Sermon 22

Octave de Pâques.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 59ra-62ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 50ra-52va.
Plan :
Prothème
Thème – Comment faire la démonstration d’un argument. Le raisonnement par l’absurde est impossible pour la foi pour deux raisons :
les articles de foi
la Résurrection
Comment démontrer une erreur de logique :
par la nature
par la morale
Les caractéristiques de la Résurrection :
I – Mise à jour des défauts par la confession.
II – Mise en valeur de l’honnêteté par la satisfaction.
III – Mise en valeur des actes de piété par la dévition et la contrition.
F. 59ra : Ostendit eis manus et latus, Io. XX (20).

[Prothème] Beatus Bernardus 866 loquens cuilibet nostrum dicit unum deuotum et notabile uerbum : « O, inquit, homo securum habes ad Deum accessum. Habes ibi filium ante patrem, ante filium matrem. Filius ostendit patri latus et uulnera, mater ostendit filio pectus et ubera, nulla possunt esse repulsa ubi tot sunt caritatis indicia. » Quia igitur gratia indigemus, non timeamus repulsam set fiducialiter accedamus ad matrem gratie et ut ipsa pro nobis ostendat filio pectus et uerba dicat quilibet deuote Aue Maria.

[Thème] Ostendit eis etc. Scola fidelium et doctrina fidei in hoc differt a scola artium quia in scola artium reperitur duplex modus probandi et uterque efficaciam habet ibi, unus quidem per argumentum ostensiuum et alius per argumentum deducens ad impossibile, set in scola fidei argumentum ad impossibile non concludit, solum ostensiuum efficaciam habet ibi. Primo quod argumentum ad impossibile non concludat in scola fidei expresse habetur Mt. (Marc 9, 22) : si potes credere omnia possibilia et credenti. Ratio huius est duplex, una generalis quantum ad omnes articulos fidei, alia specialis quantum ad fidem Resurrectionis.

[a] Ratio generalis est ista quia principalis magister in scola fidei Deus est. « Qui cathedram habens in celis homines erudit in terris », secundum Augustinum 867 . Apud Deum autem sillogismus ad impossibile numquam locum habet quia que impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum, Luc. XVIII (27). |59rb| In signum huius legimus in Mt. quod discipuli qui erant de scola Christi semel uoluerunt probare per argumentum deducens 868 ad impossibile quod nullus diues posset celum intrare. Christus enim dixerat eis illud uerbum terribile diuitibus : facilius est camelum etc. Mt. XIX (24). Cuius dicti rationem assignans beatus Bernardus 869 dicit sic : « Camelus non habet nisi unum onus, diues autem duo : unum terrenarum possessionum, aliud peccatorum. Primum in morte deponitur, secundum uelit nolit moriens retinetur nisi ante mortem deponatur. » Vult ergo dicere quod facilius est camelum cum uno onere per foramen acus transire quam diuitem cum duplici onere terrenorum et peccatorum intrare in regnum celorum. Ex hoc uerbo concluserunt apostoli deducentes ad impossibile : quis ergo poterit saluus esse (Mt. 19, 25). Christus illum modum probandi statim reprobauit et dixit eis : quod apud Deum argumentum ad impossibile numquam habet locum, apud homines, inquit, hoc impossibile est. Apud Deum omnia possibilia sunt, Mt. XIX (26).

[b] Secunda ratio specialis quantum ad fidem Resurrectionis est illa : in argumento ad impossibile est talis processus quod ex destructione et impossibilitate consequentis fit reditus ad probandum destructionem et impossibilitatem antecedentis, et ideo, si esset aliqua talis materia in qua ad destructionem et impossibilitatem consequentis, sequeretur destructio et impossibilitas, quin potius affirmatioantecedentis in materia tali per sillogismum ad impossibile nichil posset concludi, recte talis est materia Resurrectionis. Caro enim et spiritus, anima et corpus, quorum reunio est ipsa Resurrectio, se habent in homine sicut |59va| antecedens et consequens. Spiritus enim debet antecedere carnem, ratio dirigere sensualitatem, caro debet esse consequens quia sensualitas debet sequi et consequi iudicium rationis.

Modo ad destructionem et impossibilitatem huius consequentis non sequitur destructio et impossibilitas, ymmo magis affirmatio antecedentis. Loquimur primo naturaliter, postea moraliter.

