Sermon 27

Neuvième dimanche après Pentecôte.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 73rb-78vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 1ra-5rb.
Plan :
Thème – Le débit de l’eau varie en fonction des obstacles rencontrés. Comparaison entre Dieu et une source.
Division – Ce que Dieu nous montre.
I – La ferveur confortée par la vue.
Division 2 (Ex. 4, 14) : les preuves de l’amour de Jésus :
Il nous renforce
Il offre sa plénitude
Il se réjouit avec l’homme.
II – Erreur de la conversation
F. 73rb : Videns ciuitatem fleuit super illam, Luc. 19 (41).

[Thème] Fons a quo aqua scaturiens habundanter erumpit seipsum continere non ualet, si eius conductus, per quem scaturit, obturatur quin statim sibi conductum alium faciens aliunde habundanter erumpat. Ita uidetur dicere Ie. ia (18, 14) : numquid de petra agri deficiet nix Libani aut euelli possunt aque erumpentes frigide et defluentes. Unde contingit interdum quod fons impeditus ne in locum consuetum influat, longe a priori loco cursum suum faciens, scaturit in remotis. Ita legimus Iudith a (7, 6-7) ubi dicit quod Holofernes obsessa Betulliam inuenit quod fons influebat in aqueductum illorum et incidi precepit aqueductum, set statim inuenti sunt non longe a muris set tum extra ciuitatem fontes ex quibus habitatores Betullie uidebantur haurire aquam. Spiritualiter fons indeficiens 997 totius bonitatis a quo scaturit et procedit perfectio totius orbis est filius Dei Patris et secundum carnem Virginis matris, de quo dicitur Zach. 13 (1) : erit fons patens domui Dauid et habitatoribus Iherusalem |73va| in ablutionem peccatorum, sicut enim dicitur Ecc. I (Eccli. 1, 5) : fons sapientie uerbum Dei ; 2 Ioel 3 (18) : fons de domo domini egredietur. Et satis rationabiliter filius Dei dicitur fons paradysi. Unde 998 scitis quod in fonte non apparet prima facie magna aque profunditas et tamen in fonte est inexhausibilis aque quantitas. Non possunt fontes exhauriri. Set in locis in quibus aqua non scaturit, sicut in cysterna uel stagno seu fouea, apparet magna profunditas aque que euacuatur cum modico labore. Iudith 7 (11) dicitur quid defecerunt cisterne et collectiones aquarum omnibus habitantibus Betulliam propter solam custodiam 999 fontium per spatium XX dierum. Hec est conditio filii Dei : considerantibus enim eius magnitudinem secundum conditionem carnis, uidetur esse parue quantitatis. Set haurientibus aquas in gaudio de fontibus Saluatoris (Is. 12, 3) inuenitur inexhausibilis profunditas bonitatis. Prou. 3 (Lam. 3, 22) : non defecerunt miserationes eius. Ipse enim quasi ortus irriguus cuius non defficient aque, Ysa. 59. (58, 11). Set mundus est sicut cisterna uel fouea in qua recolligitur aqua. Videtur enim quibusdam superficialiter intuentibus et non perfecte attendentibus quod mundi solacia et gaudia sunt indefficientia, diuitie inexhausibiles et inattingibiles usque summum. Et ideo derelicta dilectatione Dei, conuertunt se ad dilectionem mundi. Ita conqueritur Dominus, Ie. secundo (2, 13) : me derelinquerunt fontem aque uiue et foderunt sibi cisternas dissipatas que continere non ualent aquas. Satis proprie dicitur mundus cisterna. |73vb| De cysterna profunda non hauritur aqua nisi circumgyrando 1000 rotam cum multo labore, et frequenter contingit quod dum aliquis circumducit rotam ut hauriat aquam, circumducendo cadit et leditur nec ab ipso aqua 1001 hauritur. Ita est de mundo : spiritualiter nullus enim [habet] diuitias, honores et corporales delectationes 1002 mundi nisi cum multa reuolutione fortune et circumgyratione multe astutie. Ibi 1003 homo frequenter et quasi semper leditur per culpam et frequenter antequam assequatur quod intendit, cadit per mortem. Sicut Iudicum XI (37-38), legitur quod filia zepre Galaaditis circuibat duobus mensibus in montibus, plorans uirginitatem suam, et in fine duorum mensium mortua est. Zepre interpretatur 1004 apertio et significat auaritiam que ore aperto qualiacumque accepit, semper insatiabilis alia petit. Istius sunt filie clerici que deplorant uirginitatem suam quia conqueruntur paupertatem suam. Quod ad ecclesiastica beneficia non assumantur pro quibus tamen multos circuunt, multos tractus faciunt et in fine, dum credunt accipere, diuitias haurire, cadunt confracti labore et morte. Circuibunt in plateis plangentes XII quando ibit 1005 homo in domum eternitatis sue (Eccle. 