Sermon 23

Troisième dimanche après Pâques.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 62ra-65ra.
Plan :
Thème – Les règles de l’hospitalité due au voyageur : on peut être mal reçu. Comparaison avec l’attrait de la chair, suivi par la punition divine.
Division – Comment bien voyager ?
I – Ne pas s’attarder dans le monde.
II – Pratiquer l’abstinence.
F. 62ra : Obsecro uos tamquam aduenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis, prima Pe. II (11).

[Thème] Consuetudo Francie in aliquibus uillis est ista quod peregrinis autem propter more dispendium uacat sibi cibos coquere et parare, ideo quelibet hospita receptrix peregrinorum communiter habet penes se carnes coctas uel alium cibum paratum. Unde transeuntibus peregrinis, hospita stans in ostio dicit eis : « Domini, intretis hospitium meum, hic habebitis optimum uinum, hic inuenietis ollam, ad ignem carnes coctas et bonum pulmentum. » Modo contingit quandoque quod peregrinus adquiescens mendaci hospite decipitur ualde : quando enim hospitium intrauit, non inuenit quod hospita promisit. Promiserat siquidem uinum optimum, inuenit amarum et acetosum ; promiserat carnes recentes et pulmentum bonum, inuenit carnes morticinas et cibum suspectum et cum hoc toto et in exitu de domo. In exitu domus iste modicus cibus quem accepit strictissime computatur et carissime uenditur sibi. In |62rb| tali ergo casu ubi apparent carnes suspecte et morticine et ibi computantur 894 finaliter ita care, non est bonum peregrino eas comedere, melius est abstinere. Spiritualiter spiritus noster, quamdiu est corpori coniunctus et unitus, aduena est et peregrinus, dicente Apostolo, 2 ad Cor. V (6) : dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Hospita autem in cuius domo peregrinus iste recipiatur caro est, in cuius domo lutea semper habitat. Job (4, 19) : qui habitant domos luteas et terrenum habent fundamentum consumuntur uelut a tinea.Hec hospita uocat et inuitat ad se peregrinum quem caro trahit et incitat spiritum ad malum, dicente Gregorio 895 : « Caro nos leta traxit ad culpam, afflicta reducit ad ueniam » a paradysi gaudiis. Per cibum recidimus ad hoc, per abstinentiam resurgamus. Hec hospita peregrinum spiritum, ut attrahat, peccatum habet ollam pulmenti carnium iuxta focum. Focus hospite est fomes peccati, ignis qui numquam dicit « Sufficit ». Pulmentum est cibus suauis et delicatus et forsitan dicitur pulmentum quia polluit mentem 896  ; quando enim pulmentum de cocleari effluit, mentem polluit. Pulmentum carneum est suauitas carnalium uoluptatum quia carnales delicie, quando affluunt, Ecc. (Eccle. 2, 1) : uadam et affluam deliciis, quando, inquam, affluunt, mentem polluunt ; unde Bernardus 897  : « Mens assueta deliciis nec exculta discipline sarculo, multas contrahit sordes. » Sequitur ad focum hospite. Quando expelletur |62va| carnis desiderium accenso fornace concupiscentie male, Num. XL (11, 4) : uulgus promiscuum desiderium carnis. Unde dicebat populus ille, Ex. XVI (3) : utinam mortui essemus in terra Egypti, quando sedebamus super ollam carnium, et quid secutum est ? In Ps. (77, 29-30) : manducauerunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis, non sunt fraudati a desiderio suo, adhuc esce in ore eorum. Adhuc hodie frequenter contingit quod homines qui sic flagitant, hoc est estuant et feruent desiderio carnalium uoluptatum, ubi adhuc habent morsellum in ore, ubi sunt adhuc in actu in explenda carnali uoluptate, Deus percutit eos et moriuntur subito. Hoc pulmentum carnis fuit optime figuratum, IV Reg. IX (4, 40), ubi puer Helysei collegit colloquintida in ollam pulmenti, de quo cum gustassent, socii clamauerunt : Mors in olla, mors in olla uir Dei ! Colloquintida, secundum Glossam 898 , est herba agresta amara ualde et minor quam sit illa que crescit cucurbita in ortis. Hec colloquintida significat delectationem carnalium uoluptatum que incomparabiliter minor est quam sit illa que crescit in ortis deliciosis animarum sanctarum, hoc est ualde amara, quia secundum ueritatem uoluptas carnis habet amaritudines multas annexans quod patet per effectum sequentem, quod cum gustassent socii etc. Dicunt bene socii quia ad litteram qui uoluptati et dissolutionibus dedicati, reputantur boni socii : laudatur peccator in desiderium anime sue et iniquus benedicitur, Ps. (9, 24). |62vb| Clamauerunt : mors in olla etc. Bis dicitur propter mortem corporis in olla sepulti, quod est mors prima, et propter mortem gehenne, quod est mors secunda, uel bis propter mortem culpe et mortem gehenne. In hac figura apparet quod peregrinus acquiescens hospite spiritus, obediens carni decipitur ualde. Primo quia inuenit amarum quod reputabatur dulce ; Ecc. (Eccle. 7, 27) : inueni amariorem morte mulierem [quod] laqueus uenatorum [est] sagena cor eius uincula manus eius. Qui placet Deo effugiet illam. Qui autem peccator est capietur ab ea. Ecce quomodo peregrinus decipitur ab hospita. Item carnes morticinas inuenit quia si secundum carnem uixeritis moriemini, Rom. VII (8, 13). Et tamen hoc in exitu de domo hospitis, quando spiritus exit a corpore, quilibet minimus morcellus, quelibet misera delectatio quam in domo hospite accipit ita care uendetur, ita stricte computatur quod dicitur in Apoc. (18, 6) : duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quod miscuit nobis miscite illi duplum. Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum datur 899 ei tormentum et luctum. Figuratur hec fallax hospita per illam Jahel que dicebat Sisara, Judic. IV (18) : intra ad me, Domine mi. Recte sicut hospite de Francia Sisara ingressus tabernaculum eius dicit ad eam : da mihi, obsecro, paululum aquam quia ualde sitio (Judic. 4, 19). Tunc Jahel aperuit ei utrem lactis quo hausto obdormiuit et ipsa eum interfecit et mortuus est. Jahel interpretatur 900 carnale coniugium, |63ra| Sisara ergo hospitatus in tabernaculo Jahel est spiritus habitans in ergastulo carnis et ei coniunctus. Hec hospitem ad se inuitat quia caro ad malum incitat [et] prouocat. Ideo Apostolus consuluit spiritui quod ultra transeat nec acquiescat et Gal. V (16) : spiritu ambulate et desideria carnis non proficietis. Iterum sitienti et aquam petenti aperit utrem lactis appetitus desiderati dulcedinem momentanee delectationis, qua gustata sompno culpe satiatur supplicium mortis eterne. Gregorius 901  : « Momentaneum est quod delectat, eternum quod cruciat. » Propter hanc satietatem clamauerunt socii (IV Reg. 4, 40) : mors in olla, mors in olla uir Dei !

