Sermon 28

Vingt-troisième dimanche après Pentecôte.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 78vb-80rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 44ra-45rb.
F. 78vb : nostra conuersatio in celis est, Phil. III (20).

Sicut pondus rei trahit ipsum totum quia omnia que in ea sunt obediunt ponderi et uersantur ad eumdem terminum, sic amori cordis omnia que in homine sunt obediunt, quod patet. Nam aures libenter audiunt uerbum de re ad quam est cor uersum. Similiter ubi amor, ibi oculus. Ita et pedes uadunt ad locum rei dilecte et sic de aliis partibus |79ra| hominis. Unde tactus homo uersatur similiter ad nutum cordis, res autem que plus amatur est salus. Nam omnes homines naturaliter saluari desiderant et nullus uult esse miser recto affectum. Salus autem anime in celo est, salus solius corporis in mundo est. Ideo cor hominis debet tendere in celum et omnia que hominis sunt, quod eius statura ostendit ut sic simul uersetur homo ad celum sicut fecerunt sancti, precipue beatus Martinus qui erat oculis ac manibus in celum semper intentus. Sic nos debemus, nam propter hoc sancti eleuati sunt in celum ut nos eorum conuersationem respiciamus, sic quod nostra conuersatio sit in celum. Hec conuersatio debet non esse mutuata set nostra et bene habituata, quod importat nomen conuersationis quia propter unum opus contemplationis non debet homo conuersari in celum. Quod sit bene situata, in celis est. Que ele ne seyt en prompree et que ele soyt sovent hauntee et soyt depuz 1063 seur lu gardee.

Circa primum nota : color qui nobis inest ex principiis intrinsecis noster est ; qui autem est per artem noster non est set mutuatus. Sic quando ex intimo consciencie procedit sanctitas exterioris conuersationis, nostra est ; quando autem per artem sophiste ypocritis, non est nostra. Qui sancti sunt per talem modum, mendaces sunt ostendentes quod non est, fures sunt quia per modum fraudulentum uolunt amorem hominum et famam acquirere ; contra quos dicitur (II) Cor. I (12) : gloria nostra hec est testimonium consciencie nostre. Quando uestis non est proportionata persone 1064 , apparet quod sua non est, et in hoc magis debet confundi quam gloriari ; unde quod non sua [est] patet quia ueniente modico impulsu temp|79rb|tationis amittunt. Quam gloriam potest habere ancilla in die Pasche de roba domine qua statim spoliatur, sic transito festo mundi, quia mundus transit et concupiscentia eius (I Jo. 2, 17). Ergo oportet quod isti deponant gloriam, tunc maxime confundentur quia amittent quod semper quesierunt, scilicet gloriam, et ostenderunt quod semper fugerunt scilicet interior turpitudo. Sic transit gloria mutuata. Ideo in se ipso tantam gloriam habebit ut non in altero post magnam confusionem faciunt sanctitati. Sicut qui pingeret crucifixum in ostio camerarum, sic isti ymaginem sanctitatis ante latrinam uiciorum, cum tamen per ymaginem que est in ingressu porte 1065 cognoscitur qui sanctus intus adoratur. Mutauerunt gloriam inydolum, Ro. II (1, 23). Contra istos est testimonium consciencie que non mentitur, cui creditur in iudicio Dei et probet cum diuersis temporibus et diuersis personis. Quando quis diu fuit in uili habitu et exili uictu, set postmodum bene uestiatur et magnifice epuletur, in periculo est propter eos qui dicunt quod habet malo modo, nisi habeat bonum testem de fidelitate. Sic quando quis fuit in habitu conuersationis uestitus 1066 , si mutat habitum et uitam, dicitur : ore est repart devenu moyne, set non caret si diligenti discutione consciencie precedente, nichil iungunt uiciosum quia Deus constituit eam testem et accusatricem et excusatricem cui credit in omnibus nisi erret. Securum testimonium habebat ille qui dicebat, Act. XXIII (1) : ego omni consciencia bona conuersatus sum ante Deum. Sequitur (II Cor. 1, 12) : quod in simplicitate.|79va| Sicut plicata uestis contrahit uermes a quibus consumitur, sic consciencia angulosa que non explicatur in confessione contrahit remorsum. Bene tamen deberet desplair merces suas quia optime potest uendere, quia pro culpa gloriam habet. Prou. (28, 18) : ambulans simpliciter saluus erit. Job (1, 1) : erat simplex et rectus. Sequitur (II Cor. 1, 12) : et scinceritate. Non sic qui post lacrimas penitentie precedentis addunt puluerem peccati et fit lutum quo amplius quam prius maculatur. Ergo scitis scinceres et sine offensa. Sequitur (II Cor. 1, 12) : non in sapientia carnali. Si homo regetur ab uxore dissoluta et leui, non est mirum si cito depauperatur et nudatur, sic homo qui regitur a carne que nescit nisi comedere, bibere et loqui, cito nudatur a conuersatione sanctitate, ymmo spiritualiter uita spoliatur quia prudentia carnis mors est, Ro. (8, 6). Non est ista sapientia desursum set terrena animalis et dyabolica, Ja. 3 (15). Sequitur (II Cor. 1, 12) : set et gratia Dei conuersati sumus. In hoc mundo homini induto et bene munito consulitur quod ambulet de die, sic bene conuersanti quod uadat in die gratie sine qua omnia que facit dyabolus furatur, cum qua Deus omnia que facit acceptat. Sufficit tibi gratia mea, (II) Cor. (12, 9).