12, 5). Est ergo filius Dei fons scaturiens, mundus cisterna defficiens. Ab isto fonte, a principio mundi fluerunt 1006 in misericordia bona per conductum sue liberalitatis. Fluxit enim in scaturitione perfectio gratie communicatio bonorum fortune. Ipseenim fons ortorum puteus aquarum uiuentium que |74ra| fluunt impetu de Libano, Can. 4 (15). Hunc conductum diuine liberalitatis frequenter abstruxit malitia humane iniquitatis. Ie. 3 (2) : polluisti terram iniquitatibus tuis et malitiis tuis quamobrem prohibere. Item stille pluuiarum et serotinus ymber non fuit in conductibus fontium. Per arcem facta est una clauis que in directum constituta facit aquam fluere, in oppositum conuersa prohibet fluxum aque sicut est in conductu liberalitatis diuine. Clauis enim nobis hunc fontem aperiens est caritas nos super omnia ad dilectionem Dei inflammans. Ie. 2 (2) : recordatus sum tui miserans adolescentiam tuam et caritatem desponsationis tue. Set ad oppositum conuersa scilicet ad imperuersum et inordinatum amorem sui claudit nobis beneficium et fontem celi. 2 Paral. 12 (32, 30) dicitur quod Ezechias obturauit superiorem fontem aquarum Gyon ; de isto Paulo ante dicitur (32, 28) quod edificauit apothecas frumenti, uini et ordei precepta ouium et iumentorum. Quis ergo est iste Ezechias qui interpretatur 1007 auxilium, nisi ille qui totum robur sue fiducie ponit in congregatione bonorum temporalium : credens quod humana uita scitur, talibus auxiliis ymitatur. Iste obturat fontem superiorem, prohibet a se diuine gratie fluxum et largitionem. Vos enim scitis quod inter cetera que conductum, ne aquam infundat, impediunt, est terra et limus. Quando conductus talibus impletur, tunc obturatur. Sic quando |74rb| homo gratie celestis anteponit habundanciam temporalium que sunt feces et lutum mundi, prohibetur communicatio donorum Spiritus Sancti. Non uos ergo decipiat Ezechias nec uana persuasione deludat. 2 Paral. 22 (32, 30) : ipse enim obturauit fontem aquarum Gyon. Gyon interpretatur 1008 luctatio siue pugna. Vos scitis quod ciuitas inter omnia munimenta contra obsidionem hostium indiget aqua, et aque penuria interdum compellitur hostibus succumbere ciuitatem et tandem in ruinam. Ecclesia militans que ciuitas est, de qua dicitur Sopho. 2 (15) : hec est ciuitas gloriosa habitans in confidencia, obsessa multitudine demonium multiplicati malicie temptationum nulla recidenti protegitur, sic quando fonte gratie celestis rigatur. Et ideo hunc fontem per amorem temporalium claudere est ecclesiam dominio demonum supponere et eam fundius dissipare, quia ergo nudata est alueus riui ecclesie a fonte gratie. Ysa. 19 (57, 17) : propter nimium aceruum auaritie. Idcirco acta est ciuitas uanitatis, clausa est omnis domus nullo introeunte, Ysa. 23 (24, 10). Sic ergo fons scaturiens aquam indefficientem impeditur et obturatur 1009 ne per conductum consuetum aquam influat. Nouo conductu sibi facto aliunde aquam emittit. Ita Deus omnipotens prohibita largitate suorum numerum propter nostrorum resistentiam peccatorum seipsum continere non ualuit, uisa dissipatione suorum ministrorum, quin aquam misericordie et compassionis efflueret per conductum |74va| pietatis et habundantia lacrimarum, et hoc est quod de ipso testatur Lucas euangelista cum dicit uidens ciuitatem etc. In quibus uerbis tanguntur tria. Primo enim ostenditur erga nos 1010 feruor dilectionis oculorum testimonio comprobate, uidens ; secundo in nobis error conuersationis patens in ruina ciuitatis dissipate, ciuitatem ; tertio pro nobis dolor compassionis in lacrimarum flumine declaratione, fleuit super.

