Sermon 29

Vingt-troisième dimanche après Pentecôte.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 80rb-84ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 45rb-48rb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 183rv.
Plan :
Thème – L’attente fait naître l’impatience. Exemple du cuisinier qui prépare le repas. Comparaison Dieu/cuisinier.
Division – Pour inciter à la patience, les plats préparés par Dieu sont :
I – La présence de Dieu, qui calme le désir. L’attribution des prébendes célestes conduit à la béatitude, selon 4 règles :
droit de succession
choix
par legs
selon le droit féodal
F. 80rb : Saluatorem exspectamus Dominum nostrum Jhesum Christum, ad Phil. IIII (Phil. 3, 20).

[Thème] Vulgare prouerbium reputat absurdum modicum prandium diu exspectatum : si enim coqus qui habet multa fercula parare facit homines diu exspectare et ieiunare, patientiam habent propter bonum 1069 prandium quod exspectant. Set quod coqus exile prandium paret et tamen faciet diu exspectare, hoc non portabatur bene patienter. In quibus noster coqus communiter habet istum modum quod quando nichil habet parare preter cibum conuentualem, oua solum et potagium, tunc non facit nos diu exspectare, ymmo statim pulsatur ad cymbolum, tempestiue uocantur ad prandium. Set quando debet esse bona pictancia in conuentu quia coqus habet plura solito more parare 1070 , facit nos diutius exspectare et plus solito ieiunare ; tamen, ut dixi, patientiam habemus quia bonam |80va| pictanciam exspectamus. Ymmo plus, illud est nobis signum quod debemus pictantiam bonam habere, quando coqus facit nos diu exspectare. Econtra signum est et argumentum quod nichil debemus habere preter cibum conuentualem 1071 , quando 1072 tempestiue uocantur ad prandium. Quamuis ergo iuxta uulgare prouerbium tedium sit diu exspectare miserum prandium, tamen ille qui bonam pictanciam sperat, patienter et gratanter exspectat. Gemma gratissima exspectatio prestolantis, Prou. XVII (8). Hoc ideo dixi quia presens mundus est quasi quidam conuentus in quo tot sunt fratres conuentuales, quot homines. Fratres enim sumus, in Gen. (13, 8). Hic est conuentus de quo dicit Ps. (63, 3) : protexisti me a conuentu malignantium. Mundus conuentus malignantium est quia mundus totus in maligno positus est, (I) Jo. V (19). Coqus qui parat cibum toti conuentui hominum, ymmo toti communitati uiuentium, Dominus est. Ps. (144, 15) : oculi omnium in te sperant Domine et tu das escam illorum in tempore oportuno. Alibi (103, 27) : omnia a te exspectant ut des illam escam in tempore. Dicit omnia quia non solum hominibus, uerum etiam iumentis dat escam ipsorum et pullum coruorum inuocantibus eum (Ps. 146, 9). Sic habemus conuentum et coqum. Coqus iste quibusdam parat optimam pictanciam, scilicet illis quos predestinauit : parasti cibum illorum quoniam ita est preparatio eius (Ps. 64, 10). Aliis 1073 parat exile prandium solum conuentualem cibum scilicet illis quos pascit in presenti bonis temporalibus. Solum illud prandium exiguum est, ymmo nullum respectu illius pictantie quam in celis exspectamus. Sap. (7, 9) : omne aurum in comparatione |80vb| illius arena est exigua et diuitias nichil esse dixi in comparatione illius. Et pro Deo quo signo poterimus cognoscere qui sunt illi quibus coqus parat bonam pictanciam, qui sunt predestinati ad uitam et qui non ? Ecce signum et argumentum ualde probabile : quando coqus uocat tempestiuus ad mensam, pascit aliquos in uita presenti, dat eis delicias, diuitias et honores, magnam prosperitatem et peccuniariam sanitatem. Signum est multum probabile quod non parat eis in celis bonam pictanciam. Gregorius 1074  : « Continuus successus bonorum temporalium eterne dampnationis est indicium. » Ergo non gaudeant nec gratulentur diuites si tempestiue uocantur ad mensam, si in tempore uite presentis habent refectionem, recreationem et consolationem suam, quia in Luca (6, 24-25) : ue uobis diuitibus qui habetis consolationem uestram, ue uobis qui saturati estis quia esurietis. Signum est quod ipsi in celis non exspectant bonam pictanciam. Je. VIII (15) : exspectamus pacem et non erat bonum. Sperabimus habere bonam pictanciam, tempus medele et ecce formido (Jer. 8, 15). Set econtra signum quod Dominus parat aliquibus bonam pictanciam, quando facit eos ieiunare et exspectare usque ad uesperam, quando permittit eos in presenti uita esurire et miserias uite presentis habere ; in Luca (6, 21) : beati qui nunc esurient quia saturabuntur etc. Ergo non indignantur nec moleste ferantur pauperes si modo ieiunent, quia signum est quia pictanciam bonam exspectant. Dicit Beda 1075 in glosa super illo uerbo (Jac. 1, 2) : omne gaudium |81ra| existimate fratres etc. : « Ne indignemini si mali in mundo florent et uos patimini quia non est christiane dignitatis in temporalibus exaltari set deprimi. Mali nichil habent in celo, uos nichil in mundo. Set spe illius boni ad quem tenditis 1076 quicquid in uia contigerit gaudere debetis. » Set unde hoc quod illi qui diu ieiunant habebunt in celis pictanciam, et econtrario qui tempestiue uocantur ad prandium illa pictancia celesti carebunt ? Ecce regula est apud mathematicos quod linee non parallele 1077 .