Circa secundum nota quod sicut color animalis naturalis amittitur, nisi per sumpcionem cibi subueniatur propter contrarietatem que est in corpore, sic de corde conuersationis propter contrarietatem carnis et spiritus, nisi ei subueniatur ex bono frequenti opere quo nutritur et habituatur 1067 firmus, alioquin caro per frequentes motus posset inficere et maculare. (I) Pe. I (14) : |79vb| non configurati prioribus ignorantie uestre desideriis. Sicut inter dissolutos non potest delicata uestis diu integra custodiri, sic innocens conuersatio inter desideria carnis que hominem dissoluunt dum eis acquiescit. Ipsa enim semper errat ; ideo eius conuersatio debet spoliari. Ephe. IIII (22) : deponite uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris. Set dicit ignorantie nostre. Multum ignorans reputatur qui de bono genere et in bona societate est et potest habere bonum habitum si est in uili habitu. Sic tu es ad ymaginem Dei, ecce genus de societate angelorum quoad spiritum solum, pietas habitum gratie sicut debes et habebis, alioquin ignoraberis ab eis quia ignorans. Sequitur (I Pe. 1, 15) : set secundum eum qui uocauit uos sanctum. Magnus honor [est] quia uocauit ad robas suas, scilicet sanctas, id est sanguinem tractas. Iste fuerunt ille care robe quas habuit quando desponsauit ecclesiam. Sponsus sanguinum tu mihi es, Ex. (4, 25). Set pauci uolunt eius robas portare in penitentia que conformat nos passioni set cum scriptum est, (I) Thess. (4, 7) : non enim uocauit nos Deus inmunditiam set in sanctificationem. Sequitur (I Pe. 1, 15) : set secundum eum qui uocat uos sanctum ut et ipsi cum conuersatione sancti scitis. Non reputatur habere robam integram si deficiat uel uestimentum unum uel pars una, sic non est conuersatio bona simpliciter nisi ex omni parte homo sit bene informatus, nam si esset bene compositus in omnibus |80ra| set impudicus quoad affectum, totum corpus mortale turpe esset. Ideo oportet habere camisiam castitatis, tunicam strictam abstinentie, largum super tunicale caritatis et misericordie, taberdum patientie. Heb. IIII (13, 18) : confidimus quia bonam conscienciam habemus in omnibus bene conuersari uolentes. Sequitur : sancti scitis. Non potest diu roba custodiri nisi sit de panno forti ; sic nec conuersatio nisi sit cum firmo proposito. Unde homo si sit sic firmatus in Deo quod pro nulla re committeret illicitum. Tob. ult. (14, 17) dicitur : omnis cognatio et omnis generatio eius in bona uita et in sancta conuersatione permansit.

Circa tertium nota quod ideo uult Deus quod sancti sint in celo per similitudinem uite eleuati, ut filii ad eos respiciant quia conuersatio sancta lux est et sic de eis conforment accipiendo conuersationem celestem. Unde Dan. (4, 9) : uolucris celi conuersabantur in ramis et de fructu eius uescebatur. Conuersationem uestram inter gentes habentes bonam, (I) Pe. II (12). Ad uestes possunt perpendi qui sunt de festo. Sic conuersatio ostendit quales sunt de festo celi, integritas indiuisibilis, conuersationem simul uersationem proprietas inomissibilis 1068 , uestram, speciositas appetibilis, inter gentes habentes, non habent robam integram qui non perseuerat set modo sanctus modo malus, prosecutionem in sermone predicto et adde pro membro ultimo illud Ja. III (13) : quis sapiens et disciplinatus inter uos ostendat ex bona conuersatione operationem suam in mansuetudine sapientie, sapiens sic bene ordinatus interius et |80rb| disciplinatus et bene ordinatus exterius. Disciplinam et scienciam doce me (Ps. 118, 66). Secundum scolam quam quis frequentat et librum in quo legit potest iudicare de sciencia in qua uult erudiri. Sequitur : inter uos. Quando bona domina sola est in domo, non multum curat de ornatu, set quando uadit extra. Sic anima sancta, quando est in contemplatione sue consciencie, non cogitat nisi de Deo, set quando est in societate proximorum, tunc debet bone actioni uacare propter edificationem proximorum. Set aliqui sunt sicut fatui qui attendunt lumen de die et de nocte non, sic inter bonos lucent inter malos non.

Notes
1063.

depuz] deyuz B.

1064.

persone] bene add. B.

1065.

in – porte] ingressu B.

1066.

uestitus] uictum P.

1067.

habituatur] humilitatur B.

1068.

proprietas inomissibilis] properet enim inamissibilis corr. P, proparet enim incommissibilis B.