[a] Naturaliter enim ad destructionem, id est ad mortem naturalem corporum non sequitur mors anime, ymmo anima remanet immortalis. Separatur enim a corpore, sicut perpetuum a corruptibili. Moraliter ad destructionem et mortificationem carnis non sequitur mortificatio mentis ; ymmo quanto caro per opera penitentie melius mortificatur, tanto spiritus per gratiam magis uiuificatur. Si spiritu facta carnis mortificatis uiuetis, Io. VIII (Rom. 8, 13). Quando corpus debilitatur et quasi impotens efficitur per opera penitentie, tunc spiritus confirmatur et mortificatur in uita gratie. Sum infirmorum tunc fortior sum et potens, II Cor. XII (10). Ad litteram uidebitis hominem robustissimum corpore qui mente erit adeo debilis quod non possit minimam temptationem uincere, set econtra hominem impotentem corpore, mortificatum carne, qui erit robustissimus mente, omnia grauia pro Christo erunt sibi facilia. Spiritus promptus est, caro autem infirma, Mt. XXVI (41) et Mc. XIII (14, 38). Patet ergo quod naturaliter et moraliter loquendo ad destructionem huius consequentis et impossibilitatem non sequitur destructio nec impossibilitas antecedentis. Ergo ex quo Resurrectio non est aliud quam reunio carnis et spiritus et hoc antecedens non destruitur, consequente destructo, quia post mor|59vb|tem anima remanet immortalis in materia que est ingenerabilis et incorruptibilis et hoc propter principia essentialia hominis. Nulli fideli debet esse dubium quin Deus, [qui] a principio animam et corpus de nouo produxit et inuicem uniuit, possit ipsa iam producta et inesse conseruata ad inuicem reunire. Contra fidem ergo Resurrectionis non concludit argumentum ad impossibile apud Deum quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe, Mt. III (9). Sic patet primum.

[b] Dixi secundo quod in scola fidei solum argumentum ostensiuum proprie habet locum. Ita dicit Apostolus, I Cor. II (4) : sermo meus et predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie uerbis set in ostensione Spiritus et ueritatis. Vult dicere quod in scola fidei non habet efficaciam persuasio uerborum set ostensio operum secundum ueritatem. Ille solus in scola fidei efficaciter arguit, qui ea que uerbis persuadet operibus ostendit. Ostendam tibi ex operibus fidem meam, Iac. II (18). Set heu in libro Sapientie dicitur signum uirtutis nullum ualemus ostendere, Sap. V (13). Virtutes bene predicamus ore set non ostendimus eas opere. In signum huius quod non solum argumentum ostensiuum efficaciam habet in scola fidei, legimus quod aliis discipulis dicentibus uidimus Dominum (Io. 20, 25) Thomas numquam uoluit credere nisi probaretur sibi ostensiue. Nisi,inquit, uidero in manibus eius etc. non credam, Io. XX (25). Item in figura huius quod non solum argumentum ostensiuum in scola fidei concludit precipue in fide Resurrectionis, dicitur in Gen. XXXIX (16) quod |60ra| mulier in argumentum fidei retentum palium ostendit. Caro Christi non fuit aliud quam pallium quoddam sue diuinitatis. De hoc pallio fuerat prophetizatum, Gen. XLIX (11) : lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae pallium suum. Hoc fuit in Passione impletum quando pallium fuit in cruce laceratum et ruptum, Cant. V (7) : percusserunt me et uulnerauerunt me, tulerunt mihi pallium meum custodes murorum. Mulier que pallium retinuit est diuinitas que carnem assumptam non reliquit. Licet enim anima in morte fuerit separata a carne, semper tamen diuinitas mansit coniuncta utrique. Tunc ergo in argumentum fidei retentum pallium ostendit quando in argumentum sue Resurrectionis corpus clauis et lancea laceratum discipulus demonstrauit. Hoc est quod dicitur : ostendit ei manus et latus (Io. 20, 20). Ostendit, id est per argumentum ostensiuum probauit. II Mach. III (24) : Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit sue ostensionis euidentiam. Ubi notandum quod Christus probando sic ueritatem sue Resurrectionis per ostensionem 870 uulnerum manus debet Resurrectionem suam triplici argumento probare. Debet enim primo prauitatis uulnera patenter pandere in confessione : ostendit eis ; secundo probitatis opera potenter promere in satisfactione Resurrectionis 871 , hoc est ostendere manus ; tertio debet pietatis ubera latenter premere in cordis contritione et deuotione, hoc notatur in latere.

