Sermon 19

Dimanche de la Passion.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 50va-54ra ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 181r.
Plan :
Thème – L’âme humaine est comparée à une image ou au contraire à une tablette vierge.
Division – Métaphore de l’image et du peintre appliquée au Christ.
I – La couleur éclatante du sang du Christ.
Division 2 (Apoc. 22, 14) : les vêtements du Christ sont lavés après sa crucifixion. Caractéristiques du sang du Christ.
L’humeur qui lave le péché
La couleur qui réveille notre paresse
La douceur qui apaise la douleur
La valeur qui sauve l’homme
F. 50va : Sanguis Christi emundabit scientiam nostram ab operibus mortuis, ad Heb. IX (14).

[Thème] Ille sapiens mundi Philosophus 827 dicit in libro suo de Anima quod anima in persona sui creatione est « sicut tabula rasa in qua nichil depictum est », et licet huic sententie 828 uideatur contrarium quod in Genesi dicitur quod a principio Deus in anima humana ymaginem pulcherrimam depinxit ei suam propriam similitudinem imprimendo, quando dixit : faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram (Gen. 1, 26), uerumptamen quia per peccatum originale ymago ista cito fuit abolita, non solum in pereunte primo set in tota posteritate sua, unde in Gen. (6, 7) dicit Deus : delebo hominem quem creaui a facie terre ab homine usque ad animantia, idcirco adhuc stat in firmitate sua et ueritate illud dictum philosophi quod anima est sicut tabula etc. Iterum licet ymago ista reformata fuerit et repicta in tabula anime nostre, in sacramento baptismi fuit tamen in multis, iterum frequenter abolita per actuale peccatum et ideo mater ecclesia uolens ad magnum ornatum suum in tabula nostre consciencie istam speciosam ymaginem reformare, facit in isto tempore. Quartum aliud modum boni pictoris se habuit. Bonus pictor uolens in tabula aliquam pulcram ymaginem depingere, non statim in principio utitur preciosis et uiuis coloribus qui debent ad ultimatam perfectionem ymaginis facere set primo cum quibusdam coloribus mortuis, |50vb| hoc est modice apparentie et modici ualoris, singula membra sue ymaginis lineat et figurat ; quo facto uiuos et ueros colores superinducit, forsitan argenteos uel aureos quales ymago requirit. Unde colores primi non ponebantur ut remanerent in ymagine iam perfecta, quin ymmo superuenientibus uiuis et ueris coloribus, quin colores mortui penitus abolentur.

[Division] Loquendo spiritualiter a principio quadragesimale usque modo quotquot pictores fuerunt in ecclesia, siue predicatores, siue confessores, omnes usi sunt coloribus quibusdam mortuis, nigris, uilibus et obscuris ad partes nostre ymaginis lineandum que secundum doctores sunt tres, memoria et intellectum et uoluntas. Ad hoc enim omnes laborauerunt ut inquirerent uilitatem, nigretudinem et obscuritatem peccati, primo memorie per † dearticulatam cuius etiam peccati recordationem ; secundo intellectione per actualem tante uilitatis considerationem ; tertio uoluntati ad magnam displicationem et testationem. Set modo uenit hora et nunc est enim quod oportet uti ueris uiuis coloribus ad tabulam nostre consciencie depingendam, et pro Deo quomodo nonne argenteis uel aureis ? Certe non, Petrus dicit in canonica sua (I Pe. 1, 18-19) : non corruptibilibus auro uel argento redempti estis de uana uestra conuersatione paterne traditionis set pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Ihesu, quia ille sit uerus et purus color quo isto tempore debemus partes nostre ymaginis depinguere. Figuram habemus |51ra| satis propriam in Ex. (10) ubi precepit Dominus filius Israel quod sumerent de sanguine agni uel edi qui quarto decima die ad uesperum, scilicet in Paschate, ymmolari debebat, per quem figurabatur ille qui Pascha nostrum ymmolatus est Christus, cuius ymmolationis sollempnitate ad litteram incipere debemus XIIII die a die illa, scilicet sabbato sancte Pasche ad uesperum. Et dictum est illis 829 quod de sanguine illo ponerent in tribus locis, scilicet super luminare domus et super utrumque postem per quem, secundum glosas uel sanctos, intelligimur tres partes ymaginis supradicte, in signum quod per Passionem Christi et sui sanguinis effusionem debemus ponere uel depingere, primo in membra per frequentem meditationem, secundo in intellectu per firmam fidei adhesionem, tertio in uoluntate per feruentissimam durationem. Unde colores mortui supradicte non fuerunt in tabula consciencie nostre depicti ut ipsi remanerent finaliter, quia superueniente isto uiuo et uero colore a facie Dei tollitur, abolentur sicut sonant uerba expresse thematis preassupta : sanguis Christi etc. Et uidete quod mater ecclesia per manum istius egregii et excellentis rectoris Pauli in epistula sua ad Hebreos, primo monstrat nobis hodie colorem uiuentissimum ad nostram ymaginem depingendum, sanguis Christi. Secundo per Amos nobis impresserat colorem obscurissimum ; per hunc finaliter abolendum emundabit ab operibus mortuis (Hebr. 9, 14). |51rb| Tertio ostendit locum uel substantiam habilissimam ad utrumque colorem recipiendum, conscienciam nostram, que est sicut tabula rasa, ut dictum est.

