Sermon 18

Quatrième dimanche de Carême.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 47vb-50va.
Plan :
Thème – Un cas de filiation délicat : la légitimation des enfants naturels par le mariage. Comparaison avec l’entrée dans les ordres religieux.
Division – Modalités de cette entrée.
I – Lien de proximité familiale entre frères. Détail des liens familiaux.
II – Rejet des liens du monde. Exemple de Sarah et Abraham.
III – Le chemin vers la gloire et la liberté.
F. 47vb : Fratres non sumus filii ancille, set libere, Gal. 4 (31).

[Thème] Modus unus legittimandi filios ancille seu liberos concubine est iste : quando pater illam quam prius habuit ancillam, quam tenuit sicut concubinam desponsauit sibi et accepit in uxorem, tunc in benedictione |48ra| nupciali sub panno illo sub quo datur celestis benedictio, una cum patre et cum matre ponuntur pueri ante matrimonium procreati. Completa benedictione de cetero reputantur filii libere, non ancille legittimi, non bastardi. Recte qualis est modus legittimandi filios huius seculi, talis est modus legittimandi filios Dei. Filii enim illegictimi seu filii ancille sunt illi qui non habent ius succedendi in hereditate. Non enim erit heres filius ancille cum filio libere, Gal. 4 (30). Antequam Deus copularet sibi in matrimonium naturam humanam, omnes eramus filii ancille, non libere, nullum ius habentes in celestem hereditatem. Ps. (115, 16) : o Domine, ego sum seruus tuus et filius ancille tue. Set propter hoc Deus ancillam suam desponsauit, propter hoc naturam humanam in matrimonium copulauit. Sap. 4 (8, 2) : hanc amaui et quesiui mihi sponsam assumere, ut nos qui tamquam bastardi eramus priuati hereditate efficeremur, iuxta dictum Apostoli (Rom. 8, 17) : si filii, et heredes : heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. Modus ergo conueniens legittimandi filios est iste quod ponuntur sub panno, sub quo datur nupcialis benedictio. Pannus est habitus religionis ; propter hoc benedicunt uestes nouicii quando profitentur, ad denotandum quod sub pannis illis datur benedictio nupcialis per quam legittimantur filii Dei. Figuram habemus ad hoc in Gen. (27, 15), ubi legimus quod Rebecca uolens filium suum Ioseph 815 habere benedictionem paternam, induit |48rb| eum uestibus Esau ualde bonis, statim ut pater sensit uestimentorum eius fragranciam benedicens ait : ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. 27, 27). Notemus singula uerba, hic fuit mentio de Rebecca, de Iacob, de ueste odorifera sub qua data est illa benedictio. De hac Rebecca dicitur alibi et in Gen. (24, 16) quod erat uirgo pulcherrima et incognita uiro, hec uirgo Maria que dicit de se ipsa : quomodo fiet istud quoniam uirum non cognosco (Luc. 1, 34). Subplantator interpretatur 816 Iacob, filius Rebecce est quilibet frater predicator quia a Iacob uulgariter dicuntur Iacobite et est filius Marie quadam singulari prerogatiua. Sicut enim filius Dei est filius Marie quia Maria induit eum habitu humanitatis, quia in similitudinem hominum factus et habitu indutus 817 ut homo, ita suo modo quilibet frater predicator potest dici filius Marie quia Maria induit nos habitu religionis nostre, ut dicatur sibi de quolibet fratre illud Io. (19, 26) : Mulier ecce filius tuus. De Iude dicatur fratri (Io. 19, 27) : ecce mater tua. Tunc ergo Rebecca induit Iacob uestibus ualde bonis, quando Maria apportauit fratribus habitum sue religionis, ut uacat misterio quod Ysaac uestem illam cognouit, non per uisum nec per tactum set per odorem solum. Communiter enim per odorem non probatur uestis an sit bona uel mala, set probatur uel per uisum quid indicat de speciositate coloris uel per tactum quod indicat de preciositate materie. Set hoc singulare habent uestes |48va| religiosorum quod nec Dominus nec mundus approbat in eis presumptuositatem uel curiositatem. « Fateor, dicit Augustinus 818 , de preciosa ueste non erubesco » etc. Iterum uestes religiosorum [non probantur] per uisum uel per tactum set per odorem, quia ubi oculo uidemus et uidimus et facto probauimus et palpauimus in seculo fuisse insolentem et male fame et mali nominis, ipso facto quod assumit habitum religionis, iam non uisui credimus nec facto acquiescimus quin presumamus de eo quod sit sancte et bone fame, mutatus in uirum alterum. Unde hoc facit habitus religionis quod ille qui ante erat male fame et mali odoris, efficiatur bone fame et boni nominis, ut de istis uestibus dicamus quod dicebat sponsus in Cant. (4, 11) de uestibus sponse sue : odor uestimentorum tuorum sicut odor thuris. Set unde tantus odor in uestibus religionis ? Vestes a se ipsis odorem non habent. Si ergo odorifera que in eis fuerunt inuoluta, ad quorum absenciam adhuc diu retinent et reseruant odorem? Unde ergo odor ille est ne propter sanctitatem uite quam honestatem morum, que sunt modo in religione, uolo dicere, set propter preciosa aromata que fuerunt antiquitus inuoluta, sicut fuit beatus Benedictus, Jeronimus, beatus Dominicus et alii patres nostri, quorum memoria in benedictione est (Ecci. 45, 1). Hic est bonus odor et fama bona eorum adhuc manet in memoria hominum, ut cuilibet dicamus quod quia unguentum effusum nomen tuum (Cant. 1, 2),id est fama tua, ideo in odore unguentorum tuorum currimus (Cant. 1, 3),quia |48vb| talis fama de nobis curat, non propter meritum nostre sanctitatis set propter memoriam nostre odorifere bonitatis.