[Division] Igitur quia hospita sic peregrinum decipit dando carnes morticinas quas postea uendit care, tutius est peregrino a talibus abstinere ; hoc suadet Apostolus quando dicit (I Pe. 2, 11) : obsecro uos tamquam aduenas etc. Ubi Apostolus suadet et consulit, primo hic moram in mundo non trahere sed tamquam aduenas et peregrinos ab immundo pedem abstrahere, abstinete uos,sitibundo potum subtrahere, a carnalibus desideriis. Desiderare enim est quoddam sitire, unde abstinere ab hoc quod desiderat caro est subtrahere sitibundo.

[I] Circa primum nota quod aduena [dicitur] per oppositum ad indigenam quia indigena genitus, inde aduena adueniens aliunde set dicitur peregrinus quasi pergens longum. Ysa. 23 (7) : ducent eum longe pedes sui ad peregrinandum. Unde ille sunt aduene et non peregrini qui aliunde ueniunt, non ut moram contrahunt set ut longius pergant, ad |63rb| propria redeant. Sequendo ethymologiam istorum nominum statim apparet quod quilibet nostrum, quamdiu uiuit in mundo ratione corporis, est indigena quia genitus inde corpus formatum ex limo terre set ratione spiritus est aduena. Anima enim non est a generante set uenit aliunde a Deo creante ut dicat quilibet spiritus carni sue illud Ps. (38, 13) : aduena sum ego et peregrinus apud te sicut omnes patres mei. Illi ergo sunt aduene et non peregrini qui sic morantur in mundo corde, ita determinantur mente. Hoc Apostolus non suadet, set uult quod simus aduene et peregrini. Sic autem fit quando spiritus non detinetur in mundo per affectum set hanelat ad patriam et continue tendit in Deum, ut dicamus (Hebr. 13, 14) : non habemus hic manentem ciuitatem set futuram inquirimus. Confitentes ei quod peregrini et hospites sunt super terram significat se patriam inquirere, Heb. VII (11, 13-14), unde glossa 902 super illo uerbo (I Pe. 2, 11) : obsecro uos tamquam aduene et peregrini dicit sic : « Eo minus animam terrenis rebus subponite quos uos in celum patriam habere memineritis. Reprobi hic habent patriam cuius desideriis inhiant. » Non ergo debemus hic in mundo contrahere moram set hanelare ad patriam nostram celestem, 2 Co. V (8-9) : audemus etiam bonam uoluntatem habeamus magis peregrinatorie et presentes esse ad Deum, et ideo cum tendimus siue absentes siue presentes placere illi. Hoc est rationabile pro tanto quod, quando uir aduena contrahit matrimonium cum muliere indigena, cum uir sit caput mulieris et non e contrario, rationabilius est quod uir |63va| aduena trahat uxorem suam indigenam ad patriam suam quam mulier indigena detineat uirum aduenam extra patriam suam. Unde uir quando bene dominatur uxori sue, considerans quod hereditas quem contingit eis ex ratione uxoris, defuncta uxore, ad eum non pertinebit set ad heredes mulieris redibit, totam illam hereditatem uendit ut de pecunia emat redditus utrique communis in patria sua. Set quandoque uir est ita diffamatus de uxore sua quod hereditatem suam propriam uendit ut emat redditus in terram uxoris. Spiritualiter uir aduena coniunctus matrimonio indigene mulieri est spiritus unitus carni in Ysa. LIII (54, 15) : aduena tuus tibi adiungetur, et certe rationabilius 903 est quod spiritus trahat secum carnem ad celum quam quod caro detineat spiritum in mundo et tandem trahat ad infernum. Modo hereditas que contingit uirum ratione uxoris est ista terrena possessio que magis debet uocari bona mobilia propter mutabilitatem que contingit in ea. De hac hereditate carnali homo igitur nichil retinet mortua uxore, mortua carne nichil portat secum de omnibus bonis mundi. Diues cum dormierit nichil se cum afferet (Job 27, 19). Unde dixit, puto, Seneca 904  : « Non sunt hominis bona que secum ferre non potest, sola misericordia comes est defunctorum. » Hereditas que contingit uirum ratione sui est hereditas celestis. Ps. (15, 6) : hereditas mea preclara est mihi. De hac hereditate mortuo spiritu per peccatum caro nichil portat, nichil portat uxor finaliter nec hereditatem que contingit eam ratione |63vb| parentum. Unde Job (17, 14) : putredini dixi pater meus etc. Ecc. IIII (Eccle. 