Sermon 20

Résurrection.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 54ra-58vb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 181v-182r.
Plan :
Prothème – La générosité divine.
Thème – Le péché mortifère a touché la chair de l’homme. C’est la Résurrection qui sauve l’homme.
Division – Qu’offre la Résurrection ?
I – Le renouveau. Comparaison avec le cycle de la nature.
Division 2 (Phil. 4, 10) : le renouveau apporté par le Christ :
La sérénité dans la joie
La douceur
L’amour et la force face à la douleur, grâce à la contrition
II – La bonne santé retrouvée.
F. 54ra : Refloruit caro mea, Ps. (27, 7).

[Prothème] Est pauper qui indiget diuitis elemosina, tunc est audacior ad petendum quando scit uel credit quod diues est hylarior et largior ad prestandum. Beatus autem Augustinus 840 uidetur expresse innuere quod Dominus omnium diues in omnes qui inuocant illum, Rom. X (12) : hac die resurrectionis sue est hylarior et « largior ad prestandum ». Dicit enim sic in sermone de Pascha. In hac die peccator de indulgentia desperare non debet ; si enim latro paradysum meruit, cur non mereatur ueniam christianus ? Etsi illi Dominus, |54rb| cum crucifigitur, miseretur, multo magis huic miserebitur cum resurgat. Nam si humilitas Passionis tantum contulit confitenti, gloria Resurrectionis quantum tribuet desperanti. Largior enim esse solet ad prestandum leta uictoria quam addita captiuitas. Si Deus qui diues est in misericordia, Eph. (2, 4), ideo est hodie largior ad prestandum quilibet nostrum indigens eius auxilio, debet esse hodie audacior ad petendum, ideo audacter in principio sermonis iuxta consilium apostoli Heb. X (4, 16) : adeamus cum fiducia ad tronum gratie eius ut misericordiam consequamur et gratiam inueniamus in auxilio oportuno. Tronus gratie est misericordia ad quam accedentes dicamus Aue etc.