[Division] Patet ex dictis quod uestis odorifera qua Rebecca Iacob induit est habitus ordinis, quem Maria nobis attulit ; quod ergo dicitur in figura, quod statim ut pater sensit uestimentorum fragranciam benedicens ait : ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus (Gen. 27, 27). Hoc figuratiue designat quod pannus sub quo legitimantur filii Dei, ut iam non sint ancille filii set libere, est habitus religionis, et ideo Apostolus loquens fratribus sub istis pannis positis dicit : fratres non sumus ancille etc. Ubi apparet quod sumendo religionis habitum, primo contrahimus nexum amorosum germane propinquitatis, quia efficimur fratres ; secundo contempnimus seu abicimus iugum onerosum mundane captiuitatis, non sumus filii ancille ; tertio habuimus regnum gloriosum in successione hereditatis, sumus filii libere.

[I] De primo nota quod aliter computantur gradus propinquitatis in linea ascendentium, aliter in linea descendentium. In linea ascendentium primus gradus [est] filii ad patrem, secundus ad auunculum, tertius ad proauum et sic ascendendo. In linea descendentium primus gradus est patris ad filium, secundus patris ad nepotem, tertius ad pronepotem et sic descendendo, ita quod linee iste non sunt realiter duo set tantum unum secundum alium et alium modum computandi uariata. Set in linea collateralium primus gradus est duorum |49ra| fratrum, ita quod linea differt ab aliis quia linea ascendentium et descendentium est semper imparium et inequalium personarum, que se habent secundum superius et inferius. Set linea collateralium est semper parium et equalium, spiritualiter linea collateralium uno modo est natura et per oppositum linea ascendentium et descendentium est fortuna ; alio modo linea ascendentium est superbia cupiditatis, linea collateralium firma caritas. Utrumque declaro primo quod linea collateralium sic natura patet : inter fratres eiusdem matris quam est ex parte ista, sola linea collateralium habet locum nec est inter eos disparitas quantum est ex parte matris, quin omnes eque sint nobiles uel eque rustici. Natura fecit nos omnes filios eiusdem matris et per consequens fratres uterinos. Fratres enim sumus,in Gen. (42, 13). Mater communis omnium terra est, de cuius utero omnes exiuimus et cuius gremio omnes nutrimur, in Ecclesiastico (40, 1) : occupatio magna creata hominibus etc. A die exitus de uentre matris ipsorum usque in diem sepulture in matrem omnium, si mater communis omnium, a qua trahimus carnis originem, est terra, cum unus non sit de nobiliori matre natus, de nobiliori terra formatus quam alius, unus non debet super alium de nobilitate parentum carnalium gloriari. Omnes homines de sole et ex terra unde creatus est Adam, Ecc. 33 (10). Apostolus, primo ad Cor. I (7, 20) : uidete uocationem uestram, fratres,quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, quasi dicat : nobilitas parentum |49rb| carnalium nichil, ut non glorietur omnis caro in contrario Dei. Christusmet ex parte matris ponit se in linea collateralium, Ecc. (Sap. 7, 1) : ego quidem mortalis homo sum de genere terreni illius