10, 13) : cum morietur homo mendicabilis serpentes, bestias et uermes. Hiis consideratis uir non debet esse sic infatuatus super uxorem, spiritus super carnem quod dimittat hereditatem celestem et acquirat sibi possessionem terrenam. Sic erant infatuati illi honorati de Epheso quibus, cum dolerent de hiis qui 905 possessiones suas relinquerant, Johannes euangelista, conuersis uergis et lapidibus mutatis in aurum et lapides pretiosas dixit : « Ite et terras uestras redimite quia regnum celorum perdidistis. » Set potius debent omnem possessionem terrenam uendere et pauperibus errogare ut emat sibi [et] uxori hereditatem in celis ; sic consulit Christus adolescenti (Matth. 19, 21) : uade,inquit, et uende omnia que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo. Set sequitur quod abiit ille. Tristis erat enim multas possessiones habens. Ecce quomodo uxor detinebat uirum, caro detinebat spiritum, ne ad celestem patriam tenderet. Unde dicit Crisostomus 906 quod non similiter detinentur qui pauca habent et qui in multis habundant, quantum diuitiarum abiectio maiorem accendit flammam et uiolentior fit cupido. Figura Leuit. 26 (25, 23) ubi dicitur : uos aduene et coloni mei estis. Unde cuncta regio possessionis uestre sub redemptionis conditione uendetur, quando bona fortune omnia pauperibus errogantur, sub conditione uenditionis uenduntur, primo quia hec peccata redimuntur (Dan. 4, 24) : peccata tua eleemosinis redime, quia per hoc hereditas celestis emitur, dicente Augustino 907  : « Si |64ra| uis esse mercator optimus, fenerator egregius, da quod non potes retinere ut accipias quod non potes amittere, da modicum ut accipias centuplum, da temporalem posessionem ut consequeris hereditatem eternam. » Pauperes uoluntarii qui cunctam possessionem suam uendunt sub conditione redemptionis, illi sunt uere aduene et peregrini et dico bene peregrini. Secundum aliam ethymologiam peregrinus dicitur quia parentes eius ignorantur. Parentes diuitum non ignorantur, bene faciunt se cognosci, non est Parysius si fieret opus cras qui non haberet tot parentes, set parentes pauperum sunt ignoti in tantum quod filius uerecundatur cognoscere patrem suum. Petatur ab uno qui patruum diuitem et patrem pauperem habeat, cuius filius sit. Respondet : « Ego sum nepos talis domini. » Patrem suum non nominabit, Prou. IX (14, 20), etiam proximo pauper est odiosus, amici uero diuitum multi. Iterum Prou. XIX (6-7) : multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis, fratres pauperis hominis oderunt eum insuper et amici eius recesserunt ab eo ; ideo dicit Ps. (68, 9) : extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris. Hoc autem est ualde detestabile, dicente Ambrosio 908  : « Nichil grauius quam ut fratres nostros superbo despiciamus oculo, conformes intollerabiliter repellamus a fastidio 909 , nostra indignos gratia iudicantes, quia sunt inopes, cum paupertas facilius [sit] Deo quam thesaurus acceptior. » Merito autem pauperes magis sunt accepti Deo quam diuites quia Gallicus, licet in Angliam 910 exiens sit aduena et |64rb| ignotus, in Franciam tamen rediens est indigena et domesticus ; e contrario de Anglia. Sic spiritualiter quia diuites in mundo sunt indigene et cognoti, ideo in celo erunt aduene et ignoti. Cantabitur eis euangelium Virginis 911  : « Nescio uos,uos bene scitis. » Set e contrario pauperibus, quia in mundo sunt aduene et peregrini, dicetur in celo : iam non estis hospites et aduene set ciues sanctorum et domestici Dei, Eph. 2 (19). Sic patet primum quod Apostolus consulit hic in mundo moram non contrahere ut dicamus illud primi Paral. 29 (15) : peregrini sumus coram te et aduene sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra sunt super terram, nulla est mora domine Deus noster.