[Thème] Refloruit. Item ad hoc quod apostema antiquatum in carne curetur ex toto, oportet quod per ordinem fiant ista duo, primo quod fiat sectio uel cauterium ad carnem putrefactam et corruptam consumendum et eradicandum ex toto, secundo quod loco carnis mortue regeneretur et redeat uiua caro. Verum est quod sectio uel cauterium non consumit sufficienter carnem mortuam donec attingat ad carnem uiuam et sanam. Hoc ideo dixi quia ab antiquo propter peccatum primorum parentum, ortum est in carne nostra apostema mortiferum, per unum enim hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, Ro. (5, 12). Propter illud enim peccatum tota massa carnis humane ex semine traducta corrupta est, putrefacta et mortificata, hoc est necessitati corrumpendi, putrifiendi et moriendi |54va| subiecta. Ps. (37, 6) : putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee, sequitur (37, 8) : lumbi mei impleti sunt illusionibus etc. Quod autem infirmitas carnis nostre sit infirmitas apostematis patet sic. Apostema enim non curetur per sectionem uel cauterium, continue corrumpit et putrefacit locum sibi uicinum et tandem mortem inducit ; sic caro infirma inficit spiritum sibi coniunctum, nisi adhereat penitentie cauterium. Si enim secundum carnem uixeritis, moriemini ; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis uiuetis (Rom. 8, 13). Ysidorus 841 , 4° III de summo bono : « Penitentia est medicamentum uulneris, spes salutis per quam peccatores saluantur, per quam Deus ad misericordiam prouocatur, quem non mensium ac temporum in cursu pensatur. Sed pena qua anima cruciatur et caro mortificatur. » Ecce cauterium de quo figuratiue dicitur Leui. VII (19) : caro que aliquid tetigerit immundum non comedetur sed comburetur igni, ubi aduertendum quod cibus in lege prohibitus reputabatur immundus. Caro ergo que immundum tetigit ob hoc facta est immunda : est caro humana que propter tactum et gustum cibi uetiti incurrit immunditiam originalis peccati. Hoc non debet commedi set igne comburi. Caro que debet comedi solet prius nutriri et optime impinguari set caro que antiquatus Domino ymolabatur igne comburebatur. Ille qui nutrit et impinguat carnem suam, quid aliud facit nisi parare uermibus ascam ? Unde Bernardus 842  : « Cur carnem tuam pretiosis rebus impinguas quam post paucos dies uermes deuoraturi sunt in sepulcro et animam |54vb| tuam bonis operibus non adornas que Deo et angelis eius est penitanda in iudicio tuo. Cur ergo animam tuam uilipendis et ei carnem preponis ? Dominam ancillari et ancilla dominari magna confusio est. » Hec ergo non debet caro hominis comedi nec debet impinguari sicut caro que paratur comestioni, set debet igne comburi. Hoc est cauterio penitentie comsumi et sic Deo sacrificari. Gregorius 843  : « Dum carnalis uita corrigatur, et usque ad abstinentie et orationis studium a conficientibus peruenitur, quasi in altari iam caro incenditur, ut in conspectu Dei omnipotentis sacrificium redolebat, unde prius culpa displicebat. » Simile habemus in arte. Lateres enim, quando de luto formantur, decoquuntur igne ut firmiores et fortiores reddantur. Si enim in aqua ponerentur, molliores et immundiores efficerentur. Per laterem de luto formatum, quid nisi carnem uel corpus humanum ? Formauit enim Deus hominem de limo terre, Gen. a (2, 7). In hoc habet caro conditionem lateris que quando decoquitur in igne aduersitatis, penitentie et tribulationis, homo autem redditur firmior et fortior ad resistendum temptationibus carnis, (II) Cor. (12, 10) : quando infirmor, tunc fortior sum et potens. Set quando in aquis deliciarum nutritur, tunc spiritus mollior et debilior efficitur, et spiritus corpore molli reddito et deuiato necesse est et animam participare corporis morbo. Sic patet ex dictis quod infirmitas carnis nostre est infirmitas apostematis quod locum uicinum inficit et corrumpit. Propter curam huius apostematis siue est seccio in |55ra| carne humana, quando in remedium originalis peccati fuit circumcisio instituta, Gen. XLIII (17, 14) : masculus cuius prepucii caro circumcisa. Non fuerit peribit anima illius (Num. 19, 20) de populo suo, set circumcisio non curauit sufficienter istud apostema, quamdiu non attingit nisi ad carnem putridam. Qualis erat tota caro ab Adam descendens per generationem? Gen. VI (12) : omnis quippe caro corruperat uiam suam super terram. Sola caro Christi fuit uiua et sana quia licet in similitudinem carnis peccati ueniat 844 peccatum, tamen non fecit etc. prima Po. (Num. 9, 13). In carne ergo uiua tunc fuit sectio facta, quando caro Christi fuit in cruce, cum fero clauorum et lancee lacerata, set requirebatur ad hoc quod apostema curaretur ex toto quod pro carne mortua rediret uiua caro. Quod factum est in Christi Resurrectione et tunc curatum est apostema quia « mortem nostram moriendo destruxit et uitam resurgendo reparauit 845 . »

[Division] Quantum ad secundum de reditu huius uiue carnis loquitur Ps. (27, 7) in persona Christi uerba proposita, refloruit etc. Ubi patet quod in resurrectione Christi antiquitas renouatur, refloruit, infirmitas releuatur, caro. Caro autem infirma, Mt. (26, 41). Ydemptitas non priuatur, ymmo conseruatur in ea, Iob (19, 26-27) : rursum circumdabor pelle mea et in carne mea uidebo Deum saluatorem meum usque non alius.

[I] De primo notandum quod cum uiror et uita palmitum dependeat ex uirore et uita radicum ex quo radix uel trunccus retinet uirorem, ramus de facili recuperat florem, set ex |55rb| quo radix moritur, flos in palmite non recuperatur. Hoc ideo dixi quia anima se habet ad carnem sicut radix ad ramum in uita corporali et Christus ad animam sicut uitis ad palmitem in uita spirituali. Primum patet quia radicaliter uita procedit ab anima, non a carne. Io. V (6, 64) : spiritus est qui uiuificat caro, non prodest quicquam. Et ideo in brutis in quibus radix moritur cum ramo, anima cum carne, non est spes quod ramus refloreat, quod caro resurgat. Hanc similitudinem ponit Gregorius 846 dicens : « Qui resurrectionis fidem ex obedientia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerunt. Quid enim cotidie nisi resurrectionem nostram in elemosinis suis mundus ymitatur ? Non per momenta 847 temporum cernimus arbusta ueriditatem foliorum perdere fructuum, prolatione post largitionem cessare ; et ecce subito quasi ex arescenti ligno uelut quadam resurrectione ueniente uidemus folium rumpere, fructus grandescere et totam arborem decore redivivo uestiri. »