[I] Viuacitatem et preciositatem et efficaciam coloris ostendit Apostolus in epistula ad Hebreos (Hebr. 9, 13), arguens quasi per locum a minori : si, inquit, sanguis hircorum et taurorum et cinis uitulorum aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi ! Optime arguit quia, sicut ipsemet dicit alibi in antiqua lege (I Cor. 10, 11), omnia in figura contingebant illis. Secundum enim ueritatem synagoga [utebatur] omnibus etiam illis coloribus, quando sanguine hircorum siue taurorum siue agnorum utebatur solum ad figurandum uerum et pretiosum sanguinem Ihesu Christi, ubi apparet quod adueniente ueritate figura discessit. Iam autem dictum est quod non ponuntur ita pretiosi et uiui colores ad figurandum ymaginem sicut ad eam perficiendum. Bene ergo arguit : si sanguis etc. quasi dicat : multo magis et certe multo magis quia etsi ille sanguis ualebat ad aliqualem emundationem carnis, numquam tamen ad perfectam sanctificationem cordis, sic quod per ipsum posset aperiri ianua regni celestis, quod tamen fit per sanguinem Christi, sicut testatur Io. in Apoc. d (22, 14) : bene qui ianuas suas sanguine operiri ut sit potestas eorum in ligno uite et per portas intrent in ciuitatem. Et nominantur hic quatuor conditiones sanguinis que excellenter fuerunt in sanguine |51va| Christi. In sanguine enim est humor, color, dulcor et ualor. Ecce in sanguine Christi est humor omnis immunditie purgatiuus, beati qui lauant stolas. Est color nostre pigritie excitatiuus, ut sit potestas eorum, dulcor omnis puncture seu mestitie mitigatiuus, in ligno uite, ualor nostre exultationis et miserie releuatiuus, et per portam intrent ciuitatem.

