Sermon 24

Cinquième dimanche après Pâques.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 65ra-68va.
Plan :
Prothème.
Thème – Ce que l’on obtient en demandant l’aumône. Le danger du désir inassouvi :
le cœur ne peut être rassasié par la chair
ni par les richesses
ni par les honneurs.
Division – Le temps de la quête est venu.
I – Faire la quête. Exemple de ceux qui obtiennent un bénéfice ecclésiastique en cour de Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. .
Division 2 (Matth. 7, 7) : la cour du Seigneur :
On n’en revient pas les mains vides.
Modalités de la rétribution.
La porte d’accès.
F. 65ra : Petite et accipietis ut gaudium uestrum sit plenum, Jo. 16 (24).

[Prothème] Crisostomus 923 dicit quod « petentis negligentia reprehenditur, ubi de dantis misericordia non dubitatur ». Hic autem non dubitatur de miseria dantis quia dicitur : petite et accipietis. Ideo ne reprehendamur de petendi negligentia, requiramus matrem gratie etc.

[Thème] Petite etc. Apud mendicantes religiosos tempus messis et uindemiarum uocatur tempus questarum : yminente illo tempore, questor quilibet preparat sibi saccum, si facit questam de blado, dolium si de uino. Set inter questores est talis differentia quod quidam ostiatim mendicant, petunt indifferenter ab omnibus ; alii mendicant ostiatim set petunt a paucis et solum diuitibus. Ille qui ostiatim mendicat recipit in dolio suo multa genera liquorum, quia enim quilibet a quo petit non potest uel non uult replere dolium suum totum, ideo unus ponit in dolio suo modicum de uino albo, alius ponit parum de rubeo, tertio ponit acetam, quartus ceruisiam, quintus ponit raptum, sextus uinum aquaticum. Totum est ibi mixtum set qui petit a diuite potente et uolente replere dolium suum totum, ille, inquam, in dolio non recipit nisi uinum |65rb| purum. Hoc ideo dixi quia in hac uita presenti omnes sumus questores. Non enim habemus hic manentem ciuitatem set futuram inquirimus (Hebr. 13, 14). Ergo questores sumus, dolium quod questor quilibet potest implere est cordis desiderium quia quilibet appetit repleri, nec mirum quia beatus uir qui impleuit desiderium suum 924 (Hebr. 26, 5). Set inter nos questores est talis differentia quod quidam sunt qui petunt ab hiis qui dolium replere non possunt, illi scilicet qui petunt a carne delicias, a mundo honores et diuitias. Hoc patet discurrendo per singula.

[a] Primo si petis et appetis carnis delicias, nulla delectatio carnis potest replere desiderium cordis. Hoc patet in experimento sensibili, modicum de lacte in olla accensa et bulliente uidetur quandoque ollam replere, quod tamen secundum ueritatem non facit et ollam exit et uacuam ollam derelinquit. Modicum de lacte in olla accensa et bulliente est modica et momentanea delectatio carnis, in corde accenso igne luxurie et ardore concupiscentie estuante. Hec est olla pulmenti in qua puer Helysei posuit colloquintidas agri, de quo, cum gustassent, socii clamauerunt : mors in olla uir Dei, 4 Reg. XIIII (4, 40). Colloquintida secundum glosam 925 est cucurbita minor quam sit illa que crescit in ortis et est ualde amara. Hec colloquintida est delectatio carnalium uoluptatum minor in comparatione quam sit illa que crescit in ortis deliciosis animarum sanctarum, hoc est ualde amara sicut patet per effectum quia clamauerunt socii : mors in olla etc. Bis dicitur propter mortem corporis |65va| in ollam sepulti, que est mors prima, et mortem anime in olla inferni, que est mors secunda. Modicum ergo de lacte in olla accensa et bulliente modica et momentanea delectatio carnis, quamuis in corde accenso igne luxurie et ardore concupiscentie estuante, licet ad horam uideatur ollam cordis implere et satiare, secundum ueritatem non replet nec satiat, ymmo totaliter ollam feruere et euacuat eam. Dicit Jeronimus 926  : « O ignis infernalis luxuria cuius materia gula, cuius flamma superbia, cuius sintille praua colloquia, cuius fumus infamia, cuius cinis inopia, cuius finis gehenna. » De hoc lacte dicitur figuratiue libro Judic. V quod Jahel qui interpretatur 927 ceruale coniugium Sisara aquam petenti dedit lac (Judic. 5, 25) et sic ipsum finaliter interfecit. Petenti aquam, id est refrigerium et solacium, caro dat lac, id est dulcedinem misere delectationis, que tandem ad supplicium eternum perducit. « Momentaneum est quod delectat, eternum quod cruciat 928 . »