[II] Secundum et tertium simul scilicet quod debemus ab immundo pedem abstrahere et sitibundo potum subtrahere. Abstinere uos a carnalibus desideriis uestris (I Pe. 2, 11). Apostolus consulit prima Thess. 4 (1; 4) ubi dicit : de cetero fratres rogamus uos et execuuntur 912 in Domino Jhesu. Sequitur : et abstineatis uos a fornicatione ut sciat unusquisque uestrum uas suum possidere in sanctificatione et honore. Hoc quantum ad primum in passione desiderii. Quantum ad secundum utrum autem rationabile est pro tanto quod exiens prope ignem, si uult sibi cauere ab incendio uel a calore, uti potest duplici remedio. Primum est subtrahere ligna uel materiam ignis ab igne ; secundum est quod materia ignis in toto uel in parte subtrahitur. Secundum hoc ignis uel extinguitur uel dirimitur. Secundum est quod se ipsum ab igne retrahat et elonget. Modo spiritus noster quamdiu manet in carne habet focum, id est |64va| fomitem peccati ualde prope se. Jeronimus 913  : « Pergamus nobiscum inimicum, id est carnem portamus, uinum et adolescentia duplex incendium uoluptatis. » Ideo si uult uitare peccati incendium, primo debet subtrahere materiam ignis. Unde Jeronimus 914  : « O ignis infernalis luxuria cuius materia gula, cuius flamma superbia, cuius sintille praua colloquia, cuius fumus infamia, cuius cinis inopia, cuius finis gehenna. » Si materia ignis luxurie est gula, oportet uolentem extinguere ignem luxurie uel dirimere ardorem concupiscentie, subtrahere gulam, facere abstinentiam. Ysidorus 915  : « Ciborum saturitas carnis temptatio saturitati semper libido adiuncta est aqua ieiunio libido superatur. » Verum est quod abstinentia sic debet esse moderata ut ignis luxurie extinguatur set caro non occidatur et ideo non debet materia ignis subtrahi ex toto, dicente Gregorio XXX Mor. 916  : « Per abstinentiam carnis uitia extinguenda sunt, non caro. » Necesse est ut continue arcem quisque teneat quatinus non carnem set uitia occidat. Spe enim dum in illa hostem insequimur etiamque diligimus, trucidamus et spe dum carni parcimus ad prelium hostem nutrimus. Secundum ueritatem fouere curiose carnem est nutrire hostem. Ideo ad Rom. (13, 14) : curam carnis ne feceritis in desideriis. Secundum remedium est retrahere se ipsum ab igne. Non enim sufficit materiam subtrahere, materiam ignis abstinendo a carnalibus desideriis, nisi mens retrahat se a uiciis et |64vb| cogitationibus malis et uanis desideriis. Gregorius 917  : « Incassum per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis motibus dimissa mens uitiis dissipatur ». Figura ad hoc, Ex. 12 (48) et Num. 22, in Ex. dicitur : si quis peregrinorum in nostram uoluerit transire coloniam circumdatur 918 prius omne masculinum erit, quia similis sicut indigene terre eadem 919 lex erit, indigene et coloni qui peregrinatur apud nos, et Num. IX (14) dicitur : Dei preceptum idem erit apud uos tam aduene quam indigene. Utrobique patet quod circumcisio erat omnibus 920 tam aduenis quam indigenis. Hoc figuratum significat quod non solum debemus circumcidere carnem que est indigena, resecando ab ea carnales delicias et facta exteriora, set etiam debemus circumcidere aduenam, id est spiritum, resecando mala desideria et cogitationes uanas, prima Pe. II (1, 13) : succinti lumbos mentis uestre sobriosi et perfecte sperante in eo qui in uobis offertur gratiam. Sequitur (1, 14) : non configurati prioribus ignorauie uestre desideriis set qui uocauit nos sanctos etc. Contra multos qui propter ypocrisim et uanam gloriam abstinent a cibis uel propter uerecundiam aut impotentiam abstinent a turpibus factis, quorum tantum mens non abstinet a uiciis et desideriis malis de quibus dicit Ysidorus 921  : « Qui cibis abstinent et mala agunt, demones ymitantur. » Culpa Adem et cibus deest, ideo Gregorius in collecta 922  : Pater autem, familia tua que se « affligendo carnem ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa |65ra| ieiunet. » Utrumque circumcisionem indigene et aduene, carnis et mentis, suadet Apostolus ad Tytum secundo (12) : erudiens nos ut abnegantes impietatem et secularia desideria, quantum ad circumcisionem mentis, iuste et pie uiuamus in hoc seculo, quantum ad circumcisionem carnis, exspectantes beatam spem et aduentum glorie magni Dei. Ad quod nos perducat.