Dixi secundo quod in uita gratie Christus se habet ad animam sicut fructus uitis ad palmitem. Ita dicit ipse, Io. (15, 1 ; 5) : ego sum uitis uera, uos palmites sicut palmes non potest ferre fructum etc., hoc est uitis de qua Gen. XL (9) dicitur : uidi coram me uitem in qua erant tres propagines, hoc est tres nature in Christo, scilicet diuinitas 848 , anima et caro. Si ergo palmes recuperat florem quando truncus retinet uitam et uirorem, tunc quicumque sunt palmites huius uite debent recuperare florem et uirorem gratie |55va| sicut Christus recuperauit uitam nature, Ecces. XXXIX (Eccli. 39, 19) : florete flores quasi lilium, date odorem et frondete in gratiam. Merito autem Resurrectio a culpa ad gratiam comparatur refloritioni uinee. Flos enim uitis modicus est in quantitate, ita est subtilis quod est quasi imperceptibilis et tantum est maximus in uirtute quia suo odore animalia uenenosa expellit. Iterum uinea in primo flore facilius leditur, Iob XV (33) : ledetur quasi uitis in primo flore botrus eius. Iterum quando flos cadit de arbore antequam fructus formetur, de fructu arboris desperatur, ita quod fructus non ualet nisi sub flore formetur; sic spiritualiter gratia in anima est ita modice quantitatis quod est quasi imperceptibilis. Nemo enim scit an odio uel amore dignus sit (Eccle. 9, 1). Et tamen est tante uirtutis quod omne uenenum peccati a corde expellit. Iterum flos iste cito leditur quia gratia nunc recuperata cito a multis perditur uel propter uentum ambitionis uel plumo carnalis dilectionis. Iac. I (11) : flos eius decidit et decor uultus eius deperiit. Adhuc tertia opera penitentie et alia opera uirtuosa non sunt fructuosa. Facite fructus dignos penitentie, Mt. III (8). Nisi formentur sub flore, nisi fiant in statu gratie, nec Christi Passio uel Resurrectio est fructuosa, nisi illi qui sunt in gratia. Mane ergo surgamus ad uineas, uideamus si uinea nostra floruit, si flores fructus parturiunt, Cant. (7, 12). Quolibet mane debet homo uineam, scilicet suam conscienciam, uisitare et uidere si uinea etc. Hoc si sit in statu |55vb| culpe uel gratie set quo signo poterimus cognoscere ? Per sensum cognoscatur an aliquis uiuat uita animali, cum animal sit animal propter sensum. Primo enim quando membrum pungitur et sentit, signum est quod uiuit, ymmo plus membra uiuentia in corpore uno condolent sibi mutuo et maxime condolent capiti. Omnes, secundum Apostolum (Rom. 12, 5), unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, signum est ergo quod ille non uiuit uita gratie qui non condolet proximo patienti. Prima (II) Cor. (11, 29) : quis infirmatur et ego non infirmor etc. Hoc ergo signo poteris cognoscere an reflorueris cum Christo et resurrexeris de morte culpe ad uitam gratie, si tu condoles Christo capiti morienti et congaudes ipsi resurgenti, ita quod sentias in te sicut puncturas, ita puncturas Christi et cuiuslibet proximi. Cassiodorus 849 super illud Ps. : « Affligamus in eius passione, gaudeamus in eius resurrectione. Sic enim possumus impius dici, si eius dispositionibus mereamur aptari. » Talibus qui sic refloruerunt, loquitur Apostolus, Phi. IIII (10) : g auisus sum in Domino quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis. Ubi patet quod Christi resurrectio tam in carne quam in nostra mente tria nobis exigit, scilicet peccatoris serenitatem, gauisus sum in domino, temporis amenitatem, quoniam tandem aliquando refloruistis, doloris passibilitatem et amoris intimitatem, pro me sentire etc.

