Sermon 21

Résurrection.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 58vb-59ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 57vb.
F. 58 vb : Frater tuus mortuus hic fuerat et reuixit in Luca (15, 32) de Resurrectione.
Primo tangitur affectio tam affinis, frater tuus. Quasi proximum, quasi fratrem nostrum, sic complacebam quasi lugens etc. (Ps. 34, 14).
Defectio nostri finis, mortuus fuerat. Nota quod apud gramaticos illud est preteritum plus quam perfectum. Maiorem autem perfectionem dilectionis nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Jo. 15, 13), set plus quam perfectionem fecit moriendo pro inimicis, Christus pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis (I Pe. 3, 18). Item in Apo. (1, 18) : mortuus fui et ecce sum uiuens.
Tertio notatur refectio ne fit |59ra| cinis, et reuixit. Reuersa est anima eius et reuixit (III Reg. 17, 22).