[I] De primo dicitur communiter : ubi amor, ubi oculus. Res enim plurimum dilecta a diligente desiderabilius aspicitur et ab ea diligentis oculi tardius remouentur. Ita legimus 2 Reg. 14 (32) quod Absolon, cum esset conductus in ciuitatem 1011 patris sui, reuocationem pro nichilo computabat quia patris faciem non uidebat. Unde dicebat : obsecro ut uideam faciem regis. Unde Gregorius 1012 in quadam omelia de Magdalena, loquens de feruore sui amoris dicit : « Iam monumentum uacuum uiderat, iam sublatum Dominum nuntiauerat ; quid est quod se iterum inclinat, iterum uidere desiderat ? Set amanti semel aspicere non sufficit, quia uis amoris occasionem multiplicat inquisitionis. » Ergo quanto persona plus alteram diligit, tanto in illa frequentius et attentius oculos figit. Hoc tamen uerum [est] precipue quando persona habens oculos in altero infixos eque libenter uel diligentius nititur 1013 personam uidere, quando est horrenter 1014 et atrociter uulnerata, tunc enim signum est uere dilectionis, set ubi homo alium non uellet uidere |74vb| nisi in prosperitate et sanitate iocundum, signum esset curiositatis uel adulationis, sicut enim legitur Iob 2 (7 ; 11 ; 13) quod cum Sathan percussisset Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad uerticem ; audientes tres amici eius uenerunt singuli de loco suo ; et sederunt cum eo in terra VII diebus et nemo loquebatur ei uerbum. Videbant enim dolorem esse uehementem. Spiritualiter peccatum in corde dicitur esse plaga pessima in homine. Ecc. 21 (Eccli. 21, 4) : quasi rumphea bis acuta omnis iniquitas illius plage non est sanitas. Ratio est : illa plaga est grauissima a qua sanguis fluens per naturam restringi non potest. Talis enim plaga est mortalis, talis est plaga peccati. Facit enim scisiua in homine diuidendo spiritualitatem a ratione equa diuisione. Sequitur quod cura sine frena rationi contradicens ea que sunt carni delectabilia comparatur. Propter hoc dicebat Mich. 2 (1, 8-9) : super hoc plangam et ululabo faciam planctum quia desperata est plaga. Sicut enim dicit beatus Gregorius 1015 quod 1016 « peccatum quod non per penitentiam diluitur, mox suo pondere ad aliud trahitur », ita hec plaga non potest restringi per naturam et ideo cum indurat fluxum peccatorum incessantem ducit ad mortem. Figura 3 Reg. ultimo capitulo (22, 34-35), ubi legitur quod dum rex Israel Achab pugnaret 1017 contra regem Syrie quod incertum sagittans dirigens percussit regem Israel inter pulmonem et ephar fluebat quia sanguis plage in sinum 1018 currus 1019 mortuus est rex Israel uesperi. Iste Achab, |75ra| licet possit intelligi quilibet de numero christiane religionis quia interpretatur 1020 frater patris, tamen spiritualiter potest significare illos qui sunt in ecclesia status altioris. Israel 1021 interpretatur princeps cum Deo, hoc autem est proprium ecclesiarum rectoribus quod sint principes cum Deo. Princeps enim dicitur esse cum rege qui solum curat 1022 et pugnat pro uictoria quam rex intendit. Qui autem in exercitu querit uictoriam a rege non intentam non est cum rege set magis contra regem. Qui non colligit me cum dispergit, Mt. 13 (Luc. 11, 23). Victoria pro qua Christus dux exercitus ecclesie militantis pugnauit tam fortiter non fuit congregatio diuitiarum uel augmentatio reddituum set exaltatio uirtutum et depressio uiciorum, confirmatio fidelium, et hanc si ecclesiarum rectores principaliter intenderent et uiriliter decertarent, essent reges Israel principes cum Deo, set hodie pungnant pro Ramot [et] Galaad. Ramot interpretatur 1023 excelsus, Galaad 1024 aceruus. Quod sicut excelsi dignitate 1025 diuitias possit coaceruare pro talibus est pugna et in sordibus seditio 1026 . Sequitur quod percussiuntur 1027 inter pulmonem et ephar. Ysidorus 1028 dicit quod ephar est sedes ignis, pulmo uentilabrum cordis. In hoc loco uulnerata sunt hodie membra ecclesie in ephate, in sede auaritie et in pulmone superbie per quem homo respirat et aspirat. Ia. 12 (Zach. 13, 6) : quid sunt iste plage in medio manuum tuarum ? Ne ergo participes delictorum eius et de plagis eius accipiatis, quoniam peruenerunt peccata eius usque |75rb| ad celum, Apo. 19 (18, 5). Ex istis plagis sequitur fluxus sanguinis 1029 , quia ad ista peccata sequitur fluxus carnalis uoluptatis et usque in sinum currus, ita ut ex scandalo clericorum 1030 inficiantur populi 1031 . Hunc enim populum quem clerici per modum currus exemplo uite deberent trahere ad celum, frequenter scandalo sue auaritie et immunditie trahunt ad peccatum. Galaad operantium ydolorum supplantata sanguine, Osee 6 (8). Uidetis ergo quam periculosa sit plaga peccati que non potest restringi nisi ex speciali dono et gratia Dei. Signum est ergo munditie dilectionis quod peccatorem tam horribilem ex fluxu tanti uulneris non cessat filius Dei uidere oculo compassionis. Sapientie ultimo (19, 20) : magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti in omni tempore et omni loco assistens eis. Sicut enim Ex. tertio (7) dicitur : uidi afflictionem populi mei qui est in Egypto, sic ergo Deus oculo misericordie compatitur. Unde est ergo hoc quod peccator non curatur. Ecce oculus medici non curat morbum, set oportet quod medicus apponat manum alligando uulnera, apponendo emplastra, et quia multi, licet non possint oculos subterfugere, conantur tamen manum sue iustitie euadere, non possunt sustinere quod restringantur per precepta quod emplastra apponantur per consilium, dicunt quod manus eius est manus dura. Ideo tales non purgant sua uulnera. Vulnus et liuor et plaga tumens non sunt circumligata et ita |75va| hec est ergo causa quare peccatores non curantur, licet a Deo uideantur. Set illi qui permittunt se tangi per directionem preceptorum, obseruationem consiliorum, tales curantur. Ita legitur Luc. 4 (10, 30) : qui decendebat ab Iherusalem in Iericho, cum incidisset in latrones plagis positis semiuiuo relicto. Ita Samaritanus autem quidam eum uidens misericordia motus est et approprians. Quis est iste descendens a Iherusalem in Iericho nisi peccator ? Iherusalem uisio, Iericho odor. Frequenter ergo contingit quod [quando] homo est in Iherusalem, uidet latronem prudens ecclesiasticus et de periculo peccati scit discernere et alios docere et cum odor [et] dilectio peccati transiens ad modum odoris, cum tamen transierit, non est uestigium inuenire, ita eos allidit quod neglecto eo quod oculis uident ratione iudicant funum uanitatis, odorem delectationis transeuntis. Sequitur : serpens decepit te et concupiscentia subuertit cor tuum, Dan. ultimo (13, 56). Homo uulneratus plagis multis hostis inferni timet dyabolum, ne homo tamen uno peccato uulneratus a peccato faciliter resurgat. Quanto enim peccatum minus ducitur in consuetudinem, tanto citius peruenit ad displicentiam, et ideo dyabolus peccatorem diuersis plagis uulnerat, de remedio penitentie homo desperans finaliter non peniteat et sic pereat. Apo. 19 (18, 8) : in una die uenient plage, mors et luctus. Peccatorem ergo sic uulneratum, Samaritanus qui interpretatur 1032 custos, Christus scilicet incessanter aspicit ut alli|75vb|gatura preceptorum, emplastro consiliorum, uino penitentie, oleo misericordie ad statum gratie et salutis reducat. Quis ergo uidetur tibi proximus fuisse ? Ille qui incidit ? Christus qui oculo compassionis intuens fecit misericordiam in illum ? Ergo signum est maxime dilectionis in Saluatore erga nos, quod non cessat hominem oculo compassionis aspicere, uidens, hoc est primum quod tangebatur ut dicit hic possunt exponi quod scribitur Ex. 4 (14) : Aaron frater tuus Leuites ipse egredietur in occursum tuum uidensque letabitur corde. In qua auctoritate ostenditur filii Dei ad nos feruens dilectio et scincera. Primo quia suam celsitudinem nostre coaptat fragilitati, Aaron frater tuus Leuites. Secundo quia suam plenitudinem nostre offert curiositati, ipse egredietur in occursum tuum. Tertio post nostre contritionis amaritudinem congaudet nostre iocunditati, uidensque te etc,Osee primo.