[Division] Recolligo 1078 que dixi et concludo. Dixi primo quod iuxta uulgare prouerbium tedium sit diu exspectare miserum prandium. Ille tamen qui bonam pictanciam sperat, patienter, ymmo gaudenter, exspectat. Dixi secundo quod pauperibus qui nunc esuriunt et ieiunant coqus parat in celis pictanciam ualde bonam. Ps. (67, 11) : parasti in dulcedine tua pauperi Deus. O bone Jhesu, si pauperes qui modo ieiunant et miserias multas habent, scirent qualis et quam sollempnis est illa pictancia quam exspectant ! Quia oculus non uidet Deus absque te, Ysa. XLIIII (4). Si, inquit, scirent uel bene cogitarent, non dubito quod ipsi paupertatem suam patienter, ymmo gaudenter, portarent, ad Cor. VIII (Rom. 8, 25) : si quod non uidimus speramus, patienter exspectamus. Et que est illa pictancia quam pauperes exspectant in alia uita ? Ps. (38, 8) : nunc que est exspectatio mea nonne Dominus etc. Ad istum ergo finem, ut patienter portamus miserias uite presentis, Apostolus ostendit qualis est, qua sollempnis pictancia quam exspectamus in celis, dicens uerbum |81rb| primo propositum : Saluatorem exspectamus etc. In quibus uerbis apparet quod in illa celesti patria parantur nobis tria fercula. Primum est Dei presentia qua mentis desiderium quietatur, exspectamus. Secundo eius clementia qua reis remedium indulgetur, Saluatorem. Tertio omnipotentia ut nichil contrarium aduersetur. Dominus Jhesum Christum, Hest. XIII (11), Dominum omnium es nec est qui resistat maiestati tue.