[a] Circa primum nota quod prima facie uidetur impossibile quod sanguis lauaret et dealbaret quia quantumcumque esset pannus albus, si inquineretur in sanguine, deturparetur statim et tamen si aduertamus diligenter, etiam per naturam potest hoc fieri, uirtute enim coloris naturalis in corpore animalis exeuntis. Sanguis primo rubeus conuertitur in lac 830 quia, quando album est, dealbare potest et si hoc potest fieri uirtute coloris naturalis in corpore animalis, quanto magis potuit hoc fieri uirtute coloris supernaturalis in Christo exeuntis, ut omnium animalium incomparabiliter excedentis, quia maiorem caritatem ac dilectionem etc. (Io. 15, 13). Iste est calor dilectionis et amoris qui dedit sanguinem Christi uirtute nostrorum criminum maculas abluenta. Iste est modus quem ponit Io. in Apoc. (1, 5) : dilexit nos et lauauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et alibi (7, 14) : lauauerunt stolas suas in sanguine agni. Set adhuc restat magnum dubium ubique et loquitur in preterito : dilexit nos et lauauit, etsi sanguis Christi solum pro tempore quo effusus fuit ualuerit ad peccatorum |51vb| ablutionem et non ualeat modo. Quomodo enim hoc est possibile quod sanguis ille qui iam a mille et CC annis effusus est, ita diu humorem suum seruauerit et adhuc peccatores modernos lauare possit, quia sensibiliter uidemus quod sanguis a corpore animalis effusus et in uase terreo receptus, tunc cito coagulatur, perdit humorem. Illud dubium soluit optime Io. II in canonica sua. Ipse, inquit, prior dilexit nos et misit filium propiciatorem pro peccatis nostris et concludit (I Io. 4, 19) : nos ergo diligamus Dominum qui ipse prior dilexit nos. Optime respondet. Consideremus quid est illud quod seruat humorem sanguinis, dum est in corpore animalis, quid preseruat ipsum ne coaguletur. Calor naturalis est causa, ergo quare ita cito coagulatur quando in uase terreo recipitur ? Quia non inuenit sibi eumdem calorem quem inueniebat in corpore animalis. Unde si reciperetur in uase carneo in quo eundem calorem penitus inueniret, non uideo iam quare coagularetur. Vas in quo debemus sanguinem Christi recipere est cor nostrum, ad litteram ad modum uasis factum, superius scilicet amplum et latum et inferius strictum et clausum. Illud est uas de quo scribitur in libro Sapientie (Eccli. 43, 2) : uas admirabile opus excelsi. Unde bene diceretur uas admirabile quod non posset aliquam immunditiam recipere quin statim subuerteretur, ut sic effunderetur quicquid antea esset ibi positum. Tale uas est cor humanum quia cum |52ra| cadit in eo immunditia peccati mortalis, statim subuertitur, utpote auertitur a Deo et ad creaturam conuertitur. Et ideo quantumcumque esset 831 liquore gratie plenum, necessario totum effunditur. Vis ergo sanguinem Christi in uase tuo reseruare ne coaguletur, ut sic medicantehuius humore possis omne peccatum abluere, ut omni tempore uestimenta tua sint candida ? Facias iuxta consilium Iohannis quod in uase cordis tui sit consimilis calor amoris et dilectionis qui fuit in eo quo sanguis ille primo extractus est. Hoc est quod dicit : diligamus etc. quasi dicat : non respiciamus istum sanguinem in uase terreo, frigido et sicto sine feruore caritatis, sine humore compassionis uel deuotionis set in uase carneo. Ita dicitur in Eze. (36, 25) : mundabimini ab omnibus inquinamentis. Et statim subdit modum (36, 26) : auferatur cor lapideum de carne nostra, dabo uobis cor carneum. Set heu hodie proponitur grauis queremonia contra quemlibet nostrum in Gen. (4, 10) : ecce uox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra, conquerendo scilicet quod eum in uase terreo recepisti.