[I] De primo notatur prudens et probatus miles, uidens se uulneratum in bello precipue uulnere letali, festinat quantum potest uulnus suum uel uulnera |60rb| pandere medico. Quando autem uulnera sua 872 sunt iam per medicum curata, tunc cicatrices uulnerum curatorum ostendit patenter etiam populo. Set si uulnera nondum curata exponeret cuilibet ad uidendum, ita quod prius ostenderet ea uulgo quam medico, fatuum esset et periculosum quia propter aerem et uentum subintrantem, uulnus intumesceret et uulneratus deterius [se] haberet. Set ostendit cicatrices uulnerum curatorum gloriosorum sibi nec est periculosum. Miles fatuus et uane 873 gloriosus facit oppositum : festinat enim uulnera pandere populo necdum curata et inde gloriatur, tardat et pigritat ostendere medico, timens ne ledatur mortaliter. Sanctus ille Iob dicit (7, 1) quod militia est uita hominis super terram. Et secundum ueritatem in hac presenti uita sumus semper in pugna quia mundus, caro, demonia diuersa mouent prelia nec est aliquis ita probus qui in hoc bello non uulneretur frequenter, et si non plaga mortali, saltem culpa ueniali. Plaga autem culpe mortalis est talis quod curari non potest nisi ostendatur medico, id est sacerdoti impendenti profectum absolutionis. Hoc patet figuratiue, Leuit. XIII (2) : uir in cuius cute orta fuerit plaga lepre adducetur ad sacerdotem et ibidem (13, 44) : quicumque maculatus fuerit,lepra ostendetur sacerdoti, plaga lepre, designat optime plagam mortalis culpe. Ratio est quia lepra est summe contagiosa, ut habes in sermone 874 Sanguis Christi etc. Quod ergo ille in cuius cute apparebat |60va| plaga lepre debebat se ostendere sacerdoti. Hoc figuratiue designat quod quicumque sentit se uulneratum plaga mortali culpe, debet quantum potest festinare ostendere se sacerdoti in confessione. Mt. VI (8, 4) : uade et ostende te sacerdoti. Unde sicut est periculosum uulnus medico occultare, sic et multo magis est periculosum peccatum sacerdoti non pandere, dicente Augustino 875  : « Si frater tuus uulnus habet in corpore etc. » Dicit Gregorius 876 quod « uulnera clausa plus cruciant, nam cum putredo, que interius feruet, eicitur, ad salutem dolor aperitur. » Propter hoc consulit Sap. Ecci. XVIII (20-21) quod festinemus peccata pandere sacerdoti. Dicit sic (Eccli. 18, 20-21) : ante langorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei inuenies propiciationem. Ante langorem humilia te et in tempore infirmitatis ostende conuersionem uel conuersationem tuam, secundum aliam litteram. Notate uerba : ante iudicium, inquit, interroga te ipsum. Prudentes religiosi presentientes aduentum uisitatoris qui mittitur ad puniendum et corrigendum deffectus non 877 exspectant uisitatoris iudicium uel capitulum set coram priore suo accusant se in capitulo cotidiano, ex quo sunt per se ipsos accusati et correcti ; de cetero non timent iudicium uisitatoris. Nos presentimus et exspectamus aduentum uisitatoris Christi ad iudicium uenturi. Ie. LI (47 ; 52) : uisitabo super sculptilia Babilonis, et in omni terra eius mugiet uulneratus. Durissimum capitulum |60vb| tenebit uisitator iste. Visitabit Dominus in gladio suo duro grandi et forti in Ysa. (27, 1). Ergo si uis iudicium uisitatoris euadere, accusa te ipsum coram proprio sacerdote. Dicit Leo 878 papa 879 quod « non remanet iudicio condampnandum quod fuerit confessione purgatum », et Cassiodorus 880 dicit quod « illis non est iudex, set aduocatus est Christus, qui se propria confessione dampna[ue]runt ». Propter hoc dictum est : ante iudicium interroga te ipsum et in tempore infirmitatis ostende te etc. Set fatui peccatores uerentur uulnera peccatorum pandere medico, uix uolunt confiteri semel in anno et non uerentur, ymmo gloriantur ostendere quod patenter populo iactant se de peccatis suis. Letantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis (Prou. 2, 14) et quid sequitur ? Propter uentum inanis glorie subintrantem uulnus peccati intumescit. Quid gloriaris in malitia ? (Ps. 51, 3). In figuram huius legimus Ysa. XXXIX (2) quod Ezechias nuntius regis Babilonis ostendit cellam aromatum 881 etc. Non fuit uerbum quod non ostenderet eis in thesauris domus regie. De hoc autem fuit Dominus contra eum uehementer iratus. Ezechias ostendens nuntius regis Babilonis thesauros domus sue, est ille qui in satellitibus dyaboli ostendit secreta consciencie sue. De hoc Dominus uehementer turbatur et sic uulnus peccati ostensum populo propter uentum inanis glorie deterioratur et augmentatur. Super dolorem uulnerum meorum addiderunt, appone etc. Ps. (68, 27). Verum est quod postquam uulnera peccatorum sunt perfecte |61ra| curata, ostendere populo cicatrices uulnerum gloriosum est nec est periculosum : cicatrices signa uulnerum cicatricorum sunt, opera penitentie, signa scelerum purgatorum. Ostendere opera penitentie post peccatum non est periculosum, ymmo debitum est et fructuosum.