[I] De primo nota quod sede apostolica multum diu uacante, in ecclesiis cathedralibus sunt nulli uel paucissimi exspectantes, set summo pontifice nouiter creato et eo faciente gratias generales, tunc in ecclesiis cathedralibus preter iam prebendatos sunt plurimi exspectantes, et hec est differentia inter exspectantes et iam prebendatos quia iam prebendati, ex quo possessionem habent et fructus prebende percipiunt, in tuto sunt si reuocentur gratie papales ; propter hoc nichil perdunt. Set exspectantes, nondum possessionem habentes nec fructus prebende percipientes, in periculo sunt si papa idem uel alius reuocet gratias concessas : ipsi totum amittunt nec de cetero habent ius in aliqua prebenda uacante, nisi de nouo concedantur alie gratie. Hoc ideo dixi quia ecclesia sanctorum est quasi quedam ecclesia cathedralis habens optimas prebendas et beneficia sine omni cura. Cantamus 1079  : « O quam iocunda curia, que cure prorsus nescia. » In ea tanquam in ecclesia cathedrali est solium illud, sedes episcopalis quam uiderat Ysaias cum dicebat (6, 1) : uidi Dominum sedentem super solium etc. Summus autem pontifex ad quem spectat collatio beneficiorum ibi uacantium |81va| Christus est. Ad Heb. IX (11) : Christus assistens pontifex futurorum bonorum,quasi dicat : ad eum spectat collatio futurorum beneficiorum. Ante eius pontificatum, ante Christi aduentum in ecclesia sanctorum preter iam prebendatos, preter angelos iam beatos, nulli exspectantes erant quia homines in exspectatione celestis prebende nullum ius habebant. Hoc fuit figuratiue dictum in secundo Hesdre ubi dicitur (5, 40) : ne participantur sancta donec exurgat pontifex indutus in ostensione, ne participantur sancta, id est nulli impartiatur uel conferatur celestis prebenda, donec exurgat etc., id est donec Christus pontifex manifestetur per aduentum in carnem. Ratio huius quare tunc nullus erat exspectans fuit quia, Adam peccante, gratie concesse sibi et posteritati sue fuerunt reuocate ; quibus reuocatis tota posteritas Ade priuata est iure quod habere poterat in exspectatione celestis prebende. Eze. XIX (5) : infirmitata est ut pariit exspectatio eius. Tunc ergo quasi sede apostolica diu uacante, tempore id est legis scripte et legis nature, quia non erat tempus gratie, nullus exspectabat prebendam celi, gloriam ; quilibet exspectabat prebendam inferni, miseriam. Hoc fuit figuratiue dictum II Mach. III (21) ubi dicitur quod erat misera commixte multitudinis exspectatio. Dicit commixte multitudinis quia mixti omnes boni et mali exspectabant miseram, prebendam inferni, set summo pontifice nouiter creato, Christo recenter nato, concesse sunt gratie generales. Jo. (1, 17) : gratia et ueritas per Jhesum Christum |81vb| facta est. Post gratias generales facti sunt in ecclesia sanctorum preter iam prebendatos plurimi exspectantes. Ad Tytum II (11) : apparuit gratia Dei Saluatoris nostri hominibus. Ecce gratie generales. Sequitur (2, 12) : ut abnegantes impietatem etc. Sobrie uiuamus in hoc seculo exspectantes beatam spem (Tit. 2, 12-13). Ecce qui habent summi pontificis gratiam exspectant prebendam celi, beatitudinem. Dicit autem abnegantes impietatem quia propter unicam impietatem summus pontifex reuocat gratiam concessam et ita propter unicum peccatum mortale homo priuatur iure quod habebat in exspectatione celestis prebende. Prou. X (28) : exspectatio iustorum letitia spes autem impiorum peribit. Propter hoc dicit Petrus II canonica sua (3, 11) : oportet uos esse in sanctis conuersationibus et pietatibus exspectantes. Ex hiis omnibus patet quod que est differentia inter exspectantes et iam prebendatos, talis est inter nos et beatos. Beati enim quasi iam prebendati in tuto sunt : beatitudinem perdere non possunt, fructus prebende percipiunt 1080 prebenda nichil aliud est quam Dei presentia qua quietatur mentis desiderium. Fruuntur enim nec fastidiunt quo frui magis sitiunt. Set uos similes hominibus exspectantibus etc. in Luca (12, 36). In periculo sumus continue ne gratia summi pontificis reuocetur propter aliquod peccatum mortale, et sic preuenitur exspectatione celestis prebende. Hoc periculum timebat propheta Dauid qui dicebat (Ps. 118, 116) : suscipe me secundum eloquium tuum et uiuam et non confundas me ab exspectatione mea. Ad |82ra| differentiam ergo beatorum qui sunt iam prebendati, dicit Apostolus in persona uiatoris : exspectamus,quasi dicat : nondum sumus prebendati set habemus ius in celesti prebenda a summo pontifice nouiter concessa. Idem dicitur Tob. II (18) : filii sanctorum sumus et uitam illam exspectamus quam Deus daturus est hiis qui fidem suam numquam mutant ab eo. Ubi patet quod celestis prebenda est nobis debita quadruplici iure.