[a] Circa primum notandum quod de peccato, quando floret, transumptiue dicimus peccatum ridet, set ridere |56ra| istud equiuocum est, unde fallacia equiuocationis committitur cum sic arguitur : quidquid ridet habet os etc. Gloriam huius mundi Scriptura comparat floritioni agri aut peccati. Ysa. XL (6), prima Pe. I (24) : omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. Unde quando aliquis in mundo floret, dicimus quod mundus ei arridet. Set uere istud ridere est equiuocum et deceptorium ualde. Unde Augustinus 850  : « Vincula huius mundi asperitatem habent ueram, iocunditatem falsam, uoluptatem ; durum laborem, timidam quietem ; rem plenam miserie, spem beatitudinis inanem ». Ergo si mundus tibi arridet, non confidas quia fallacia et deceptio est, Iob (Eccle. 2, 2) : risum reputaui errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis. Recte mundus ridet sicut alba spina floret. Alba enim spina floret pulcritudine set pungitur fortissime. Unde decipiunt multi uolentes colligere florem, cum spine uulnerant manum suam. Item spine fortiter adherent et hominem uiolenter detinent. Saluator, in Luca, per spinas exponit mundanas diuitias ; ubi Gregorius 851  : « Quis mihi unquam quam crederet si spinas diuitias interpretari. Hoc apparet maxime cum ille pungnant, iste delectant ? Et tamen spine sunt quia cogitationum suarum punccionibus mente lacerant et tamen usque ad perfectum pertrahunt quasi influccio uulnere cruentant. » Ecce ergo spine que fortissime pungunt, quamuis pulcherrime floreant. Et certe si illi qui uident spinam florere, |56rb| mundum sibi arridere, decipiuntur et detinentur in mundo et adherent ei per inordinatum affectum, non est ita mirabile set quod illi qui non sentiunt nisi puncturas mundi, quibus mundus non arridet, adhuc decipiantur et afficiantur ad mundum, hoc est summe detestabile. Augustinus 852  : « Ecce turbatur mundus, et amatur. Quid si tranquillus esset ? Formoso quomodo hereres, qui sic amplecteris fedum ? Flores eius quomodo colligeres, qui a spinis non reuocas manum ? » Si ergo mundus arrideat, non est confidendum nec gaudendum, quia ridere illud est sophisticum. Ideo dicit Apostolus : gauisus sum in domino. Abacuc III (18) : ego autem in Domino gaudebo etc. Ratio nulla est ad hoc quia licet elementum habet propriam speram extra quam non quiescit, nisi forte per uiolentiam, elementum in spera propria conseruatur et perpetuatur. Extra eam cito corrumpitur, bene maxime patet in igne qui perpetuatur in spera propria, cito deficit in materia aliena sicut in palea uel stupa. Spiritualiter propria spera nostra est ille qui est uera spes nostra, de quo Io. XV (Rom. 15, 13) : Deus spei repleat uos omni gaudio et pace in credendo, et Ps. (141, 6) : dixi tu es spes mea. Extra hanc speram cor humanum non quiescit, unde Augustinus 853  : « Fecisti nos, Domine, ad te et inquietum est cor nostrum donec quiescat in te. » Ymmo cor humanum alibi uiolentatum et pressum, si refugiat ad Deum, in eo inueniet consolationem et quietem. In mundo pressuram habebitis in me autem pacem (Io. 16, 33) |56va| et merito in mundo pressuram. In loco enim arto ubi confluunt multi, oportet quod pressura sit. Terra modica est et ualde arta respectuceli et tantum ad terram, id est ad terrena habenda, confluunt ualde multi. A maiori enim usque ad minorem omnes auaritie student, Pe. VI (Ie. 6, 13). Ad celum uero, id est ad celestia appetenda, confluunt ualde pauci, cum tamen scriptum sit, Col. (3, 1) : si conresurrexistis cum Christo que sursum etc. Iterum sicut ignis in propria spera perpetuatur, deficit autem cito in materia aliena, sic gaudium quod concipitur de re transitoria cito transit defficiente re illa, Iob 30 (20, 5) : gaudium ypocrite adinstar puncti set gaudium quod de Deo concipitur, illud perpetuatur. Unde Bernardus 854  : « Illud est uerum et summum gaudium, quod non de creatura, set de Creatore concipitur. Quod acceperis, nemo tollet a te. An aliunde comparata, omnis suauitas dolor est, omnis iocunditas meror est, omne dulce amarum, omne decorum fedum, omne postremo quod delectari potest molestum est. » Ergo iuxta consilium Apostoli (Phil. 4, 4) : gaudete in domino semper iterum dico gaudete. Illi qui gaudent gaudio mundano non dicitur iterum gaudete nec dicitur eis (Luc. 6, 24) : ue uobis qui nunc gaudetis quia plo et fie, ue uobis diuitibus quia habetis consolationem uestram. Set illis qui gaudent in Domino dicitur iterum : gaudete quia nunc gaudent in spe et tandem in re. Ps. (Is. 51, 11) : leticia sempiterna super capita eorum gaudium et letitiam optinebunt.