[a] Ad hoc quod magnum edificium possit super parietes debiles erigi, necesse est columpnam aliquam fortitudinis parieti apponi. Ita legitur Ex. 26 (1) : cum enim Dominus mandasset tabernaculum totum fieri de tabulis ligneis et cortinis, uoluit tabernaculum muniri columpnis, fecit et columpnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro. Spiritualiter magnum edificium consistit in acquisitione uirtutum. Hec est enim edificatio per quam homo pertingit usque ad celum. Ad (II) Cor. V (1) : edificationem habemus a Deo domum non |76ra| manufactam eternam in celis. Hec est edificatio de qua dicitur Prou. IX (1) : sapientia edificauit sibi domum excidit columpnas VII. Et satis rationabiliter comparatur edificio uirtutum acquisitio. Edificium, quod est ad defensionem, quanto plures habet sissuras, tanto periculosius est, minus ab hoste deffendere potest. Set edificium quod nullam habet ruinam nisi sissuram protegit ab hoste, facit hominem habitare secure et quiete. Talis est edificatio uirtutum que a Deo dantur et a nobis acquiruntur ad defensionem contra incursum uitiorum. Deus qui precinxit me uirtute etc. (Ps. 17, 33). Ideo corda uirtuosa 1033 non patiuntur intra se aliquam sissuram uel diuisionem. Ubi enim est diuisio animorum, sissura et contrarietas uoluntatum, necesse est quod homines subiaceant dominio uitiorum et pati ruinam uirtutum. Set quando concordia in caritate et coniuncta concordia, tunc proficit structura uirtutum. Tunc enim dominator uirtutis cum tranquillitate iudicas, Sap. 12 (18), et 1034 in hoc edificio color et pictura non prebent 1035 stabilitatem, set ueritas misericordie interioris illa prebet edificio soliditatem. Quid est color nisi ostentatio ? Quid est ueritas interior nisi cordis interioris ostentatio ? Ergo componite conuersationem, illa non erigit edificium uirtutis. Non enim in sermone est regnum Dei set in uirtute. Presumentes enim de se et de sua uirtute gloriantes humilitas, Mt. 6 (Iudith 6, 15), set ueritas sancte intentionis, 2 Paral. 9 (6) : ui|76rb|cisti famam uirtutibus. Quidam sunt similes hominibus set curiosis qui sunt de pictura domus solliciti magis quam de soliditate 1036 , et ideo domo subito 1037 ruente destruuntur colores et periclitantur homines. Huius ergo edificii parietes sunt due hominis partes, scilicet corpus et anima. Isti parietes sunt ualde debiles. Signum est magne debilitatis 1038 in pariete quando ad modicum tactum in parte exteriori fit concussio in parte interiori. Sic est de homine ; ad modicum enim impulsum corporis siue per uisum, siue per auditum, concutitur anima ut consentiat in peccatum. Eze. 13 (10) dicitur : ipse edificabat parietem, ipsi autem liniebant eum luto absque paleis. Sequitur (13, 12) : siquidem ecce cecidit paries. Ps. (61, 4) : quousque inruitis in hominem interficitis uniuersi uos tamquam. Ita isti parieti apposuit Deus columpnam stabilem, quando filius Dei assumpsit naturam humanam. Tunc enim factus est frater tuus Aaron Leuites (Ex. 4, 14). Aaron interpretatur 1039 montanus. Iste est filius Dei qui est lapis de monte precisus sine manibus, Dan. 2 (45). Leuites interpretatur 1040 appositus. Iste est nobis appositus. Differentia est inter appositum et superpositum : de superposito optime apparet locus coniunctionis ; de apposito non apparet ubi sit coniunctus filius Dei. Quando sol erat nobis superpositus, optime apparebat qualiter nobis iungebatur, quia sol per gratiam est humane nature appositus, in unam personam non potest intellectus uidere hanc iuncturam. Ergo bene est Aaron frater tuus Leuites |76va| quia mons fortis est appositus ut paries tue fragilitatis erigatur per incrementum uirtutis usque ad celum. Ecc. XLI (Eccli. 45, 7) : ex te ibisum, fecit Aaron suum et similem de tribu Leui qui uocatur a Deo tamquam Aaron. Hoc erat primum auctoritatis in quo signum diuine dilectionis ostenditur quia celsitudinem suam etc.