[a] Primo iure successionis hereditarie, quia filii sanctorum sumus, secundo iure acceptionis uel electionis uoluntarie, quia uitam illam exspectamus, tertio iure donationis legatarie, quam Deus daturus est, quarto iure cencionis fiodarie, hiis qui fidem etc. Primo, inquit, iure successionis hereditarie quia filii etc. Apostolus dicit Ro. VIII (17) : quia si filii et heredes heredes quidem Dei etc. et si filii utinam sic, si pro quia, non si pro non. Secundum ethymologiam nominis, filius dicitur quia fit ut ille, nomen aut est absonum quod rei non consonat, aut illi 1081 solum consonat nomen filiationis. Solum illi digni sunt uocari filii sanctorum qui fiunt ut illuminantes sanctitatem eorum. Apostolus (I Cor. 11, 1) : ymitatores mei estote sicut filii. Propter hoc legimus in Jo. (8, 33) quod Judeis iactantibus se et dicentibus : semen Abrahe sumus etc. Item pater noster Abraham est, Christus statim obiecit (8, 39) : si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Ex hac Christi obiectione quod illi non sunt digni uocari filii sanctorum qui non sunt ut illi ymitantes sanctitatem eorum, similes sunt illi filio prodigo qui dicebat in Luca (15, 21 ; 19) |82rb| : pater peccaui etc. Jam non sum dignus uocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. Sicut enim olim iudei gloriabant se esse filios Abrahe, ita nunc gloriantur clerici se esse principales inter filios Dei. Sap. V (5) : computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est. Cleros grece, sors latine. Modo uideamus : aut sunt digni uocari filii uel potius mercenarii. Aliter reparat domum ruinosam mercenarius carpentator uel lathomus, aliter filius successor hereditarius. Mercenarius enim carpentator uel lathomus qui pro mercede reparat domum ruinosam, plus habet oculum ad peccuniam lucrandam quam ad ruinam domus reparandam. Si uidet domum ruere, parum curat, ymmo gaudet quandoque propter lucrum quod inde exspectat. Set filius qui hereditario iure domum inhabitat, si uidet domum ruere, multum curat quia scit dampnum ruine esse suum nec habet oculum ad peccuniam lucrandam set ad domus ruinam reparandam. Quilibet uir ecclesiasticus, curatus, archidyaconus et episcopus inhabitat domum Dei ecclesiam tamquam filius et successor hereditarius. Ad litteram uiri ecclesiastici succedunt in patrimonio crucifixi. Modo tu curatus uel prelatus, uidens domum tuam tota die ruere, uides ruinam in multis lateribus, in multis personis tue cure subiectis. Multiplicata est in eis ruina, Ps. (105, 29). Ex quo filius es, teneris reparare ruinas, emendare defectus. Alias dampnum ruine uertetur super te, quia III |82va| Reg. (20, 39) dicitur : si lapsus fuerit erit anima tua pro anima illius. Dampnum ruine imputabitur 1082 tibi. Ruina hec sub manu tua, Ysa. (3, 6). Modo ponamus quod tu repares ruinas, emendes defectus : facisne hoc ut filius uel mercenarius ? Certe si plus habes oculum ad peccuniam lucrandam. Quando punitur 1083 pena peccuniaria quantum ad ruinam