi (Act. 4, 33). Set sicut manus tremula non potest portare uas plenum, sic homo tremulus et timidus non audet dicere ueritatem ad plenum, maxime in presencia regum et magnatum. Ratio est : in tremore manuum sunt duo motus oppositi 805 , sursum et deorsum. Unde membrum non est tremulum quod non habet istum duplicem motum. Spiritualiter motus non decentem est motus confusionis : quando homo timet in inferiori deprimi [est], motus sursum, appetitus honoris, quibus homo appetit super alios. Exemplum : isti duo motus ubi sunt ita reddunt hominem tremulum quod non potest portare uas plenum huius qui querit placere magnatibus, ut promoueat sursum, uel qui non timet duplices, dicit ueritatem plene et perfecte. Talis erat Ps. (118, 46) : loquebatur,inquit, de testimoniis in conspectu regum et non confundebar. Talis fuit beatus Lucas qui minas iudicum non timuit nec terrene dignitatis gloriam quesiuit. Unde non tremulus set intremendus nomen Christi portauit, ideo dicebatur firmus, non tremulus. Ps. (56, 8) : paratum cor eius paratum etc., et Ecc. XXII (Eccli. 22, 19) : sicut loramentum ligneum colligatum fundamento edificii non dissoluetur. Sic |47ra| et cor confirmatum in cogitatione consilii, fundamentum prebens firmitatem ei quod colligatum est sibi : Christus est qui confirmabit uos usque in finem sine crimine, I ad Cor. I (8), et prima Pe. V (10) : et ipse perficiet confirmabit solidabitque.

[III] De tertio principali nota quod beatus Lucas habet conditionem pronominis in duobus. Primo quia pronomen dicitur quia pro nomine ponitur, et de beato Luca dicitur in collecta 806  : « Qui crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro tui nominis amore portauit ». Secundo semper pronomen signat meram substantiam, nomen autem substantiam cum qualitate, a qualitate dicimur tales quales. De homine autem criminoso qui est male fame et mali nominis dicitur quod est talis qualis. Iste ergo habet substantiam sine qualitate qui nullam habet notam criminis infamie nec macula immunditie. Talis fuit beatus Lucas : « Fuit enim qui numquam uxorem nec filios habuit 807  » etc., ut cum hoc autem optime congruit eius officio et eius nomini. Lux enim, a qua Lucas dicitur, habet simul claritatem et puritatem et hec duo libenter concomitantur se simili claritatis notitie et puritas nuptialis. Propter primum dictum est Apostolus in Luca (8, 10) : uobis datum est nosse misterium regni Dei etc. Propter secundum (I Pe. 2, 9) : uos estis genus electum etc., usque : in admirabile lumen suum, scilicet gratie in presenti et glorie in futuro, ad quam etc.

Testimonium Christi etc. ad robur et firmitatem maiorem unius testis multum facit quod cum sigillo proprio testatoris, cum sigillis propriis omnium |47rb| executorum habeatur testimonium tabellionis unius uel plurimum. Hoc ideo dixi quia testator in cuius morte testimonium confirmatum est, mediator Dei et hominum, Christus Ihesus qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus cuius testimonium temporibus suis, confirmatum est, id est ad Thi. II (6). Ipse siquidem noui testamenti mediator est, Heb. IX (15) dicens morte ymminente. Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine, I Cor. XI (25). Executores huius testimonii sunt omnes illi qui mandant executionem, ordinationes et mandata Christi, II Cor. XV (II Reg. 15, 15) : omnia quecumque precepit Dominus noster rex libenter exequuntur serui tui. Set heu, hoc testimonium hodie habet multos persecutores et paucos executores, multos quidem persecutores quia non solum illi qui multum emolumentum exspectant multum legatum habent in testimonio Christi, sicut sunt Iudei et pagani, uerum etiam christiani qui sunt heredes instituti. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui enim qui sumus filii Dei. Si autem filii heredes heredes etc. (Rom. 8, 17). Rationem unius istarum inquam : Christiani sunt maximi persecutores testimonii seu ultime uoluntatis 808 . Hec est uoluntas Dei sanctificatio nostra, I Thess. IIII (3). Vult omnes homines saluos fieri, et ideo qui sancte non uiuit 809 , quando nullo exemplo alterius salutem impedit, persequitur testimonium Christi secundum [Bernardum], si tibi « uidetur grauiorem Christus ab eo sustinere persecutionem quare suggestione maligna, exemplo pernicioso, [scandali] occasione, |47va| ab eo auertit animas quas redemit quam a Iudeo qui sanguinem istum fudit 810  ? ». Ymmo plus qui debent esse principales executores sunt maiores persecutores. Unde Bernardus 811  : « Heu Domine Deus, isti sunt in persecutione tua primi, qui dicuntur in ecclesia tua primatumdiligere et regere principatum ! Arcem Syon occupauerunt, apprehenderunt munitiones, et uniuersam deinceps libere et potestatiue tradunt incendio ciuitatem ». Non est iam dicere ut papa sit sacerdos quia nec sit populus ut sacerdos. Habet paucissimos executores quia illi qui deberent esse principales in executione imponunt aliis onus executionis, imponunt onera grauia et importabilia in humeros hominum. Digito autem suo uolunt ea mouere, in hoc ymitantes tyrannidem pharaonis et Egyptorum qui filios Israel affligebant omnibus etc. (Ex. 1, 13). Hanc figuram et eius expositionem inuenies in principio super primum Sententiarum 812 . Sume tibi librum grandem (Is. 8, 1). Bernardus 813  : « Pulcherrimus ordo est et saluberrimus ex te, ut onus quod portandum imponis, tu portes prior, et discas qualiter oporteat aliis moderati. » Habemus ergo testimonium cuius testificationesChristus est, executores digni Christi mandata executionem mandauerunt, Leuite executorem facientes opus in domo Domini (Agg. 1, 14). Tales apostoli fuerunt et discipuli Christi qui custodiunt testimonia eius et precepta que de illis ad robur et firmitatem maiorem huius testimonii testimoniorum testimonio sigilli proprii cum signis et prodigiis |47vb| que Christus propria manu fecit : opera que ego facio testimonium perhibent de me, Io. X (5, 36). Hic homo multa signa et prodigia fecit, apposuit sigilla executorum per manus apostolorum in Actibus (5, 12) : per manus apostolorum etc., et cum hiis omnibus testimonia quatuor tabellionum, id est quatuor euangelistarum quarum Lucas est unus, ut dicamus ei : testimonia tua credibilia facta sunt nimis (Ps. 92, 5). Ricardus 814 , primo libro de Trinitate : « Utinam attenderent iudei, utinam aduerterent pagani, cum qualita[te] consciencie securitate pro hac parte ac diuinum iudicium poterimus accedere a te ? Decepti sumus : nam ista tantis signis et prodigiis confirmata sunt et talibus, que nonnisi per te fieri possunt. Et certe et a summe sanctitatis uiris nobis sunt tradita, cum summa et autentica attestatione approbata, te ipso cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. » Patet ex dictis quod nouum testamentum firmitatem habet robur, tantum quia signatum sigillo proprio testamentis et sigillis propriis executorum, tantum quia confirmatum testimonio tabellionum, ideo beato Luce et aliis tribus notariis dicitur (I Cor. 1, 6) : testimonium Christi confirmatum est in uobis.