[II] Propter hoc dicebatur secundo quod non sufficit prauitatis uulnera patenter pandere in confessione set oportet probitatis opera potenter promere in satisfactione. Hoc est ostendere manus. Ubi notandum quod canis uulneratus in tali parte corporis quod potest locum uulneris a lingua lambere, uulnus illud curat solo ministerio lingue. Set quando uulneratus est in tali parte ad quam cum lingua non potest attingere, tunc manum id est pedem anteriorem quo utitur quia manum lambit cum lingua et postquam cum lingua lambuerit, applicat ad locum uulneris ut sic cum manu et lingua curet quod cum sola lingua curare non posset. Spiritualiter sic deberet esse de lingua et manu hominis sicut est de lingua et manu canis. Set heu lingue hominum non sunt lingue medicinales canum set sunt lingue uenenose serpentum. Ps. (139, 4) : acuerunt linguas suas sicut serpentis etc. Olim sufficiebat in mensa unius diuitis una lingua serpentis nec ille lingue serpentum ponebantur in mensis simplicium hominum, militum, ciuium, scolarium. Heu hodie in mensa omnium diuitum et pauperum sunt lingue serpentum, lingue detractorum ; salsa que hodie in omni ferculo apponitur, est detractio nec in mensa unius diuitis est unica lingua serpentis, ymmo sunt multe lingue detractorum et adulatorum. |61rb| Bene inueniatur aliqui 882 serpens qui habet aculeum uenenosum in lingua in parte anteriori. Iterum inueniatur aliquis qui habet aculeum in cauda in parte posteriori. Set quod sit serpens aliqui 883 qui habeat aculeum in utraque parte, non recolo me legisse. Lingue detractorum et adulatorum sunt peiores quam lingue serpentum. Tales enim habent in parte anteriori, in presentia et in facie hominis, aculeum uenenosum adulationis, retro autem in absentia pungunt aculeo detractionis. Prou. XVIII (21) : mors et uita in manibus lingue. Recte lingua uenenosa hominis habet mortem et uitam in manibus suis, quia in presentia uiuificat hominem, aptat sibi uitam, uiuat papa, uiuat imperator, in absentia detrahit et dicit (Mt. 26, 66) : reus est mortis. Ergo peiores sunt lingue talium quam lingue serpentum. Ie. IX (8) : sagitta uulnerans lingua eorum dolum locuta est. Nota de beato Augustino 884 qui in mensa lectionum et disputationum semper diligens contra pestem detractionis in ea ita scriptum habebat : siquis etc.

Reuertor ad propositum. Quicquid sit de facto, tamen 885 de iure deberet sic esse de lingua et manu hominis sicut de lingua et manu canis. Peccatum mortale uulnerat hominem dupliciuulnere. Primum uulnus est macula culpe, secundum est reatus pene. In figuram huius legimus II Paral. XXII (6) quod uulnerauerant Syrii Ioram qui reuersus est ut reuertatur in Iesrael. Multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Ioram interpretatur 886 qui excelsus est, Syrii sublimes uel excelsi 887 , Ioram ergo uulneratus a Syriis est peccator superbus |61va| telis superbie uulneratus. Ps. (88, 11) : tu humiliasti sicut uulneratum superbum. Ille reuerti debet per penitentiam ut curetur. Ie. III (14) : conuertimini reuertentes. Non enim unam solam plagam set multas accepit, scilicet maculam culpe et reatum pene. Ymmo quamuis prima plaga, scilicet culpa, curetur ministerio lingue per confessionem, supposita contritione, secunda tamen non curatur totaliter de cursu communi nisi manus cum lingua lambatur et ad locum uulneris applicatur, hoc est dictum nisi confessio oris adiungatur satisfactio operis, ut possit dici cuilibet uere penitenti illud IIII (3) Reg. (8, 24) : ore locutus es et manibus perfecisti. In figuram huius legimus Iudic. VII (4-5) quod Dominus uolens probare populum dixit Gedeoni : duc populum ad aquas et ibi probabo illos. Qui manu et lingua lambuerint aquam sicut solent canes lambere etc. Ibi fuerunt a Deo electi et probati 888 . Illi autem qui solum ore aquam sumebant, non apponentes manum, fuerunt a Domino reprobati. Aqua ablutiua sordium corporis significat penitentiam que abluit sordes mentis. Ad aquam istam uult Dominus probare qui sunt illi qui resurgunt de morte culpe ad uitam gratie. Ps. (80, 8) : probaui te apud aquas. Illi enim qui solo ore confitendo ostendunt, non perfecte resurgunt set illi qui lingua et manu lambunt sicut canes, id est qui cum confessione oris addunt satisfactionem operis. Quodcumque ergo potest facere manus tua instanter operare in Ecclesiastico (9, 10). Nota etiam, si uis, qualiter monstrum est in natura habere brachium |61vb| ita breue quod manus non possit usque ad os attingere, sic est monstrum in moribus quod homo fit rarus in factis et multus in uerbis. Bernardus 889  : « Doctrina lucida, uita tenebrosa, lingua magniloquia, manus otiosa, res est monstruosa. » Set notandum quod cum motus uitalis fontaliter procedat a corde, cessante motu cordis, nec lingua nec manus possunt moueri motu uitali. Sic spiritualiter 890 nec motus lingue in confessione nec motus manus in bona operatione sunt motus uitales, id est ad uitam gratie utiles, nisi cor primo moueatur motu doloris, contritionis et deuotionis.