qui primo factus est et in nomine illius figuratus sum caro. Heb. V (2, 11) : non confunditur fratres uocare eos. In Gen. (37, 27) : caro enim et frater noster est. De hac materia diffusius habetur in illo sermone 819 Quicumque spiritu Dei aguntur. Ecce linea ascendentium et descendentium est fortuna que illos quos natura genuit pares facit et impares, linea ista ascendentium et descendentium est eorumdem realiter aliter tamen et aliter computator, quia in linea fortune est modo ascensus, modo descensus. Et illi quidem qui nunc ascendunt usque ad celos descendunt postea usque ad abyssos, set alterius reputationis sunt in ascensum, alterius in descensum. Alio modo linea ascendentium et descendentium, que realiter est una et est imparium, est superba cupiditas. Superbus enim non uult parem habere, uult super omnes ascendere, set est realiter idem [aliis]. Qui 820 ascendit per superbiam finaliter descendet ad miseriam. Nam omnis qui se exaltat humiliabitur (Luc. 14, 11)et e contrario, quia qui descendit per humilitates nunc tandem ascendet ad gloriam, quia qui se humiliat exaltabitur (Luc. 14, 11). Ita dicit Apostolus, Eph. IIII (9) : quod autem ascendit quid est, nisi quia descendit. Per oppositum linea collateralium est firma caritas. Homines enim quecumque fortuna facit eos pares. Caritate fraternitatis inuicem diligentes |49va|, Ro. 12 (10). Ratio est quia filii eiusdem patris et eiusdem matris ex utroque latere fratres non sunt, ut ostensum fuit : fecit ex utroque latere fratres nos filios, non filios eiusdem matris, caritas fecit nos filios eiusdem patris. Videte qualem caritatem dedit nobis ut filii Dei nominemur et simus, I Io. III (1). Ergo linea collateralium que fecit nos pares et fratres est caritas. Modo quicumque sit inter scolares, inter nos tamen religiosos qui sumus fratres, non debet habere locum linea ascendentium et descendentium que est superba cupiditas, set solum linea collateralium, que est firma caritas Heb. 13 (1) : caritas fraternitatis maneat in uobis. In Gen. (13, 8) : ne queso sit iurgium inter me et te fratres et sumus. Hoc est quod dixi, quia contraximus iugum amorosum germane propinquitatis, quia sumus confratres. Si est ita quod linea ascendentium et descendentium non habet locum, tunc certe diuites, potentes, nobiles, quando fiunt fratres, quando religionem intrant, de cetero genus suum computare non debent secundum lineam ascendentium et descendentium, non debent reputare nobilitatem parentum carnalium nec debent de hoc gloriari, set de societate pauperum fratrum. Augustinus 821 , in Speculo : « Illi qui aliquid uidebantur esse in seculo non habent fastidio fratres suos qui ad illam sanctam societatem ex paupertate uenerant. Magis autem [studeant] non de parentum diuitum dignitate set de pauperum fratrum societate gloriari ». Utinam sic |49vb| teneamus nexum amorosum germane propinquitatis, quod nobis ualeat dici illud, prima Thess. IIII (9-10) : de caritate fraternitatis non necesse habemus uobis. Ipse enim omnia autem didicistis 822 ut diligatis inuicem et enim illud facitis in omnes fratres.