[b] Secundo dicebatur ipse egredietur in occursum suum. Inter cetera que magis laborem uiatoris abbreuiant est quando res quesita procedit obuiam querenti. Tunc enim breui tempore queritur et labore facili inuenitur. Ita sibi contigisse gloriabatur Iacob dum uenationem laboriose pro patre quereret, dicens (Gen. 27, 20) : uoluntas Dei fuit ut cito michi occurreret quod querebam. Set quando res quesita ante faciem querentis fugit et labitur, labor et tedium querentis augetur. Amos 9 (8, 12) : commouebuntur a mari usque ad mare ab aquilone usque in occidentem querentes uerbum Domini et non inuenient. Spiritualiter omnes sumus in presenti uita uiatores. Eze. 3 (39, 11) : dabo Syon locum nominatum uallem Viatorum. Hec est differentia inter uiatores et illos qui quieti resident in domibus et uiatores adusti sole alterantur, multiplici aeris intemperie attenuantur et in colore mutantur et effuscantur. Set homines domi quieti residentes nec in colore mutantur nec a sua pulchritudine alterantur. Spiritualiter enim hoc est differentia uiatorum et beatorum. Beati enim quieti quibus datum est ut sedeant in regno patris, ipsi sunt ad quos |76vb| dictum est (Apoc. 21, 4) : mors non erit ultra neque luctus neque clamor nec dolor que prima abierunt ; (Apoc. 22, 5) : neque nox erit ultra neque egebunt lumine solis neque lumine lune. Quantum Deus illuminabit illos et ideo non mutantur in colore quantum ad gratiam, neque attenuantur in substantia quantum ad gloriam, set in presenti lux quedam aspera que uidetur lucens in pulchritudine oculorum temporalium, frequenter immutat hominis faciem. Facit quod perdat propter ardorem auaritie gratiam intemperies aeris, passiones cordis attenuant bonos mores hominis per concupiscentiam, ita ut de eis possit Deus dicere illud Tren. 4 (1) : obscuratum est aurum, mutatus est color optimus quare quia dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Qui erant boni scolares, innocentes pueri et mundi per uagos discursus in capite omnium platearum dispersi, perditi sunt et quantum ad uitam quia corrupti et quantum ad scientiam quia qui prius humiles nunc ignari per lasciuiam. Ad eos posset dici (Iob 21, 28) : ubi domus principis, ubi tabernacula pastorum interrogare quemlibet de uiatoribus. Iob 21 : interrogati de tabernaculis meretricis de curiositate principium melius responderent quam de sancto suarum scientiarum. Veniet tibi quasi uiator egestas et pauperes quasi uidetur amicus (Prou. 6, 11). Sumus ergo uiatores, uerum est quod in ista uia quidam querunt rem semper eos fugientem sicut mundum et ea que in mundo sunt. Pretereunt enim mundus et concupiscentia eius. Figura huius mundi |77ra| I Cor. a : impossibile quod homo attingat umbram ante se precedentem. Tunc autem precedit umbra quando sol est a tergo. Illi qui solem iustitie Deum a tergo ponunt per contemptum etiam sequuntur mundum. Necessarium est quod sequuntur umbram. Umbre transitus est Christus et ideo, sicut umbra numquam attingitur, sic nec cor eorum in acquisitione temporalium quietatur. Transeunt omnia tamquam umbra. Gregorius 1041 in quadam omelia : « Fugientem secuntur, labenti inheremus et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur, quem cadentem tenemus. » In hac uita filius Dei non fugit querentem, set querit desiderantem quem dignos se cernuit querens et in uiis suis omnibus se illis. Ubi enim duo homines sic se habent quod unus diuertit ab alio et alius semper sequitur. Statim quod fugiens conuertit se occurrit. Ergo ille a quo recesserat ante, Christus numquam recedit ab homine. Homo per peccatum a Deo recedere potest. Ipse enim est primus in accessu, ultimus in recessu. Bernardus 1042  : « Non statim quod homo conuertit se per penitentiam inuenit Christum sibi obuiam. » Figura Luc. XI (15, 18) : Filius qui consumpserat substantiamuiuendo 1043 luxuriose ad se reuersus dixit Surgam etc. ut (15, 20) : autem uidit illum pater suus occurrens cecidit super collum eius etc. Unde et anima dicebat, Can. (2, 9) : en ipse stat post parietem nostrum etc. Ergo tolle munera et uade in occursum uiri Dei (IV Reg. 8, 8), hoc erat secundum.