[III] Ideo dixi tertio quod non sufficit prauitatis uulnera etc. nec probitatis opera etc. Set oportet pietatis ubera latenter premere in cordis contritione et deuotione, latus.Prou. XXX (33) dicitur : qui fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butirum. Ubi notandum quod sicut in corpore sunt duo latera et duo ubera, unum dextrum et aliud sinistrum, ita in corde dextrum latus est amor Dei, sinistrum est timor mali. Quando cor peccatoris premitur in utroque uulnere uel latere, item quod premitur timore pene inferni et priuatur amore Dei, tunc exprimitur non solum lac lacrimose contritionis set butirum dulcedinis et deuotionis. Quando premitur in solo latere, [id est] quod punitur 891 solo timore pene, non est sufficiens contritio. In figuram huius dicitur II Paral. III (4, 10) quod mare ponit in latere dextro, mare, id est amaritudo penitentie debet |62ra| procedere a dextro latere quia non principaliterex timore set potius ex amore. Item in figuram huius cantamus 892 et sumitur originaliter de Eze. XLVIIo (2), textus tamen non habet sic : uidi aquam egredientem de templo a latere dextro etc. Templum proprium Dei habitaculum est cor humanum. Templum Dei sanctum est quod estis uos (I Cor. 3, 17). A dextro latere huius templi egreditur aqua salutifera lacrimose contritionis. Quicumque biberit ex aqua hac fiet in eo fons aqua salientis in uitam eternam (Io. 4, 14). Ad quam 893 etc.

Notes
866.

Manipulus florum, Confidentia D (Bernardus in sermone).

867.

Non inveni.

868.

deducens] ducens B.

869.

Manipulus florum, Divitie AB (Bernardus in sermone).

870.

ostensionem] ostensionis P.

871.

Resurrectionis] Resurrectio P.

872.

sua om. B.

873.

uane] uani B.

874.

Sermon 19.

875.

Augustinus Hipponensis, Praeceptum, IV, 8 (L. Verheijen, I, 1967, p. 427).

876.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, VII, 37, 60 (M. Adriaen, SL 143, 1979, p. 380).

877.

non] nec P.

878.

Leo Magnus, Tractatus septem et nonaginta, 50, 1 (A. Chavasse, SL 138 A, 1973, p. 292).

879.

papa om. B.

880.

Manipulus florum, Confessio X (Cassiodorus super illud) ; Cassiodorus, Expositio psalmorum, LXVI, 5 (M. Adriaen, SL 97, 1958, p. 583).

881.

aromatum] aro B.

882.

aliqui] aliquis P.

883.

aliqui] aliquis P.

884.

Non inueni.

885.

tamen om. B.

886.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 111.

887.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 72.

888.

probati] approbati B.

889.

Cf. Manipulus florum, Prelatio AZ (Bernardus de consideratione libro 2) ; Bernardus Clareuallensis, De consideratione libri V, II, 14 (SBO, III, p. 422).

890.

spiritualiter] specialiter exp. B.

891.

punitur] punit P.

892.

CAO, 3, 5403, Dom. Paschae, ad Proces. in die Paschae.

893.

quam] nos perducet add. B.