[b] Si secundo petis et appetis mundi diuitias, adhuc omnes diuitie mundi non possent replere dolium cordis tui. Hoc patet sic : philosophus dicit quod dolium non potest adeo repleri cineribus quin tamen fere possit capere de aqua cum eis quam sine eis. Diuitie operantur cineribus et ualde proprie ; cineres enim congregantur et disperguntur per duo instrumenta contraria. Congregantur enim et coaceruantur in unum cum quodam instrumento manuali recuruo. Econtra cum sufflatorio propter uentum euolantur. Sic diuitie congregantur per duo contraria uicia. Dicit Bernardus 929 quod « auaritia et appetitus laudis sibi inuicem aduersantur |65vb| et quod hoc congregat illa dispergit. » A auaritia facit colligere et congregare diuitias, et tamen hoc reddit adeo manum curuam quod nec amor Dei nec comparatio pauperum Christi potest aperire eam, set econtra quod congregat manus curua auaritie dispergit sufflatorium uentus inanis glorie. Hoc facit appetitus uane laudis quod ille etiam qui in dimidio anno uix uellet dare dimidium solidum pauperibus non ueretur expendere 930 . In pompis et uanitatibus sic dispergit sufflatorium uentus inanis glorie quod congregat curua manus auaritie. De cineribus istis figuratiue dicitur libro Numerorum (19, 9) quod sacerdos qui cineres colligebat uir mundus 931 erat, cineres sunt memoralia ignis reliquie crematorum in igne. Cineres ergo quas sacerdos colligit sunt pecunie quas uir ecclesiasticus percipit, que non sunt aliud quam memoralia relicta uiris ecclesiasticis ab illis qui non cremantur in igne purgatorium, ut habeatur memoria de eis, Job 3 (13, 12) : memoria uestra comparabitur cineri. Sacerdos qui cineres istos congregat immundus est, quia incomparabiliter est maius peccatum in uiro ecclesiastico congregare diuitias quam in layco, cum non habeat successorem nec dominium set administrationem solum. Si diuitie cineres sunt, sicut cineres non possunt replere dolium, sic nec diuitie satiant cordis desiderium, auarus non implebitur pecunia etc. (Eccle. 5, 9).

[c] Si tertio petis et appetis honores mundi nec ista replent dolium cordis tui, quod patet sic : uentus quamuis faciat uesicam inflari, ipsam tamen perfecte repleri non potest |66ra| nisi uesice orificium sit ligatum, aperto orificio, uesica non retineret uentum. Omnis honor mundanus uentus est : uanitas uanitatum et omnia uanitas dicit Ecces. (Eccle. 1, 2) etc. Vesica cuius orificium non est ligatum set apertum est adhuc ad uentum attrahendum et recipiendum, est cor humanum cuius desiderium non est terminatum, quin semper plus et plus appetat honorem mundanum. Je. 2 (24) : in desiderio anime sue attraxit uentum. Ventus iste bene facit uesicam inflari. Facit cor hominis in superbiam eleuari, in cuius figura dicitur Judit. I (7) quod exaltatum est cor Nabugodonosor et cor eius eleuatum est. Nabugodonosor interpretatur 932 prophetia laguncule anguste. Laguncula angusta est cordis uesica quod, quamuis sit angusta et modica, tamen potest inflari quidem set non potest uento repleri, non potest mundi honoribus satiari. Ecci. 14 (Eccli. 14, 9) : insatiabilis est oculus cupidi.