[c] Tertio dicebatur illa : uidensque te letabitur corde. Vera dilectio hoc habet et exi|77rb|git quod homo sicut amico compatitur in aduersitate, ita congaudeat in prosperitate. Ruth. II (1, 19) legitur quod mulieres conpatientes Noemi dicebant : hec est illa Noemi. Ipsa autem dicebat (1, 20) : nolite me uocare Noemi quia amaritudo 1044 interpretatur. Ita autem postquam eius nurus concepit filium, congaudentes dicebant : natus est tibi filius. Ita benedictus Dominus qui non est passus ut defficeret successor familie tue (Ruth. 4, 14). Spiritualiter Noemi interpretatur 1045 pulchra et significat animam in gratia exeuntem que est pulchra. Homo qui continue recenti pane utitur communiter recentior et pulchrior in facie inuenitur. Set illi qui pane ueteri et corrupto utuntur macilentiores sunt et facie deformiores. Hoc habet gratia quod hominem pascit pane tenero et recenti. Facit enim quod homo consolatur precipue in hiis que pertinent ad uiam celi. Ubi est panis uinus indeficiens a patre indefinenter procedens. Et ideo non est mirum si gratia faciat hominem pulchritudine excellentem. Hest. 2 (15) dicitur quod erat formosa ualde et incredibili pulchritudine omni oculis gratiosa et sequitur (2, 17) quod inuenit gratiam et misericordiam coram rege super omnes mulieres. Peccatum pascit hominem pane putrido et corrupto. Argumentum est quod cibus non est conformis humane nature qui non faciat set replet. Argumentum [est] quod non conuertitur set a tali natura grauatur. Peccata que sua dilectione transitoria homines attrahunt bene replent 1046 set numquam satiant appetitum uoluntatis peruerse et ideo |77va| dilectiones tales corruptione et putredine numquam carent. Sicut enim legitur quod filius fatuus cupiebat saturari de siliquis quas porci etc. et nemo illi dabat (Luc. 15, 16), possunt dicere peccatores que prius nolebat contingere anima mea etc. Iob (6, 7). Ita Noemi dicitur Betlehem, perfecta est in moabitidem regionem. Moabites interpretantur 1047 de patre geniti per quos intelliguntur illi qui gloriantur propter parentum nobilitatem uel generis uel status quia sunt de patre geniti, mortuis sunt 1048 Celion et Maalon (Ruth 1, 5). Celion incendium, Maalon saturitas. Dicitur : perducit feruorem deuotionis, perducit feruorem mentis. Verecundantur esse in Bethleem in parua ciuitate. Quia 1049 in statu paupere habeant refectionem mentis ? Nolunt bonis spiritualibus carere, cum superbia carnis possent dicere (Ruth 1, 20) : nolite me uocare Noemi quia amaritudine me repleuit etc. In hora mortis plus uoluissent in Bethleem fuisse, fuisse in paruo statu, Deo seruiuisse, quam iuxta parentum superbiam feruorem deuotionis et refectionem mentis perdidisse. Verum est quod Ruth isti Noemi parit filium, Ruth dicitur uidens. Rediens enim homo ad considerationem sui status, uidens quod cito properat mortis deffectus, generat obet secundum cor, non curat qualia nec quantacumque mundi contemptibilia eligere, dum tamen Deo possit seruire et de tali sic ad se reuerso deberet dicere (Ruth 4, 14) : benedictus Deus qui non est passus ut defficeret successor familie |77vb| tue. Amicus ergo debet amici prosperitati congaudere sicut iocundo debeat condolere 1050 licet aduersitati. Summa prosperitas hominis est quod sit in statu salutis. Dicitur quod homo uiuens de proprio est in prosperitate, uiuens de mutuo est in aduersitate. Gratia facit hominem uiuere de proprio. Ille bene uiuit de proprio qui semper sibi acquirit, set ille qui nichil sibi acquirit set se magis debitorem facit, uiuit de alieno. Per gratiam homo sibi meretur futuram gloriam. Gratia Dei sicut paradisus in benedictionibus, Ecc. 10 (Eccli. 40, 17). Per peccatum homo facit se semper obligatum, dyabolo tradetur tortoribus qui usque etc. (Mt. 18, 34). Non redimet nec dabit Deo placationem suam et pretium redemptionis anime sue etc. (Ps. 48, 8-9). Tali ergo a statu peccati ad statum gratie redeunti congaudet Christus. Gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente etc. (Luc. 15, 10), et ideo dicitur recte 1051 quod uidens te letabitur corde. Argumentum est quod amicus ex corde recepit amicum, quando imperando pro eo excedit mensuram nec sit sibi ponere frenum. Filius Dei iam pro suis amicis redeuntibus de uia laboriosa peccati, parauit mensam, miscuit uinum, ideo in deliciis excessit nesciens tenere modum. I Cor. II (9) : oculus non uidit ille que preparauit Deus hiis qui diligunt illum. Cognoui 1052 ergo quod non esset melius quam letari et benefacere in uita sua, letabimur ergo in te memores uerborum tuorum super uinum (Can. 1, 3).