reparandam, quantum ad conscienciam subditi emendendam, iam non est dignus uocari filius set uilis mercenarius. Figuratur quicumque talis per illum Jacob qui habitabat in domo Laban tamquam mercenarius. Immutasti,inquit, mercedem meam (Gen. 31, 41). Iste Jacob uoluit pro mercede habere oues maculosas, ideo decorticat uirgas in parte ad quarum aspectum oues concipiebant fetus maculosos in Gen. (31, 8). Jacob uolens habere pro mercede oues maculosas significat istum qui plus uult habere sub cura et regimine suo homines criminosos quos possit punire et ab eis peccunias extorquere quam homines iustos et probos, talis decorticat uirgas in parte. Virga correctio tunc decorticatur in parte quando corrigitur bursa et non consciencia. Audientes 1084 hoc oues subditi concipiunt fetus maculosos, maculosa proposita cogitant quod secure possunt peccare, quia per bursam poterunt euadere. In Leuitico (6, 30) fuit sic statutum quod hostia que ceditur pro delicto non comedetur set igne comburetur. Hostia ceditur pro delicto quando subditus punitur pro peccato suo. Hostia hec non debet comedi set igne comburi quia talis correctio non debet procedere ex auida cupiditate, sic esset eam comedere, set ex feruida |82vb| caritate, hoc est eam ignem comburere. Timere debent qui contrarium faciunt ne contingat eis sicut olim contigit filiis Aaron, qui posuerunt ignem alienum in thurribulis et egressus ignis a Domino deuorauit eos (Lev. 10, 1-2). In ecclesia est duplex ignis, proprius et alienus ignis, proprius qui in altari ecclesie continue debet ardere est caritas de qua dicit Christus (Luc. 12, 49) : ignem ueni mittere in terra etc. Ignis alienus est cupiditas : sicut enim ignis in aliena materia ut in ligno uel stupa continue crescit, satiari non potest, sic cupiditas est insatiabilis, Ecci. (Eccle. 4, 8) : non satiantur oculi eius diuitiis. Ecce cupiditas est ignis qui numquam dicit sufficit, in Prou XXX (15). Illi ergo ponunt ignem alienum in thurribulis qui tribulant et puniunt subditos, moti non caritatis feruore, qui est ignis proprius, set cupiditatis ardore, qui est ignis alienus. Timere debent 1085 isti ne egrediatur super eos ignis ultionis diuine de quo dicitur in Ps. (Deut. 32, 22) : ignis succensus est in furore meo etc. Iterum thurribulum est instrumentum cum quo offertur sacrificium Deo. Illi ergo offerunt ignem alienum in thurribulo qui offerunt Deo sacrificium moti magis cupiditatis ardore, scilicet ut peccuniam habeant, quam caritatis amore. Tales sunt illi qui numquam celebrant nisi debeant habere bonum offertorium. Tales sunt canonici qui non intrant chorum nisi quando est bonum anniuersarium. Illi sunt filii Agar qui exquisierunt prudentiam que decerta est negociatores terre in Baruch (Apoc. 18, 11). Tales non sunt filii sanctorum quia sanctum dicitur |83ra| siue terra siue affectione terrena set filii sanctorum sunt qui ymitantur sanctitatem eorum. Talibus debetur iure hereditario prebenda celorum quia si filius et heres per Deum.