Sic habeo probatum per singula quod qui petit a carne delicias, a mundo honores et diuitias quasi ostiatim mendicat, unde quia petit ab hiis qui cordis dolium replere non possunt, ideo non habet in cordis dolio uinum purum sine mixtione alicuius alterius liquoris, non habet uerum et perfectum gaudium sine mixtione doloris. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctusi occupat (Prou. 14, 13). Sine dolio tali 933 totumest mixtum, confusa sunt hec omnia, spes, metus, meror, gaudium. Si uis ergo habere plenum dolium de uino puro, debes a solo diuite petere qui possit et uelit totum dolium replere. Diues iste |66rb| est Dominus omnium diues in omnes qui inuocant illum, in Ro. X (12). Ipse est qui replet in bonis desiderium (Ps. 102, 5) . Solus iste ponit in cordis dolio uerum et purum gaudium sine admixtione doloris, dicente Bernardo 934  : « Quidem illud est summum et uerum gaudium quod non de creatura set de Creatore concipitur, quod cum acceperis, nemo tollet a te cui aliunde comparatur omnis iocunditas meror est, omnis suauitas dolor est, omne dulce etc. »

[Division] Resumo que dixi superius et concludo. Dixi primo quod yminente tempore questarum, quilibet parat dolium suum ad questandum. Dixi secundo quod nos omnes sumus questores. Dixi tertio quod dolium quod quilibet petit repleri est cordis desiderium quod quilibet repleri appetit. Addo quarto quod nunc yminet nobis tempus questarum, dies Rogationum. De hoc tempore loquitur sapiens in Ecclesiastico ubi dicit (Eccle. 3, 1) : omnia tempus habent. Sequitur (3, 5) : tempus acquirandi. Ymminente ergo isto tempore questarum, quilibet nostrum debet habere paratum cordis dolium ad questandum et rogandum. Ps. (56, 8) : paratum cor meum Deus etc. Et ad hoc monet nos Christus in euangelio hodierno dicens (Joh. 16, 24) : usque modo non petistis quicquam in nomine meo. Set modo tempus questarum incipit : petite ergo et accipietis ut gaudium uestrum etc., quasi dicat : paratus sum implere dolium. In quibus uerbis Saluator primo egentibus imperat questum curiosum, petite, ut manibus conferat fructuosum conquestum et mentibus ingerat festum gaudiosum, ut gaudium etc.

[I] Circa primum sciendum quod illi qui uadunt ad curiam ut impetrent gratias |66va| a summo pontifice uocantur romipeta. Romipete sunt qui romanam curiam uel romanum pontificem petunt. Summus pontifex ad quem spectat gratias concedere et beneficia conferre Christus est, qui assistens pontifex futurorum bonorum, ad Heb. (Joh. 1, 17) : gratia et ueritas per Jhesum Christum facta est. Huius summi pontificis curia est presens ecclesia. Curia dicitur a cura, ideo celestis patria non dicitur curia quia cantamus 935 de ea : « O quam iocunda curia que cure prorsus nescia. » Set curia proprie loquendo est presens ecclesia cuius beneficiis est annexa maxima cura. Ecc. (Eccle. 4, 4) : in hoc supposito mundo uanitas et cura superflua est. Ab ista cura dictus est ille nobilis de curia Joseph ab Arimathia qui petiit. Arimathia interpretatur 936 uigilia donationis doni, hoc est presens ecclesia que non est aliud quam uigilia illius magni festi in quo exspectamus donationes doni. Unde sicut ille peruertit ordinem debitum qui ponit festum ante uigiliam, sic ille peruertit ordinem debitum qui festa et gaudia uite presentis appetit, set ille debitum ordinem seruat qui dona glorie et gaudium futurum exspectat. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui, Ps.(36, 4). Ad hanc curiam et hunc pontificem debet accedere omnis romipeta qui uult gratiam impetrare. Hoc figuratum fuit in Dan. VI (7) ubi decretum imperatoris exit et edictum ut nullus petitionem peteret quantumcumque nisi a Dario rege. Darius interpretatur 937 fertilis. Rex Darius ergo est rex regum cuius curia |66vb| est ita fertilis quod in ea omnis qui petit accipit et qui querit etc. (Luc. 11, 10). Set quod decretum imperatoris exigit 938 ut quilibet peteret a Dario rege in hoc figuratiue significatur illud quod primum tangebatur in themate, ubi dicebatur quod Saluator egentibus imperat curiosum questum, ecce imperatoris edictum. Simile decretum et edictum ponitur in Luca (11, 9) et Mt. (7, 7) ubi dicitur : petite et dabitur uobis, querite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis. In quibus uerbis apparet quod curia summi regis non est in curia set curialis ualde propter tria. Primo quia ab ista curia non redit uacua manus a munere : petite et dabitur uobis. Secundo quia hec curia cuiusque reddit sua uolenti perdere : petite et accipietis. Tertio quia isti curie obedit ianua cum leui uerbere : pulsate etc.