[II] Secundo principaliter |78ra| error noster est etc. Ciuitatem. Inter cetera que homines in admirationem ducunt est quando ciuitas fortis in situ munita uario armorum apparatu, hiis populum fortem capitur per aduersarium ignobilem. Apo. (18, 16-17) dicitur : ciuitas illa que amicta erat auro, purpura et bysso quoniam una hora destitute sunt tante diuitie. Spiritualiter ciuitas fortis quantum ad situm et quantum ad armorum apparatum et nobilitatem defensorum est anima fonte sacri baptismatis regenerata. Primo quantum ad situm. Vos scitis quod situs in rupe eleuata facit ciuitatem fortem, dum tantum fossores sub muro non possunt ingredi ciuitatem. Hoc patet 1053  : anima quod sita est super impenetrabilem rupem et petram fidei 1054 falsificare non potest omnis astutia inimici. Iob (Mt. 5, 14) : non potest ciuitas abscondi supra montem posita. In hac est apparatus armorum, scutum inpenetrabile, spes insuperabilis, lorica caritatis, et ideo potest dici (Can. 4, 4) : mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Ad defensionem est ratio prouidens, uoluntas obediens. Arfaxath itaque rex Medorum edificauit ciuitatem potentissimam quam appellauit Ebbacanis 1055 . Iste Arfaxath qui interpretatur 1056 saluans, rex Medorum, Medus miserans 1057 , iste est ergo rex misere 1058 uiuentium, non gulosorum. Quorum Deus uenter est (Phil. 3, 19). Ipse edificauit circa in Ebbacanis domus leta, anima 1059 sancta que est ciuitas letitie ordinata ad statum perpetue glorie. Esset ergo mirabile 1060 quod talis ciuitas ab |78rb| ignobili hoste caperetur. Et tamen hoc frequenter contingit quod ciuitas situ fortis inaccessibilis non capitur nisi per negligentem custodiam porte. Vbi enim ianitor presumit de securitate per portam, subintratur ciuitas que subuertitur usque ad fundum. Ita enim fit in homine. Quando enim rationem considerare negligit caro et dyabolus per temptationem premit et quia ratio non uigilat, tunc periculum subintrat carnis concupiscentia usque ad uoluntatem per consensum. Ita legitur Iud. 14 (50-51) : Abimelech turrim Scithiorum 1061 inuadens et circumdans presidium succendit, ita ut fumo et igne necarentur mille hominum uiri. Abimelech dyabolus qui interficit LXX uiros fratres suos frequenter aggreditur presidium et fumo et igne longa cogitatione postea peruersa inflammatione totum succendit quam homo per considerationem rationis a principio non diuertit, hanc ciuitatem destructam deplorans, Ie. dicebat (Lam. 1, 1) : quomodo sedet sola ciuitas plena populo facta est quasi uidua domina gentium prouinciarum princeps facta est sub tributo Aleph. Doctrina temptationum probati milites, audito quod ciuitas fortis per incautelam custodis capta fuerit, queruntur modum ut sibi precaueant, quando uiderint ingruere similem casum. Felix quem faciunt aliena pericula cautum 1062  ! Ita audistis quod fumus frequentis meditationis, incendium praue suggestionis, necgligentia rationis non diuertentis animam incendunt per peccatum. Ergo desideria |78va| iuuenilia fuge, 2 Thi. 2 (22). Can. 9 (8, 14) : fuge dilecte et assimilare capree ynulo quem ceruorum super montem aromatum, id est uirtutum. Aleph ergo doctrina temptationis, quomodo sedet sola ciuitas plena populo. In ciuitate in qua fuerunt multa cadauera occisorum, nascuntur tot infirmitates quod ibi non possunt habitare homines et ideo talis ciuitas relinquitur sola. Sic contingit in ciuitate anime. Anima enim per peccata capta habet multa cadauera occisorum quia multa cadauera carnalia ut desideriorum que occidunt uirtutes et ideo plena immundiciis carnalibus, priuata bonis spiritualibus dicitur sola, ubi habitabunt bestie et replebuntur domus eorum draconibus, Ysa. V (13, 21). Relinqueris sola ab hereditate tua quam dedit tibi, Ysa. ia (Ie. 17, 4). Facta est quasi uidua priuata terra. Dicitur uidua suo principe rectore ; rector [est] anime Spiritus Sanctus, eius organum humanus intellectus. Iste rector per peccatum expellitur quia preualet carnalis appetitus qui animam non regit, set precipitate eam compellit. Ve terre cuius rex puer est (Eccle. 10, 16) et ad litteram dictum est non de puero etate set uita et regine. Luc. 4 (25) : multe uidue erant sub Helia etc. Luc. a (7, 12) : cum appropinquaret porte ciuitatis ecce defunctus efferebatur extra portam ciuitatis filius unicus matris sue et hec uidua erat miseria ciuitatis tam desolate, considerans Saluator tactus est dolore compassionis lacrimarum fluuiocomprobate. Fleuit super illam. Ita dicebat Ysa. 22 (2) in persona Dei |78vb| : urbs frequens ciuitas exaltans interfecti tui non interfecti gladio, mortui tui, non mortui in bello. Recedite a me, amare, flebo interfecti tui etc. (Is. 22, 4). Magnum uituperamen ciuitati et toti genti, quando uiri nobiles permittunt se capi et interfici absque hoc quod resistant fortiter in bello. O quis cogitaret quot ex nobis mortui sunt per peccatum et quam pauci sunt qui resistunt etiam per momentum ! Ad Heb. 12 (4) : nondum enim usque ad sanguinem restitistis aduersus peccatum repugnantes. Propter hoc dicebat recedite etc. Set scitis, karissimi, maxima confidentia est de thesaurizatione loci compassio principis. Durus est qui uidet principem lacrimantem et non resumit uiros ad reformandum quantum est in se principis honorem. Ecce lacrimatus est Ihesus, uiros debet resumere seruus ut posset dici illud, Iudit. 9 (7, 18-20) : factus est fletus magnus in ecclesia per multas horas una uoce clamantium ad Dominum : Peccauimus, cum patribus nostris iniuste egimus etc. Tu qui pius es miserere nostri et dicunt, sequitur uerbum psalmiste (Ps. 6, 9) : exaudiuit Dominus uocem fletus eorum. Quod nobis concedat etc.