Notes
774.

Non inueni.

775.

Manipulus florum, Fides siue fidelitas A (Augustinus in sermone 22) ; Augustinus Hipponensis, Sermones, XLIX, 2 (C. Lambot, SL 41, 1961, p. 615).

776.

Manipulus florum, Fides siue fidelitas P (Gregorius hom. 29) ; Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri duo, II, 29, 3 (PL 76, 1215A).

777.

Manipulus florum, Exemplum F (Hieronymus in quadam epistola et est in glossa 1 Tim. 3) ; Hieronymus, Epistulae, LIII, 3 (I. Hilberg, CSEL 54, 1996, p. 447).

778.

Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, prima pars, II, 16 (PL 188, 168B sqq).

779.

regina] regine P.

780.

ea] eo P.

781.

quomodo] quo P.

782.

attingunt] attingit P.

783.

Sermon 14.

784.

etc.] Act. Add. P.

785.

eximiam] eximie P.

786.

siue] sibi P.

787.

hodie] et add. P.

788.

Ambrosius Mediolanensis, De officiis, II, 26, 129 (M. Testard, Paris : Belles Lettres, 1992, p. 67).

789.

Manipulus florum, Elemosina AU (Basilius homelia prima).

790.

Hieronymus, Commentarii in euangelium Matthaei, I (D. Hurst et M. Adriaen, SL 77, 1969, p. 39).

791.

Ambrosius Mediolanensis, De fide libri V (ad Gratianum Augustum), I, 13, 84 (O. Faller, CSEL 78, 1962, p. 36-37) ; Petrus Lombardus, Sententiae, III, dist. 22, 1, 3 (Grottaferrata, 1971, p. 136).

792.

queritur] que P ; gimnasiis] gignasiis P.

793.

confirmata] confirmatam P.

794.

crucifigerent] crucifigeretur P.

795.

cogitationes] cogitata P.

796.

Manipulus florum, Judex siue iudicium Y (Gregorius super illud Matthei : capilli capitis uestri numerati sunt) ; Gregorius Magnus, Moralia in Iob, XXI, 5 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 1071).

797.

mane thecel] declaret P.

798.

appensio diuisio] apparens diuino P.

799.

Manipulus florum, Consciencia P (Hugo libro 2 de anima capitulo 9).

800.

appensio diuisio] apparens diuino P.

801.

Manipulus florum, Consciencia D (Gregorius super Ezechielem homelia 9) ; Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechielem prophetam, I, 9, 15 (M. Adriaen, SL 142, 1971, p. 131).

802.

Non inueni.

803.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 74.

804.

efficaces] effices P.

805.

oppositi] optati corr. in marg. P.

806.

Bruylants, n° 653, die 18 Octobris, L. Lucae evangelistae.

807.

Non inueni.

808.

uoluntatis] Ps. add. P.

809.

uiuit] et add. P.

810.

Bernardus Clareuallensis, Sermo in conuersione s. Pauli, 2 (SBO, IV, p. 328).

811.

Bernardus Clareuallensis, Sermo in conuersione s. Pauli, 3 (SBO, IV, p. 329).

812.

Non inveni.

813.

Manipulus florum, Exemplum X (Bernardus in epistola 72) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 21, 3 (SBO, VIII, p. 60).

814.

Ricardus de Sancto Uictore, De Trinitate, I, 2 ( PL 196, 891CD-892A).