[a] Circa primum nota quod romipeta, nisi uelit de curia uacuus redire, debet facere ista tria, primo petitiones apud se formare et in scriptis redigere, secundo cedulam scriptam diligenter inspicere et eam corrigere, ne aliud sit in ea quod debeat summo pontifici displicere, tertio petitiones scriptas et diligenter correctas referendario summi pontificis presentare. Dixi iam quod nos omnes sumus romipete et ideo quilibet nostrum, nisi uelit de curia Christi uacuus redire, debet per ordinem hec tria facere, primo petitionem deuote orationis apud se formare et scribere eam in papiro cordis, Je. 29 (31, 33) : in uisceribus et corde scribam eam. In curia enim Christi nulla petitio |67ra| admittitur nisi redigatur in scriptis. Oratio uocalis ibi non exauditur nisi assit accensio et deuotio mentis. Ita dicit Ysidorus 939  : « Oratio cordis est, non labiorum. Neque enim uerba deprecantis Deus [intendit], set orantis cor aspicit. Melius est in silentio orare corde sine sono uocis quam solis uerbis sine intuitu mentis. » Hoc modo orabat illa bona Anna, I. Reg. I (13), de qua dicitur quod Anna loquebatur in corde suo tantum que labia eius mouebantur et uox penitus non audiebatur, cui dixit Hely (I Reg. 1, 17) : uade in pace et Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum. Ratio huius est calamus cum quo tangitur psalterium, numquam reddit melodiosum et delectabilem sonum nisi psalterizans est lingua psallentis Deo et orantis. Ita dicit Ps.(44, 2) : lingua mea calamus scribe. Calamus lingue numquam reddit in auribus Dei delectabilem sonum nisi cor psallentis sit orationi attentum. Gregorius 940  : « Illam orationem Deus non exaudit cui homo quando psallit non actendit. » Quod canonicus uel religiosus psallat in choro et cor eius sit in theatro, tale psalterium non reddit coram Deo delectabilem sonum. Ita dicit Ysidorus 941  : « Quid prodest strepitus labiorum ubi cor est mutum. Sicut enim uox sine modulatione est quasi uox porcorum, sic oratio sine deuotione est quasi mugitus boum. » Ergo primum quod debet romipeta facere petitiones apud se debet formare et eas in papiro cordis scribere iuxta dictum Augustini 942  : « Hoc uersetur in corde quod profertur in ore. » Propter hoc Ps. (36, 4) significanter dicit |67rb| : delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui. Non dicit oris tui.