[II] De secundo nota quod sapiens, in Prou. (30, 21), dicit quod tria mouentur terra et quartum non potest sustinere. Illud quartum nominat per ancillam cum fuerit heres domine sue. Si sapiens reputat iugum graue quod ancilla sit heres domine sue, multum est grauius iugum cum ancilla imperat domine sue. Modo in homine ratio debet esse domina, caro uel sensualitas ancilla : tunc anima subicitur iugo grauissimo peccati, quando sensualitas imperat rationi. Iugum graue super filios Adam,in Ecclesiastico (40, 1). Vis excurrere iugum illud ? Eice ancillam et filium, repelle sensualitatem et motum brutalem eius. Figura in Genesi : quamdiu Abraham et Saray matrimonio coniuncti steterunt sub nominibus istis, ita quod nomen Saray superauit nomen Abraham, numquam Abraham potuit habere filium de libera set solum de ancilla, que propter hoc despexit dominam suam, set quando mutatum est nomen utriusque, ita quod dictus est Abraham et Saray uocata est Sara, tunc natus est ei filius libere. Unde dictum est sibi Saray (Gen. 17, 15) : uxorem tuam non uocabis ultra Saray set Saram et ex ea dabo tibi liberum cui benedicturus sum. Abraham et Saray matrimonio coniuncti sunt spiritus et caro, |50ra| sensualitas et ratio. Abraham pater uidens 823 est ratio uel intellectus cognoscens, Saray [lignum] meum uel carbo meus est caro uel sensualitas que 824 frequenter obnubilat rationem et ad modum carbonis incendit natura incentiuo libidinis et cupiditatis 825 . Carbones suscensi sunt ab eo, Ps. (17, 9). Quamdiu ergo Saray superat Abraham, sensualitas superat rationem ; numquam nascitur filius libere set ancille, qui enim de ancilla secundum carnem natus est, set quando resecatur a Saray sillaba ‘y’, idem quod ire, imperatiuo modo, quando resecatur et tollitur a sensualitate proprium imperium, ita quod Abraham superat Saram et ratio imperat et dominatur sensualitati, tunc filii sunt liberi. Hoc autem fit maxime in perfectione religionis, ubi per uotum obedientie tollitur a uoluntate proprium imperium, per uotum castitatis restringuntur motus sensualitatis, per uotum paupertatis tollitur diuitum terrene proprietatis et sic abicitur iugum onerosum mundane cupiditatis. Non sumus filii ancille. Ibidem nos promissionis filii sumus. Filii promissionis sunt qui predictam in professione promittunt.

[III] De tertio nota quod fugitiui banniti de toto imperio non morantur ibi tute in angulo loco uel regno dominio imperatoris subiecto, set tute morantur in regno Francorum, quia illud regnum non est imperio subiectum. Spiritualiter omne regnum aliud a regno beatorum abusiue dicitur regnum Francorum. Sola enim illa que sursum est Iherusalem libera est, Gal. IIII (26). Breuiter, totus |50rb| mundus est de imperio, uulgariter dicitur in gallico de malo puero : il n’e pas de reaimie, il est de l’empire. Imperator cuius dominio subsunt omnes mali est dyabolus. Ipse enim est rex super omnes filios superbie. Totus ergo mundus est de imperio, quia mundus uadit continue peiorando. Totus mundus in maligno positus est, I Io. I (5, 19). Fugitiui banniti et eiecti de imperio sunt religiosi qui fugiunt de mundo et qui secundum ueritatem sunt banniti et abiecti de mundo : tamquam purgamenta huius mundi facti sumus etc., (I) Cor. IIII (13). Tales non debent esse de imperio, non debent detineri in mundo set in regno Francorum, ut dicant cum Apostolo (Phil. 3, 20) : nostra conuersatio in celis est. Illi qui sic fugitiui et banniti sunt de imperio, habent locum tutum et mansionem in regno (Luc. 6, 22-23) : beati eritis cum uos oderint homines et uos separauerunt et eiecerunt nomen uestrum tamquam malum etc. Sequitur : merces uestra multa est in celo. Ideo dixi quod acquerimus regnum gloriosum in successione hereditatis. Efficimur enim filii libere que sursum est etc. Sequitur : si autem filius et heres Domini. Quod autem per ingressum religionis efficiamur filii libere et exeamus imperium patet sic : persona conditionis libere, quando habitat locum amortizatum etc. Quere in sermone 826 Quicumque spiritu etc. et addas quomodo locus amortizatus est religionis status, unde qui religionem proficetur moritur. Conclude per illud, ad [Rom.] VI (22-21) : liberati sunt a peccato, serui sunt facti Deo, habetis |50va| fructum nostrum in sanctificationem, finem uero uitam eternam. Ad quam nos perducat.

Notes
815.

Ioseph] Iacob corr. a.m. in marg. P.

816.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 67.

817.

indutus] inuentus P.

818.

Augustinus Hipponensis, Sermones, 356, 1 (C. Lambot, Stromata Patristica et Medieualia, 1, 1950, p. 141).

819.

Sermon 63 bis.

820.

qui] ille idem qui add. P.

821.

Manipulus florum, Religio C (Augustinus de communi uite et regula clericorum) ; Augustinus Hipponensis, Praeceptum, I, 7 (L. Verheijen, I, 1967, p. 419).

822.

didicistis] desit istis P.

823.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 61.

824.

que] quo P.

825.

cupiditatis] cupiditas P.

826.

Sermon 63 bis.