[b] Secundo iure acceptionis seu electionis uoluntarie, quia uitam illam exspectamus (Tob. 2, 18) : quando datur alicui actio eligendi alterum de duobus, uerbi gratia in diuisione hereditatis paterne, facta diuisione partium, datur primogenito actio eligendi illam partem que melius placet sibi ; tunc ipsa electio uel acceptio sua dat sibi ius in parte electa ut 1086 priuat eum iure quod habere poterat in alia parte, set uerum est quod quando talis diuisio et electio fit per sortes, quandoque in eligendo est magna deceptio et credens eligere partem meliorem eligit deteriorem. Ratio est quia ille qui tenet sortes in manu facit sibi 1087 fraudem. Dicit sic : hic sunt due sortes, forte due festuce ; qui habebit sortem uel festucam breuiorem habebit meliorem partem ; econtrario qui longiorem habebit partem deteriorem. Tunc ipse sortem uel festucam illam, cui debetur melior porcio, abscondit totaliter infra manum suam, sic quod nichil eius apparet, aliam autem, qui debetur porcio deterior, duplicat et duas extremitates eius facit extra apparere, ac si essent due sortes uel due festuce, cum tamen sint tantum una. Tunc ille qui festinat prius eligere, credens illas duas extremitates esse duas sortes, eligit unam et illam trahendo trahit secum aliam. Sic decipitur ille qui festinat eligere |83rb| primus et lucratur ille qui exspectauit trahere ultimus. Ad propositum cuilibet nostrum datur actio eligendi alterum duorum. Ecci. XV (18) : ante hominem uita et mors bonum et malum quodcumque placuerit ei dabitur illi. Similiter Deut. XXX (15) : considera quod hodie proposuerit in conspectu tuo uitam et bonum, et econtrario mortem et malum. Ita electio fit quasi per sortes. Sicut enim sortes eliguntur que correspondent parti meliori et deteriori 1088 , electio boni et mali correspondent uite et morti. Ecci. XXXVI (37, 21) : quatuor partes oriuntur, uita et mors, bonum et malum. Ergo eligenti uoluntarie malum culpe debetur iure acceptionis uoluntarie mors Gehenne, stipendia peccati mors (Rom. 6, 23) et priuatur talis iure quod habere poterat in parte meliori in uita glorie, quia omnis fornicator etc. (Eph. 5, 5) non habet partem in regno patris et Dei. Set econtra eligenti bonum uoluntarie debetur iure uoluntarie electionis uita glorie. Ps. (33, 13 ; 15) : quis est homo qui uult uitam etc. Sequitur : diuerte a malo et fac bonum. Set unde hoc quod tot hodie decipiuntur in eligendo ? Plures enim sunt qui eligunt mortem et malum quam qui eligant uitam et bonum. Est uia que ducit ad uitam et pauci intrant per eam (Mt. 7, 14). Causa est quia dyabolus decipit homines, sicut decipiuntur illi qui eligunt per sortes, sicut iam uisum est. Habemus hic duas sortes quarum quelibet habet duas extremitates, sors prima et melior, bonum et uitam, meritum et premium, illa duo pertinent ad eamdem sortem. Sors secunda deterior habet malum et mortem, |83va| malum culpe et mortem Gehenne, que etiam pertinent ad eandem sortem. Modo dyabolus recte facit sicut tenens sortes in manu. In manibus tuis sortes mee (Ps. 30, 16). Sortem enim meliorem uitam et bonum abscondit totaliter et occultat, impedit hominem quantum potest ne cogitet de salute sua de uita eterna. Abscondit in manibus suis lucem, dicitur in Job (36, 32). Item sors illa est nobis abscondita quamdiu sumus in hac mortali uita, quia de beatitudine non possumus noticiam claram habere. Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, Luc. XIX (42). Abscondisti hoc a sapientibus etc. (Mt. 11, 25). Sic ergo sors prima manet abscondita set sortem secundam malum et mortem dyabolus ostendit patenter, non quidem ut unam set ut duas sortes. Ex una enim parte offert homini dilectionem culpe, promittit enim diuitias, delicias et honores. Ita fecit ipse uolens Christum temptare, ostendit enim omnia regna mundi dicens : hec omnia tibi dabo etc. (Matth. 4, 9). Ab illa autem exteriore, scilicet a presenti dilectione, separat aliam mortem Gehenne. Promittit homini longam uitam ut possit finaliter penitere in Gen. (3, 5) : nequaquam moriemur set eritis sicut dii. Et quid facit peccator allectus misera dulcedine presentis uite et nunc cogitans dulcedinem sortis absolute ? Ps. (30, 20) : quam magna multitudo dulcedinis tue Domine quam abscondisti timentibus te. Item non auertens quod ille due extremitates, presens gaudium et futurum supplicium pertinent ad unam sortem, risus dolore miscebitur et extrema gaudii |83vb| luctus occupat (Prou. 14, 13), hoc enim non auertens festinet ad se trahere alteram extremitatem, presentem dilectionem, et hanc eligendo trahit secum mortem. Apo. III (18, 7) : quantum glorificauit se et in deliciis fuit tantum date ei tormentum et luctum. Sic decipiuntur qui eligunt mortem et malum. In persona talium loquitur sapiens, Sap. II (6) ubi dicit : uenite, fruamur bonis que sunt et utamur creatura tamquam in iuuentute celeriter. Ecce quomodo festinant eligere. Sequitur : coronemus nos rosis antequam marcescat. Ubique relinquamus signa letitie nostre quantum hec est pars nostra. Sequitur (Sap. 2, 8) : hec cogitauerunt et errauerunt. Vis ergo non decipi : non festinas eligere sortem apparentem, bonum apparens, presentem delectationem, set exspecta ut habeas sortem absconditam, uitam eternam. Vita uestra abscondita est cum Christo, ad Colo. III (3). Hanc sortem exspectabat ille qui dicebat in Tren. (3, 24) : pars mea Dominus dixit anima mea propterea exspectabo eum. Ita exspectabat Thomas cum dicebat (Tob. 2, 18) : uitam illam exspectamus. Ad omnia ista figuram habemus, Je. XXI (8-9) primo, ubi dicitur : sis ecce ego do coram uobis uiam uite et uiam mortis qui habitauerit in urbe hac morietur gladio et fame et peste. Qui autem egressus fuerit et transfugerit uiuet, quia eligentes habitare in urbe hac moriuntur gladio, fame et peste. Hoc figuratiue significat quod qui eligunt habitare in tabernaculis peccatorum morientur triplici morte, scilicet morte culpe, morte nature, morte Gehenne. Set qui egressus trans|84ra|fugerit uiuet significat quod qui egreditur de mundo per affectionem exspectans sortem absconditam, Mich. VII (7) : ego autem ad Dominum conspiciam, exspectabo Dominum Saluatorem meum, talis, inquam, uiuet uita gratie in presenti et glorie in futuro. Tunc enim apparebit sors nunc abscondita, quia (Col. 3, 4) cum Christus nunc apparuerit uita uestra tunc etc. Ad quam non perducat.

Notes
1069.

bonum] ferculum add. et exp. B.

1070.

solito – parare] parare solito more B.

1071.

cibum conuentualem] conuentualem cibum B.

1072.

quando] testi add. et exp. B.

1073.

aliis] alius P.

1074.

Non inueni.

1075.

Manipulus florum, Tribulatio AM (Beda et est glossa super illud Jacobi omne gaudium exi fratres) ; Glossa, IV, p. 512.

1076.

tenditis] tendimus B.

1077.

parallele] etc. add. B.

1078.

recolligo om. B.

1079.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

1080.

percipiunt] que add. P.

1081.

illi] illis P, ils B.

1082.

imputabitur] imputabatur B.

1083.

punitur] punis P, quando punitur] quam penis B.

1084.

audientes] audentes P.

1085.

debent] habent P, B.

1086.

ut] et B.

1087.

sibi] ibi B.

1088.

deteriori] sit add. B.