Secundo debet cedulam scriptam corrigere. Cedula que debet corrigi antequam petitio porrigatur summo pontifici, ne aliud indisciplinabile sit in ea, est consciencia propter duo. Primo quia prudens et subtilis clericus, quando compilauit de capite proprio librum unum etc., ut habes in sermone 943 Mater Jhesu Maria. Secundo quia alia petitio non esset accepta [a] Deo. Scimus enim quia peccatores Deus non audit. Dicit enim Augustinus 944 quod plus placet Deo latratus canum, mugitus bouum, gurgitus porcorum quam cantus clericorum luxuriantium. Rationem reddit Gregorius 945 in Pastorali : « Talis, inquit, requirendus est ad orandum qui sit ydoneus ad placandum quia cum hiis qui displicet ad intercedendum mittitur irati animus ad deteriora prouocatur. » Set quando cedula consciencie est bene correcta, tunc oratio est [a] Deo accepta nec reuertitur uacua. Figuram habemus ad hoc Gen. 34 (12) ubi dicebat Sichen ad Jacob et ad filios : quecumque statueritis dabo, augete dotem et munera postulate libens tribuam quod petieritis, tantum date mihi puellam. Uxorem Sichen uolens habere puellam uxorem Christus est qui uult sponsam suam fidelem, scilicet puram et mundam : non habentem maculam neque rugam, ad Eph. V (27), hoc supposito quod habeat per puellam uxorem. Ipse paratus est ad concedendum 946 omnem petitionem, Mt. XI (Marc. 11, 24) : dico uobis quecumque orantes petitis et ueniet uobis.

Debet tertio petitiones formare et referendario pape porrigere. Secundum ueritatem |67va| ille qui in propria persona non potest ad summum pontificem accessum habere debet petitiones suas referendario porrigere. Officium referendarii est presentare eos summo pontifici. Referendarii qui habent representare eos summo pontifici Christo. Petitiones istorum, preces populi, sunt pauperes mendici et parui ecclesiastici. Primo pauperes sunt referendarii diuitum, Ecc. XXIX (Eccli. 29, 15) : conclude elemosinam in sinu 947 pauperis et ipsa pro te exorabit. Crisostomus 948 dicit quod elemosina amica Dei consistit et semper ei propinqua pro quibuscumque uoluerit facile munus gratie impetrabit. Diuites non habent accessum ad Christum nisi pauperes mendici presentent petitiones eorum. Ita dicit Augustinus 949  : « Quam frontem habes petendi Deum tuum qui non cognoscis patrem tuum ? Ille nichil portat, tu nimis oneratus es, da ei de hoc quod nimis habes et illum pacis et onus tuum. » Huic ergo referendario debes petitiones tuas porrigere. Juxta illud Luc. (6, 30) : omni petenti tribue. Secundo referendarius qui habet ex officio suo petitiones populi presentare est sacerdos cui incumbit ex officio orare pro populo et qui propter hoc habet beneficium. Ita dicitur prima questio primo 950 quod « sacerdotes pro populo interpellant et populi peccata comedunt, quia suis precibus ea delent atque consumunt. » Quod sacerdos habeat officium referendarii, hoc fuit figuratiue dictum, Ex. ia (18, 19) ubi dictum est Moysi : esto tu populo in hiis que ad Deum pertinent ut referas que dicuntur ad eum. Moyses 951 urgens 952 liniens est sacerdos |67vb| qui debet Deum linire et placare deuota oratione. Jeronimus 953  : « Oratio Deum leuit set lacrima cogit. » Mater enim tenere diligens filium non permittit eum diu plorare, lacrima filii pungit cor pie matris in tantum quod etiam offensam remittit et dat ei si aliquid petit. Christus multo tenerius nos diligit et dilexit quam aliqua mater filium dilexerit, sicut mater unicum diligit filium etc. Ideo lacrima orantis pungit cor Saluatoris in tantum quod, si uidet nos plorantes, et offensam condonabit et quod petimus non negabit. Si uos,inquit, cum nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester celestis dabit ipsum bonum petentibus se (Luc. 11, 13). Moyses ergo unguens 954 uel liniens sacerdos est qui habet officium referendarii, quia dictum est sibi : esto tu populo etc. ut referas quod autem propter hoc scilicet propter officium sit sibi datum beneficium. Figuram habemus in libro Numerorum XVIII. Illud erit Aaron et Hur 955 uobiscum si quid 956 natum fuerit questionis refertur ad eos (Ex. 24, 14). Dictum est, inquam, sibi (Num. 18, 8) : ecce dedi tibi et filiis tuis custodia.Custodiam dicit, non damnum uel poenam nudam. Unde Bernardus 957  : « Bona ecclesiarum patrimonia sunt pauperum. » Sequitur : et omnia que sanctificata sunt a filiis Israel tradidi tibi et filiis Israel pro officio sacerdotis, si beneficia data sunt pro officio in detrimentum anime sue. Recipit beneficium quicumque non exercet officium. Set heu nonne dicitur primo Reg. (2, 12-13) quod filii Hely filii |68ra| Belial nescientes officium sacerdotis ad populum set bene sciebant officium populi ad sacerdotem. Dicebant (I Reg. 2, 16) : dabis mihi alioquin tollam ui. Set nesciebant officium sacerdotis ad populum. Utinam non sint hec tales multi. Hoc de primo principali.

