Sermon 25

Cinquième dimanche après Pâques.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 68va-69rb.

F. 68va : Petite etc. (Joh. 16, 24). Inter fallacias sophisticorum quas Philosophus enumerat, una est fallacia petitionis principii. Unde secundum Philosophum 964 petere principium fallacia est. Set petere non secundum eum finem uel terminum fallacia non est, ymmo secundum ipsum unaquaeque res petit et appetit finem suum et tunc appetitus perficitur et satiatur ad plenum, cum res attingit finem suum. Juxta illud Sap. (Eccle. 7, 9) quod melior est finis orationis quam principium. Hoc ideo dixi quia multi ualde fuerunt decepti et decipiuntur adhuc per fallaciam petitionis principii. Quid est petere principium ? Appetere principatum est fallacia. Hoc certe sit, dicit Crisostomus 965 quia « quicumque desiderat principatum in terra inueniet confusionem in celo. Nec inter seruos computabitur qui de |68vb| primatu certauerit ». Hoc apparuit in illo sophista Lucifero qui primo hac fallacia est usus. Ipse enim de celo cecidit quia primatum appetit, principium petiit. Jo. VIII (44) : ille homicida erat a principio et in ueritate non stetit, ideo fallaciam commisit. Dicit Bernardus 966 quod « ambitio angelum felicitate priuauit, appetitus scientie hominem immortalitatis gloria spoliauit. Non otiantibus deflexerat, non mandatorum destituerat obliuio set promissi honoris ambitio illicebrosa decipit. » Ergo fallacia est hoc quod ita sit adhuc. Ostendo exemplo sensibili : ille qui uidens umbram insequitur et nititur apprehendere eam decipitur et fallitur, quia conditio umbre est quod ipsa semper fugit insequentem et insequitur fugientem. Modo sapiens qui comparat illum qui petit principium et appetit primatum, illo 967 qui uidens umbram insequitur et nititur apprehendere eam, qui, inquit, apprehenderit umbram et persequitur uentum (Eccli. 34, 2). Dixi hodie mane quod primatus et honor glorie mundane non est nisi uentus. Ventus iste secundum Crisostomum 968 habet conditionem umbre in hoc quod fugit insequentem et insequitur fugientem. Dicit 969 enim quod « primatum honoris concupiscentie uanitas est, primatus enim fugientem se desiderat et desiderantem horret ». Et alibi poeta 970 dicit quod hoc solum habet mundi gloria gloriosum quod sequentem fugit et fugientem insequitur. Quicquid hodie sit de facto, de iure tamen debet hoc esse quod primatus honoris insequeretur fugientem et fugeret insequentem, dicente |69ra| Gregorio 971 in Registro clericorum quod « sicut inuitatus renuit, quesitus refugit, est sacris altaribus admonendus, sic qui ultro ambit uel importunius se ingerit procul dubio repellendus. » Hoc aduertentes ambitiosi sophiste fingunt se frequenter honores fugere ut ad honores possint 972 attingere. Unde dicit Hugo de Sancto Victore 973  : « Quidam honores fugiunt ut honoribus obuient. Fingunt subesse ut possunt preesse. Sepe enim ut gloria acquiratur contempnitur et mundus ut optineatur relinquitur. » Hec omnia propria sunt sophiste, ergo fallacia sophistarum est principium petere, primatum appetere. Hac fallacia petitionis principium decepti fuerunt filii Zebederi, qui ut habetur in Mt., textus alius est in Mc. (10, 35) : dixerunt in Jhesum : Magister, uolumus ut quodcumque petierimus facias nobis. Da nobis ut unus ad sinistram, alius ad dexteram tuam sedimus in gloria tua, et quomodo petebant principium, Jhesus dixit eis : nescitis quid petatis (Marc. 10, 38), quasi dicat : decepti estis quia principium petitis. Talibus dicitur in canonica Jac. 4 (3) : petitis et non accipitis eo quod male petatis. Sicut qui sequitur umbram eam non apprehendit, sic habeo quod petere finem uel terminum fallacia non est, ymmo tunc appetitus satiatur ad plenum, cum res assequitur finem suum. Quid est petere finem aut terminum ? Presentia contempnere et illum solum appetere qui terminat appetitum et est finis desideriorum nostrorum. De huius petitione loquitur uerbum propositum : petite et accipietis et gaudium uestrum plenum sit. Ad quod nos perducat.

Notes
964.

Non inueni.

965.

Manipulus florum, Prelatio BR (Crisostomus homelia 25 super Mattheum).

966.

Manipulus florum, Ambitio P (Bernardus in quodam sermone) ; Bernardus Clareuallensis, Sermones in Ascensione Domini, 4, 5 (SBO, V, p. 141).

967.

illo] ille P.

968.

Cf. Manipulus florum, Cupiditas O (Crisostomus homelia 9 super Mattheum).

969.

Manipulus florum, Prelatio BS (Crisostomus super Mattheum), Humilitas AO (Crisostomus).

970.

Non inueni.

971.

Manipulus florum, Ambitio F (Gregorius in registro), Prelatio AD.

972.

possint] possunt P.

973.

Manipulus florum, Honor Q (Hugo).