[b] Circa secundum nota quod sicut sciunt isti medici, cum generatio sanguinis inchoetur in epate, patitur tamen circa cor, et ideo licet sanguis sit generalis amicus totius nature, est tamen spiritualis et maximus amicus ipsius cordis, quod est principale membrum in natura, et hoc est quod inter omnia que habent mouere et excitare potestatem cordis, unum summum et precipuum est effusio sanguinis et maxime sanguis fratris uel |52rb| amici alicuius intimi. Set spiritualiter adhuc plus in casu illo ubi frater pungnaret pro hereditate fratri reddenda, si uideret ille effusionem sanguinis fratris sui, illud summe moueret cor suum et animaret ad pungnandum uiolenter et uindicandum sanguinem fratris sui, et ecce ille cuius sanguis effusus est pro hereditate nostra restituenda. Caro et frater noster est in Gen. (37, 27), ubi ergo aliquis ita pauidus qui non debeat excitari, qui non debeat animari ad uindicandum sanguinem fratris nostri, et precipue tempore isto modo in presenti sanguis eius exquiritur in Gen. (42, 22). Nonne legimus in libro (I) Mach. (6, 34) de quibusdam brutis que uocantur elephanti quod ostenderunt elephantis sanguinem uue et mori acuendum eos ad prelium ; quod hic per istos elephantes, qui sunt animalia ualde fortia et tamen mirabiliter lenta et pigra, possunt homines cuiuscumque status generaliter intelligi quia communiter lenti sumus ad bonum, fortes et praui ad malum etc. Iuxta illud (Is. 5, 22) : ue qui potentes estis ad bibendum uinum etc. Propter hoc ostendit mater ecclesia omnibus sanguinem uue presse isto tempore in torculari cruentis ad acuendum et animandum eos ad bonum tantum. Spirituali quadam ratione per istos elephantos possumus intelligere clericos, precipuead gradum uel statum aliquem in ecclesia promotos, et hoc si consideremus ea que hic de elephantibus 832 leguntur : dicit enim quod unicuique bestie assistebant multi uiri qui quocumque ibat, bestia ibant |52va| nec discedebant ab ea (I Mac. 6, 36). Etiam unaqueque bestia turrim ligneam firmam portabat ad deffensionem eorum qui bestie assistebant. Per istas bestias congrue intelliguntur quicumque prelati siue curati uel quocumque modo aliis prefecti. Cuilibet enim talium assistunt multi uiri qui quocumque uadit uadunt, quia secundum ueritatem populares et subditi communiter secuntur mores et modum uiuendi superiorum suorum ; secundum enim iudicem populi sic et uis eius. Et Gregorius 833  : « Facta prelatorum leuiter trahuntur a subditis in exemplum. » Unde caueant sibi aliorum rectores quia in Gen. (9, 5) dicitur et dirigitur uerbum ad populares : sanguinem animarum uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, ad litteram ipsi respondebant pro eis. Bernardus 834 dicit : « Si quis de populo deuiat, solus parit ; uerum principis et error multos inuoluit et tantis obest quantis ipse preesset. » Illi ergo sunt bestie quorum cuilibet incumbit ex officio turrim illam firmissimam sustinere et portare, de qua dicitur in Prou. (18, 10) : turris fortissima nomen Domini ad eam currit iustus et saluabitur. Istis ostendit Deus quodam spirituali modo sanguinem uue presse in torculari cruentis, quia ipsis spiritualiter commiserat dispensationem sui sanguinis preciosi et ad quid ? Certe ad acuendum eos in prelium ; ipsi enim sunt pugiles fidei quorum cuilibet dicitur (I Reg. 18, 17) : esto uir fortis et preliare bella Domini. Set heu hodie illi sunt inter alios magis tardi ad pugnandum, magis praui ad quiescendum. Illi qui deberent hodie turrim ecclesie |52vb| sustinere sunt illi qui magis deprimunt eam et permittunt cadere. Ratio est quia omnes dicunt hodie cum Ps. (121, 7) : fiat pax in uirtute tua et habundantia in turribus tuis. Hodie non querunt aliud nisi pacem et habundantiam. Dicunt primo fiat pax ad litteram. De natura elephantorum 835 legitur quod quando fessi sunt et uolunt quiescere et dormire, quod propter magnitudinem corporis sui non possunt super terram accumbere, ueniunt ad aliquam arborem ut appodient se ibi ut dormiant. Tunc prudens uenator, uolens unam talem bestiam capere, occulte cauat arborem ad quam elephas ueniens et ibi se appodians pondere sui corporis arborem frangit et frangendo subito cadit. A quo casu faciliter non surgit. Quando hodie clerici aliquantulum fessi sunt, utpote laborauerunt in studio uel seruicio alicuius magni uiri, multum desiderant quiescere. Tamen propter magnitudinem sui status, non uidetur eis quod sufficiat terra nuda, terra quam habent de patrimonio proprio, tendunt uenire ad arborem crucis, hanelant quantum possunt ad patrimonium crucifixi et pro Deo ad quid ? Nonne ad laborandum, nonne ad fructum arboris faciendum ? Certe non, set ad quiescendum uel lucrum proprium querendum ut fiat pax et habundantia ; ad quiescendum primo, dicentes cum illo diuite : anima mea etc. comede, bibe, quiesce (Luc. 12, 19) et miseri non aduertunt quod iam securis posita est ad radicem arboris (Mt. 3, 10), non cogitant quod statim dictum est illi |53ra| stulte etc. ad litteram quamcumque. Nunc credunt melius esse appodiati et in maiori quiete subito corruunt, subito moriuntur et caueant sibi et quanto status altior, tanto casus grauior. Dicunt ergo primo : fiat pax. Iterum non ueniunt ad fructum faciendum set ad lucrum proprium querendum, ut fiat habundantia etc. Hodie uerificatum est decretum : qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. 3, 1) ut non possit set ut prosit. Puto quod hodie deberet sic corrigi : qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, non ut prosit set ut presit. Et pro certo si consideremus unde illa habundantia, que est hodie in turri ecclesie, est causa quare illi qui deberent turrim fidei portare, structuram ecclesie sustinere, magis deprimunt eam et permittunt cadere. Turris enim uel archa lignea que, quando uacua est, faciliter portatur ab aliquo uel aliquibus, posset bene tantum repuli auro et argento uel aliis ponderosis quod omnino portari non posset. Ad litteram tempore primitiue ecclesie non erat enim habundantia set penuria bonorum temporalium, tunc facile portabatur fides, diuulgabatur et crescebat mirabiliter. Set modo quando facta est habundantia, non sic. Modo uerificatum est illud quod scribitur, secundo Reg. VIII (15, 24) : uniuersi Leuite portantes archam Domini deposuerunt eam, glosa 836  : id est permiserunt eam cadere. Et quare ? Ratio statim assignatur in sequenti libro Paralip. 2 (24, 10) ubi dicitur quod contulerunt in archam Domini atque miserunt |53rb| ut impleretur ; et ita uidete quod Leuite antiqui legis habuerunt duplex officium. Unum fuit excoriare 837 pelles animalium, aliud extrahere 838 archam federis, et illud erat nobilius. Et quid fecerunt Leuite nostri moderni ? Assumpserunt uilius officium et nobilius dimiserunt. Hodie enim sunt omnes excoriatores. Ad litteram, Parysius non inuenirentur hodie tot excoriatores sicut in curia unius prelati etiam, incipiendo capite, primo prelatus ipse, postea quot sunt consiliarii, quot cubicularii, quot accessores, ymmo plus iam porte prelatorum et ostia camerorum ita stricta sunt quod nullus potest habere ingressum nisi primo excorietur ; miseri garciones ostiorum etiam sunt excoriatores. Set nobilius officium [est] portare archam quam omnes hodie dimiserunt. Causa est quia nimis replent eam auro et argento et ideo oportet quod sub onere deficiant. Istis ergo ut actuantur ad preliandum uel laborandum quia nimis praui sunt ad quietem, ut fortiter ad turrim fidei et onus ecclesie subportandum ne deficiant sub onere, ostendit Apostolus sanguinem uue presse, ad Heb. XII (3) : Recogitate eum qui talem aduersum semet ipsos pro nobis sustinuit contradictionem ut non fatigemur animis uestris defficientes. Non dum enim usque ad sanguinem restitistis, omnibus enim quotquot Passionem Christi in memoria receperunt, dedit potestatem filios Dei fieri, hoc de secundo : ut potestas eorum.