[b] Dicebatur secundo quod beata curia cuicumque reddit sua uolenti perdere : querite et inuenietis. Rex in cuius regno sunt nundine, ut mercatores attrahat ad nundinas regni sui, quandoque facit edicto pupplico proclamari quod quicumque mercator ueniens ad nundinas suas uel inde rediens spoliatus fuerit seu aliquid perdiderit, integre restituetur ei. Christus comparat presentem ecclesiam regno in quo sunt nundine mercatorum. Simile est regnum celorum homini negotiatori etc. (Matth. 13, 45). Secundum ueritatem in solo regno militantis ecclesie sunt nundine mercatorum. Hic enim est tempus et locus merendi. Alibi non nundine huius regni sunt optime quia quilibet mercator, si uelit, potest hic lucrari, nullus nisi uolens potest demereri, dicente Augustino 958 quod « peccatum adeo est uoluntarium quod, si non est uoluntarium, non est peccatum », ex quo sic quilibet mercator potest hic secure merces exponere, potest sine periculo perdendi quod habet, pro Christo exponere. Ita dicit parabola allegorica (Matth. 13, 46) : inuenta una preciosa margarita etc. Margarita que generatur intra concham ostree marine ex rore celesti Christus est in utero Marie uirtute Spiritus Sancti. Hec margarita debet queri questu deuote orationis in nundinis huius regni. Juxta illud (Is. 55, 6) |68rb| : querite Dominum dum inueniri potest et inuocate eum dum prope est etc. Hac margarita inuenta, homo debet omnia uendere et eam emere, debet propter Christum omnia relinquere. Ita dictum est illi (Matth. 19, 21) : si uis perfectus esse, uade et uende omnia etc. Iterum Augustinus 959  : « Si uis esse mercator optimus, fenerator egregius, da quod non potes retinere ut accipias quod non poteris amittere. Da modicum ut accipies centuplum. Da temporalem possessionem ut consequeris hereditatem eternam. » Illud etiam debet nos allicere ad mercandum ad nundinas istas sequendum quia rex noster Christus in euangelio fecit proclamari, ymmo ipsemet proclamauit, quod quicumque in nundinis suis aliquid perdiderit ipse integrum restituet ei. Qui inquit perdiderit animam suam propter me inueniet eam (Matth. 10, 39). Frequenter contingit quod per unum denarium querendo unum aureum inuenit. Omnia bona mundi etiam uita corporis ad uite eterne respectu denarii diurni qui repromittitur premium beatis et unus modicus denarius respectuaurei, et ideo qui propter Christum animam, id est uitam suam, perdidit, denarium aureum, id est uitam eternam, inuenit. Potest dicere talibus : congratulamini quia in nomini dragmam quam perdideram, hoc de secundo.