Notes
894.

computantur] computatur P.

895.

Gregorius Magnus, Homiliarum XL in Euangelia libri duo, I, 16, 5 (PL 76, 1137D).

896.

mentem] mentum P.

897.

Manipulus florum, Delicie H (Bernardus in quadam epistula) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 152 (SBO, VII, p. 358).

898.

Glossa, II, p. 147.

899.

datur] date P.

900.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 100.

901.

Caesarius Arelatensis, Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti, 149, 4 (G. Morin, SL 104, 1953, p. 611).

902.

Beda, In epistolas VII catholicas, in primam epist. Petri, II, 11 (D. Hurst, SL 121, 1983, p. 239) ; Glossa, IV, p. 529.

903.

rationabilius] rationabile P.

904.

Manipulus florum, Auaritia K (Ambrosius in quodam sermone) ; Ambrosius Mediolanensis, Expositio euangelii secundum Lucam, VII, 122 (M. Adriaen, SL 14, 1957, p. 255).

905.

qui] que P.

906.

Cf. Manipulus florum, Cupiditas P (Crisostomus homelia 9 super Mattheum).

907.

Manipulus florum, Elemosina K (Augustinus in epistola).

908.

Manipulus florum, Paupertas G (Ambrosius super illud Psalmorum : increpasti superbos) ; Ambrosius Mediolanensis, Expositio psalmi CXVIII, 3, 37 (M. Petschenig, CSEL 62, 1999, p. 62).

909.

fastidio] fastigio P.

910.

Angliam] Anglia P.

911.

Non inveni.

912.

execuuntur] obsecramus Vulg.

913.

Manipulus florum, Caro siue corpus C (Hieronymus in epistola) ; Hieronymus, Epistulae, XXII, 8 (I. Hilberg, CSEL 54, 1996, p. 154).

914.

Manipulus florum, Luxuria L (Hieronymus in epistola).

915.

Manipulus florum, Abstinentia AF (Isidorus II libro super soliloquiorum).

916.

Gregorius Magnus, Moralia in Job, XX, 41 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 1060).

917.

Manipulus florum, Abstinentia P (Gregorius in Pastorali) ; Gregorius Magnus, Regula pastoralis, III, 19 (B. Judic et al. SChr 382, 1992, p. 378).

918.

circumdatur] circumcidetur Vulg.

919.

eadam P.

920.

omnibus] omnis P.

921.

Manipulus florum, Abstinentia AE (Isidorus super Amos prophetam) ; Isidorus Hispalensis, Sententiarum libri III, II, 14, 8 (PL 83, 652 A).

922.

Corpus orationum, SL 160F, oratio 4492 et 4542.