[c] Tertio in sanguine |53va| Christi est dulcor omnis puncture mitigatiuus, et hoc innuitur : in ligno uite. De ligno uite quod plantatum est in medio paradysi dicunt doctores quod quamdiu homo de fructu illius ligni comedisset et in innocentia perstitisset, nullam lesionem sensisset illarum penalitatum quas modo sentimus sicut nunc famem, nec sitim nec fletus nec calorem dico afflictiuam. Set multum facit ad terrorem nostrum qui sumus clerici, illud quod dicitur in Gen. (2, 9) quod statim cum humo gustauit de ligno sciencie boni et mali, tunc etiam primo incepit istas penalitates subtiliter percipere, ymmo quod plus debet nos terrere : statim ponitus est cherubim, qui interpretatur plenitudo 839 sciencie, ad custodiendum uiam ligni uite (Gen. 3, 24). Arbor ligni uite est arbor crucis in cuius ramis fructus ille dulcissimus qui omnem penalitatem, omnem puncturam imperceptibilem facit, ymmo plus omnem amaritudinem in dulcedinem conuertit corpus et sanguinem preciosissimum Ihesu Christi, quia enim dulcedinem huius fructus gustauerunt, quia illo sanguine inebriati erant sancti martires patres nostri, omne genusque tormentorum non solum patienter, ymmo letanter sustinuerunt et tantum quod de spirituali gaudio sustinebant. Ibant apostoli gaudentes etc. (Act. 5, 41). Set quid est hodie ? Statim cum gustauerunt hodie aliqui de ligno sciencie, boni et mali cum efficiuntur scientes ut clerici, incipiunt istas penalitates subtiliter [et] sensibiliter percipere. Ita effici|53vb|untur delicati quod non possunt puncturas et austeritates penitentie tolerare et tamen illud est necessarium cui uult ad fructum illius arboris pertingere. Arbor enim est nimis alta cuius fructus ita soli diuinitatis propinquus quod etiam subierat coniunctus in unitate suppositi. Ideo arbor est nimis aspera et precipue asperus fuit qui primus eam ascendit, qui ascendendo uestem suam totam lacerauit, manus et pedes totos excoriauit, ymmo totum corpus quod uix remansit aliquid integrum. Qui ergo uult corio suo parcere, non potest ad fructum illius arboris pertingere. Modo inter omnia membra que sunt in animali, illud quod est difficilius ad excoriandum caput est in quo magis uigent sensus animales. Vere inter alios illi qui hodie minus permittunt se excoriari, clerici sunt qui super aliorum capitanei et in quibus magis uiget sensus et discretio, illis interdictus est usus ligni uite, in Gen. (9, 3) : omne quod mouetur et uiuit erit uobis in cibum, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Bene utuntur ipsi carnibus, interdictus est eis et utinam hoc solum esset, set magis dolendum est quod cherubim qui interpretatur plenitudo sciencie, ponitus ad custodiendum uiam ligni uite (Gen. 3, 24), utinam solumsibi et non aliis malo exemplo suo prohiberet introitum paradysi. Sic ergo habemus in ligno uite dulcorem etc. Figura ad hoc in Ex. (15, 22) quod non poterant populus bibere aquas |54ra| eo quod essent amare et ideo ostendit Dominus Moysi lignum quod cum misisset in aquam, in dulcedinem uerse sunt.