[c] Dicebatur tertio quod in hac curia obedit ianua cum leui uerbere : pulsate etc. Qualiter oportet pulsare ostium hora prandii illum qui eucenium 960 portat, aliter illum qui nichil apportat. Portanti enim exenium cum leui uerbere aperit ostium set illi 961 qui uenit uacua manu, nisi fortiter |68va| uerberet ostium et cum tedio pulset, non aperitur libenter ostium per quod intratur ad prandium celestis curie Christus est (Joh. 10, 9) : ego,inquit, sum ostium per me si quis introierit saluabitur. Sequitur : et pascua inueniet pulsare. Ad ostium [aperiendum] non est aliud quam precare Deum, dicente Augustino 962 , « quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. » Ostium illud non aperitur libenter alicui si habeat manum uacuam, ubi portat secum extremum opus pium, opus meritorium. Exemplum in parabola X uirginum. Nota totum et dilata et quere concordancias. Dicit Petrus Rauennas 963 in quadam epistula : « Hic apud Deum pietatis ianuam qui uiscera miserie proximo indigenti non aperit. »

Notes
923.

Manipulus florum, Petitio G (Crisostomus super illud Matthei : petite et accipietis).

924.

desiderium suum] faretram suam Vulg.

925.

Glossa, II, p. 147.

926.

Manipulus florum, Luxuria L (Hieronymus in epistola).

927.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 100.

928.

Caesarius Arelatensis, Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti, 149, 4 (G. Morin, SL 104, 1953, p. 611).

929.

Gaufridus Clarevallensis, Declamationes de colloquio Simonis cum Jesu, IV, 4 (PL 184, 439D).

930.

expendere] ose in liber add. P.

931.

uir mundus] immundus P.

932.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 117.

933.

tali] talis P.

934.

Manipulus florum, Gaudium N (Bernardus in quodam sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 114, 1 (SBO, VII, p. 292).

935.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

936.

Non inveni.

937.

Non inveni.

938.

exigit] exit P.

939.

Manipulus florum, Oratio BM (Isidorus de summo bono libro 1) ; Isidorus Hispalensis, Sententiarum libri III, III, 7, 4 (PL 83, 672 B).

940.

Manipulus florum, Oratio AT (Gregorius in quadam homelia)

941.

Manipulus florum, Oratio BL (Isidorus).

942.

Augustinus Hipponensis, Praeceptum, II, 3 (L. Verheijen, I, 1967, p. 421).

943.

Sermon 71.

944.

Manipulus florum, Oratio K (Augustinus).

945.

Manipulus florum, Oratio AO (Gregorius in pastorali) ; Gregorius Magnus, Regula pastoralis, I, 10 (B. Judic et al., SChr 381, 1992, p. 164).

946.

ad concedendum] concedere P.

947.

sinu] corde Vulg.

948.

Manipulus florum, Elemosina AL (Crisostomus super Mattheum sermone 9).

949.

Manipulus florum, Elemosina D (Augustinus de uerbis Domini sermone 5) ; Augustinus Hipponensis, Sermones, 61, 8 (PL 38, 412).

950.

Decretum Gratiani, II, causa 1, q. 1, c. 91 (E. Friedberg, 1879, p. 391).

951.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 141 et 152.

952.

urgens] unguens P.

953.

Manipulus florum, Lacrima F (Hieronymus super Isaiam).

954.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 73.

955.

Hur] huc P.

956.

si quid] scilicet P.

957.

Ps.-Augustinus Belgicus, Sermones ad fratres in eremo commorantes¸ 21 (PL 40, 1269).

958.

Augustinus Hipponensis, De uera religione, XIV, 27 (K.-D. Daur, SL 32, 1962, p. 204).

959.

Manipulus florum, Elemosina K (Augustinus in epistola).

960.

exenium] eucenium P.

961.

illi] ille P.

962.

Manipulus florum, Oratio M (Augustinus ad Diascorum) ; Augustinus Hipponensis, Epistulae, 130 (A. Goldbacher, CSEL 44, 1904, p. 62).

963.

Manipulus florum, Elemosina A& (Petrus Raueniensis in quadam epistola).