[b] De secundo nota : quando arbor floret nimis |56vb| tempestiue, antequam tempus amenum uirescerit et hyemps transierit complete, modico gelu superueniente, flores amictit nec fructificat illo anno nisi refloreat iterato, unde tempus instabile et mutabile de calore subitum a gelu subitum non congruit floritioni arborum. Scriptura comparat hominem arbori. Video homines quasi arbores transeuntes (Marc 8, 24). Ratio est quia sicut arbor, quanto mittit radices profundius, tanto crescit altius et fructificat melius; sic homo quanto profundior in humilitate, tanto altior in merito et compositior in fructu uite eterne. Ysa. XXXIIII (37, 31) : mittet radices deorsum et faciet fructum sursum. Hec est arbor fici de qua figuratiue dicitur in parabola Luc (13, 8) : dimitte eam et hoc anno ut fodeam circa eam et mittam stercora et siquidem fecerit fructum. Per ficum que primatum tenet in arboribus, intelligo hominem qui primatum tenet in animalibus. Circa hanc ficum debet homo fodere et stercora mittere. Ille qui fodit terram extrahit et fossam facit. Fodere ergo est amorem terrenum a cordibus extrahere et hoc est ualde necesse. Arbor enim trahit humorem a terra quantum sufficit pro augmento et nutrimento suo, superfluum humoris in folia, flores et fructus conuertere debet. Sunt autem alique arbores ita auide retinendo quod humorem quem deberent conuertere in fructum et florem, conuertunt in augmentum uel multiplicationem palmitum aut ramorum et sic nullum uel modicum fructum |57ra| afferunt. Propter quod ortolanus quolibet anno uertat arborem uel uineam suam resecando ramos superfluos ut sic humor conuertatur in fructum, non in ramos illos. Sic spiritualiter homo superfluum terrene substantie, habito uictu et uestimento sufficienti, conuertere debet in fructus, id est in epistulas anime fructuosas. Mt. (7, 17) : arbor bona fructus bonos facit. Set aliqui auari sunt, ita auidi in retinendo terrenam substantiam et illud quod superfluit quod deberent conuerti in fructum, conuertunt in multiplicationem reddituum et augmentum ramorum, id est in multiplicationem nouorum reddituum et isti non referunt fructum. Qui amat diuitias, fructum ex eis non capiet : ut ergo arbor nostra fructificet, rami superflui debent resecari ; quod superest ad uictum et uestitum debet pauperibus errogari. Hoc est ergo fodere, amorem terrenum a corde extrahere, iterum fossam facere et stercora mittere, id est uilitatem et fragilitatem propriam recognoscere et sic fossam humilitatis in corde inducere. Qui bene cogitaret quomodo uilis, stercorosus et totus miser est, profundam foueam humilitatis stercoribus istis impleret. Hec stercora in foueam mittere docet Prosper 855 in sententiis suis. Dicit sic : « Diuitiis flores et maiorum nobilitate te iactas de patria de pulcritudine corporis, de honoribus que tibi ab hominibus exhibentur, te exaltas. Respice te ipsum, quia mortalis es, et quia terra es et in terram ibis. Circumspice eos qui ante te similibus fulsere splendoribus. Ubi |57rb| sunt quos ambiebant ciuium potentatus ? Ubi insuperabiles oratores ? Ubi qui festa conuentus disponebant ? Ubi equorum splendidi inuectores ? Ubi satrape et tyranni ? Non ne omnia puluis ? Non ne omnia fauille ? Non ne in paucis ossibus eorum uite memoria est ? Respice sepulcra et uide quis pauper, quis diues, quis dominus. Discerne, si potes, uinctum a rege, fortem a debili, pulchrum a deformi. Memor itaque nature tue, aliquando [non] extollaris. Memor autem eris, si te ipsum respexeris. » Ecce quomodo docet stercoribus nostris replere foueam profundam humilitatis. Sic habes ex dictis quod homo congrue comparatur arbori. Certe arbor que floret est homo qui floret et est in honore in uita presenti, nimis cito florere incipit. Tempus enim uite presentis ita est mutabile quod homo qui hodie floret in honore uel qui est in flore iuuentutis, pulcritudinis et fortitudinis sue, cras arescit et ex toto marcescit, subito infortunio superueniente. Iob (14, 1-2) : homo natus de muliere breui uiuens tempore, sequitur : qui quasi flos egreditur etc. usque permane. Ideo dicitur in canonica Iac. (1, 9) : glorietur frater humilis in exaltatione sua, diues autem in humilitate sua. De tali ergo floritione qua homo floret et est in honore in mundo non est curandum, quia dies eius tamquam flos agri sic efflorebit sicut pertransibit in illo et non subsistet etc. (Ps. 102, 16). Ymmo de fructu finali talis arboris est quasi desperandum : arbores diuersarum complexionum |57va| requirunt territoria diuersarum conditionum, unde arbor qui floret et fructificat in territorio sibi proprio, arrescit et moritur transplantata in alio loco. Terra nostra et terra uiuentium sunt territoria diuersarum conditionum in tantum quod homo qui floret et est in honore in mundo, quasi habens sibi proprium territorium, non floret in celo. Ymmo est sibi illud territorium alienum et e contrario pauperiores et abiecti in mundo transplantati in celo florebunt ibi sicut in territorio proprio. Ps.(91, 13-14) : iustus ut palma florebit in domo Domini plantati in domo Domini nostri florebunt. Dicit Beda 856 super illo uerbo, Iac. I (2) : omne gaudium existimate fratres etc. : « Ne indignemini si mali in mundo floreant et uos patimini quia non est christiane dignitatis in temporalibus exaltari set deici. Mali nichil habent in celo, uos nichil in mundo, set spe illius boni ad quod tenditis, quicquid in uia contigerit, gaudere debetis. » Sic patet ex dictis quod tempus huius uite est quasi hyemale quod non congruit floritioni arborum set post Resurrectionem est tempus amenum floritioni congruum. Tunc dicemus illud Canticum (2, 12) : hyemps transiit, ymber abiit et recessit, flores apperuerunt etc. in terra nostra uinee florent odorem.