Notes
997.

indeficiens] indefficiens B.

998.

unde] uos B.

999.

custodiam] caristiam P.

1000.

circumgyrando] circumgirando B.

1001.

aqua] aquam P, B.

1002.

delectationes] dilectiones B.

1003.

ibi] ubi B.

1004.

Non inveni.

1005.

ibit] exibit P.

1006.

fluerunt] fluxerunt B.

1007.

Non inveni.

1008.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 107 (sub nomine Gio).

1009.

impeditur et obturatur] impeditum et obturatum P.

1010.

nos] Dei add. B.

1011.

ciuitatem] ciuitate P.

1012.

Manipulus florum, Amor AG (Gregorius in homelia Maria stabat ad monumenta etc.) ; Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri duo, II, 25, 2 (PL 76, 1189D).

1013.

nititur] nituntur P.

1014.

horrenter] horrente B.

1015.

Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechielem prophetam, I, 11, 24 (M. Adriaen, SL 142, 1971, p. 179).

1016.

quod] quid B.

1017.

Achab pugnaret] Acab pungnaret B.

1018.

sinum] signum P.

1019.

currus] crucis B.

1020.

Non inveni.

1021.

Non inveni.

1022.

solum curat] nunc currat B.

1023.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 87.

1024.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 67.

1025.

dignitate] quod add. P, B.

1026.

in sordibus seditio] in sede B.

1027.

percussiuntur] percutiuntur B.

1028.

Autor incertus, De spiritu et anima, I, 33 (PL 40, 802).

1029.

sanguinis] sanguis B.

1030.

clericorum] clerici B.

1031.

populi] populus B.

1032.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 142.

1033.

uirtuosa] uiciosa P.

1034.

et] ut P.

1035.

prebent] prebet P, B.

1036.

soliditate] solitudine P.

1037.

subito] subdito B.

1038.

debilitatis add. B in marg.

1039.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 73.

1040.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 146.

1041.

Manipulus florum, Mundus O (Gregorius in homelia) ; Gregorius Magnus, XL homiliarum in Euangelia libri duo, II, 28, 3 (PL 76, 1212D).

1042.

Non inueni.

1043.

substantiam uiuendo] semen B.

1044.

Non inveni.

amaritudo] amaritudine B.

1045.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 102.

1046.

replent] repletum B.

1047.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 8.

1048.

mortui sunt] talibus moritur P.

1049.

quia] quod B.

1050.

debeat condolere om. B.

1051.

dicitur recte] recte dicitur B.

1052.

cognoui] cognomentum P.

1053.

patet] habet B.

1054.

fidei] quam add. P.

1055.

Ebbacanis] Albacanis B.

1056.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 61.

1057.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 147.

1058.

misere] miserate P.

1059.

anima] facta add. P.

1060.

mirabile] miserabile P, B.

1061.

Scithiorum] Scithimorum B.

1062.

aliena pericula cautum om. B.