[d] Quarto in sanguine Christi est ualor uestre exultationis et miserie releuatiuus, et per portas intrant ciuitatem. Nota quomodo expulsi sumus a ciuitate paradysi sicut lepra, et ideo illud solum fuit sufficiens pretium nostre redemptionis. Non est autem remedium sufficiens contra lepram nisi quod fiat sufficiens balneum in sanguine pueri innocentis et ille solus est qui dicit (Ps. 25, 11) : ego autem in innocentia mea ingressus sum. Nota totum sicut habes in sermone illo. Propter hoc Ihesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est, usque ibi : improperium eius portantes,ad Heb. ult. (13, 12-13). Nota etiam supra quare peccatum originale propter quod expulsi fuimus a ciuitate celesti, comparatur lepre et fineas sermonem sicut alibi.

Notes
827.

Aristote, De anima, III, 3, 4 (Aristotelis opera, III, 1831, p. 223).

828.

sententie] finem P.

829.

illis] illisque P.

830.

lac] quod add. P.

831.

esset] anna add. P.

832.

elephantibus] elephantis P.

833.

Non inueni.

834.

Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 127, 1 (SBO, VII, p. 320).

835.

Exemplum 5.

836.

Non inveni.

837.

excoriare] extrahere P.

838.

extrahere] excoriare P.

839.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 74.