[c] De tertio nota quod reditum siue regenerationem uiue carnis concomitatur pruritus quidam qui sentitur in loco ulceris et est signum curationis et iste pruritus uocatur gallice anongue, ita quod manducatio est nomen commune equiuocum ad comestionem et pruritum. Iam |57vb| dictum est quod reditus 857 uiue carnis, quo 858 curatum est ulcus et apostema peccati, est Resurrectio Christi. Locus autem ulceris est cor uel consciencia peccatoris. Reditum ergo huius uiue carnis debet concomitari manducatio et pruritus qui sentitur in loco ulceris. Nam Resurrectionem Christi concomitatur hodie communio in qua caro Christi ad manducandum fidelibus datur. Io. (6, 52) : panis quem ego do caro mea est pro mundi uita. Et hanc communionem debet concomitari duplex pruritus in corde hominis. Primus pruritus qui debet 859 sentiri in corde hominis est pruritus doloris remorsus consciencie, motus contritionis. Sine hoc pruritu non debet comedi corpus Christi. Qui manducat et bibit indigne etc. et sequitur : p robet seipsum homo (I Cor. 11, 28-29). Quia autem dolor contritionis sit proprie pruritus, sicut enim ille qui sentit pruritum magnum non leditur, ymmo delectatur quando aspere fricatur et gratatur, sic ille qui perfecte sentit dolorem contritionis, cui peccatum perfecte displicet, asperitatem penitentie non refugit nec abhorret. Prou. 13 (23, 35) : liberauerunt me et non dolui, traxerunt me set ego non sensi. Bernardus 860  : « Quis perfecte senserit onus peccati et anime lesionem, aut parum sentiet, aut ex toto non sentiet corporis penam, nec reputabit laborem, quo peccata nouerit deleri preterita, et caueri futura ». Tertius pruritus qui debet sentiri in corde est pruritus amoris, Phil. III (15) : quicumque perfecti sumus |58ra| hoc sentiamus. Pruritus amoris adeo est magnus quod necessitat hominem apponere manus ad opus. Gregorius 861  : « Amor Dei nescit esse otiosus. Operatur enim magna, si est. Si autem operari renuit, amor non est. » De hoc pruritu dicit Bernardus 862  : « Vide quid de Deo tuo sentias, uide quantum de eo presumas, uide quibus brachiis uinculo caritatis te amandus et amplectendus sit, qui tanti te estimauit, ymmo tanti te fecit. De latere enim suo te formauit, quando pro te in cruce obdormiuit et ob hoc sompnum mortis excepit. Propter te a Deo patre exiuit et matrem synagogam reliquit, ut ei adhereas et unus cum eo spiritus efficiaris ». Tu qui non uis patrem et matrem relinquere, ut adhereas Christo qui pro te a patre exiuit et matrem synagogam reliquit, uide quid sentias de Deo tuo, uide quibus brachiis etc. Uide si sentis in corde similem pruritum amoris. Certe non. Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus, Luc. (Mt. 10, 37). Ergo hoc sentite in uobis quod in Christo Ihesu, Phil. I (2, 5).

[II] De secundo principali notandum quod consuetudo quorumdam nobilium et magnatum est ista quod tam ipsi quam alii de familia sua mutant et renouant uestes in Pascha. Nec mirum : consuetudo nobilium tunc est talis quia homo ille nobilis qui abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reuerti uestem nostre carnis quam induerat in festo Natiuitatis. Quando uerbum caro factum est et habitauit in nobis (Io. 1, 14), cantamus enim in prosa 863 . Audi, pater inauditum, uerbum patris est |58rb| uestitum nostre carnis sacculo quem uestis in cruce lacerata et consumpta fuit, iuxta dictum propheticum Ysa. XLIII (63, 2) : quare rubrum factum est indumentum tuum et uestimenta tua quasi calcantium in torculari. Vestem autem illam mutauit et renouauit in Pascha de qua renouatione locuntur uerba proposita Refloruit etc. Mutauit quidem quia post carnem mortalem et passibilem assumpsit impassibilem et immortalem, iuxta dictum Apostoli, I Cor. XV (53) : oportet mortale hoc induere et immortalitatem etc. Sequitur (15, 54) : tunc fiet sermo qui scriptus est. Absorta est mors in uictoria. Hoc factum est die hodierna quando Christus triumphauit et mors mortem superauit. Et hoc fuit ualde rationabile nam filius aut seruus qui uestem a patre uel domino sibi datam consumit et uastat in seruicio patris uel domini, optime meretur quod uestis sua in termino Paschatis mutetur, set e contrario ille qui uestem sibi datam a patre uel domino suo consumeret in seruicio inimici patris uel domini sui, pessime meretur quod uestis sua in Paschate renouaretur. Quilibet nostrum accipit a domino uestem anime, id est carnem, dicente Iob 4 (10, 11) : pelle et carnibus uestiti me et ideo illi qui uestem, id est carnem sua, consumerunt in seruicio Christi in operibus penitentie, iuxta illud Gal. V (24) : qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt etc. Ecce quomodo illi de familia Christi debent consumere uestem suam in seruicio Domini. Isti, inquam, optime merentur quod uestis eorum in termino finalis Resurrectionis mutetur, quod fiet quando mortale hoc induet immortalitatem ut supra etc. |58va| Unde Augustinus in Enchiridion 864  : « Resurgent sanctorum corpora sine ullo uitio, sine ulla deformitate, sine ulla corruptione, onere et difficultate, in quibus tanta facilitas quanta felicitas erit ». Ecce quomodo mutabitur uestis. Quia caro infirma et passibilis, ideo dixi infirmitas releuatur, prima Cor. XV (43) : seminatur in ignobilitate, surgit in gloria. Seminatur in infirmitate, surgit in uirtute. Set econtra illi qui uestem suam, pulcram a Deo sibi datam florem, pulcritudinem sue iuuentutis consumunt in seruitio dyaboli, in luxuria et similibus factis, certe non merentur quod uestis eorum mutetur in Resurrectione nec mutabitur cum Apostolus dicat illud (I Cor. 15, 51) : nos omnes quidem resurgemus sed non omnes immutabimur. Carnem enim resumet set passibilem et infirmam. Iob (7, 5) : induta est caro mea putredine et sordibus pulueris. Anima etiam induetur confusione, maledictione. Ps. (108, 18-19) : induit maledictionem sicut uestimentum etc. Fiat ei sicut uestimentum quo operitur etc., si umquam aliquis uestem quam consumpsit in seruitio patris sui, Luce 3 (2, 49) : in hiis que patris mei sunt oportet me esse. Spiritualiter in Passione ita fuit uestis sua consumpta, caro ita lacerata et rupta quod uix remansit pecia integra, Ps. (21, 19) : diuiserunt sibi uestimenta mea, et ideo in Paschate fuit renouata, in cuius figuram dicitur Hester V (1) quod die tertio induta est Hester regalibus uestimentis et stetit in atrio domus regie. Hester interpretatur abscondita 865 uel abscondens uel eleuata in populis et signat |58vb| carnem Christi sub qua iacuit abscondita diuinitas, Ysa. (45, 15) : uere tu es Deus absconditus. Que assumpta et eleuata fuit ad unitatem suppositi domini, Ps. (8, 2) : eleuata est magnificentia tua super celos. Set die tertia induta est regalibus uestimentis quando die tertia a mortuis resurrexit, ornata dotibus glorie claritatis agilitata etc. Prou. ult. (31, 25) : fortitudo et decor indumentum eius. Set stetit in atriis domus regie quia domus regia est ecclesia triumphans, Gen. (28, 17) : hec domus Dei est et porta celi, atrium eius ecclesia militans, Ps. (121, 1) : letatus sum in hiis que dicta sunt mihi in domum domini ibimus. Hoc dicitur pro ecclesia triumphante, sequitur (121, 2) : stantes erunt pedes nostri in atriis tuis Ierusalem, hoc pro ecclesia militante. Stetit ergo in atriis domus regie quia usque ad diem Ascensionis non intrauit corporaliter ecclesiam triumphantem. Ad quam nos perducat.

Notes
840.

Manipulus florum, Resurrectio F (Augustinus siue Maximus in sermone de Pascha).

841.

Manipulus florum, Penitentia BF (Isidorus libro 3 de summo bono) ; Isidorus Hispalensis, De ecclesiasticis officiis, II, 17 (C. Lawson, SL 113, 1989, p. 80).

842.

Manipulus florum, Caro siue corpus N (Bernardus in sermone et Hugo de Claustro anime) ; Bernardus Clareuallensis, Meditationes piissimae de cognitione humane conditionis, 3 (PL 184, 490B).

843.

Manipulus florum, Caro siue corpus E (Gregorius in Moralibus) ; Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechielem prophetam, II, 10, 13 (M. Adriaen, SL 142, 1971, p. 388).

844.

ueniat] uenit P.

845.

Praefatio Pasch., H 83 (Deshusses I, p. 523).

846.

Manipulus florum, Resurrectio P (Gregorius libro 14. Moralium) ; Gregorius Magnus, Moralia in Iob, XIV, 55, 70 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 742).

847.

momenta] arbusta P.

848.

diuinitas] diuitias P.

849.

Manipulus florum, Resurrectio X (Cassiodorus super Psalmum 19) ; Cassiodorus, Expositio psalmorum, XIX, 10 (M. Adriaen, SL 97, 1958, p. 180).

850.

Manipulus florum, Mundus F (Augustinus) ; Augustinus Hipponensis, Epistulae, 26 (A. Goldbacher, CSEL 34, 1895, repr. 1970, p. 85).

851.

Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri duo, I, 15, 1 (PL 76, 1131D).

852.

Manipulus florum, Mundus E (Augustinus super Psalmos) ; Augustinus Hipponensis, Sermones, 38, 11 (C. Lambot, SL 41, 1961, p. 486).

853.

Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, I, 1 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 1).

854.

Manipulus florum, Gaudium N (Bernardus in quodam sermone) et Gloria eterna AL ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 114, 1 (SBO, VII, p. 292).

855.

Manipulus florum, Prosperitas X (Prosper in suis sententiis) ; Prosper Aquitanus, Liber sententiarum, 392 (P. Callens, SL 68A, 1972, p. 364-365).

856.

Manipulus florum, Tribulatio AL (Beda et est glossa super illud Jacobi omne gaudium exi fratres) ; Glossa, IV, p. 512.

857.

reditus] reditum P.

858.

quo] qua P.

859.

qui debet] quidem P.

860.

Manipulus florum, Penitentia AQ (Bernardus in quodam sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in labore messis, 1, 4 (SBO, V, p. 219).

861.

Manipulus florum, Amor AD (Gregorius in homelia), Opus F, Otiositas G ; Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri duo, II, 30, 2 (PL 76, 1221B).

862.

Manipulus florum, Crux N (Bernardus super Cantica sermone 28) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in dominica I post octauam Epiphaniae, 2, 3 (SBO, IV, p. 321).

863.

CAO, 3, 5362, 5363, Nat. Domini.

864.

Manipulus florum, Resurrectio A (Augustinus in Enchiridion) ; Augustinus Hipponensis, Enchiridion de fide, spe et caritate, XXIII, 91 (E. Evans, SL 46, 1969, p. 98).

865.

Non inveni.