Sermon 30

Collation.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 84ra-85rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 48rb-49va.
Plan : voir plan du sermon précédent.

F. 84ra : Tertio pro collatione.

[c] Celestis prebenda est nobis debita ratione donationis legatarie. Quam Deus daturus est (Tob. 2, 18). Non dicit quantum Deus dat donatione inter uiuos. In hoc differt prebenda triumphantis ecclesie a prebendis et beneficiis ecclesie militantis, quia prebenda ecclesie triumphantis datur donatione legataria, non 1089 donatione inter uiuos ; nam 1090 econtra beneficia huius militantis ecclesie dantur donatione inter uiuos solum. Primo quidem celestis prebenda non datur donatione inter uiuos, quia uisio beata nulli communicatur. In hac mortali uita non uidebit me homo et uiuet in Ex. (33, 20). Set econtra beneficia huius militantis ecclesie dantur donatione inter uiuos tantum quia bona temporalia possidentur in hac uita solum. Job XXXVII (27, 19) : diues cum dormierit nichil secum afferet, aperiet oculos suos et nichil inueniet. Ex hoc sumit Ambrosius 1091 argumentum quod ista non sunt uera bona : « Non sunt hominis bona que secum ferre non potest, sola misericordia comes est defunctorum ». Item celestis prebenda non datur donatione inter uiuos. Que donatio currit hodie inter uiuos ? Certe illa qua 1092 totum datur diuitibus et illud modicum quod habent pauperes |84rb| ab eis aufertur. Juxta illud Luc. XIX (24) : auferte ab illo mnam et date ei qui x mnas habet. Hanc parabolam exponens, Christus dixit (Matth. 25, 29) : habenti dabitur et habundabit etc. Illa non est donatio legataria quia legata dantur 1093 pauperibus. Narra, si uis, de usurario 1094 faciente testamentum etc. Sic ergo beneficia et dignitates militantis ecclesie dantur donatione inter uiuos solum 1095 diuitibus. Set prebenda celestis econtra solum 1096 pauperibus datur. Dispersit, dedit pauperibus, Ps. (111, 9). Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum, Mt. V (3). Set diuites ea priuantur quia facilius est camelum etc., Mt. XIX (24). Ratio est quia, secundum statutum papale, unus non potest in duabus ecclesiis duas dignitates tenere, unde habens dignitatem unam si uult aliam meliorem habere, oportet quod resignet primam. Reuera statutum est summi pontificis Christi quod nullus possit habere dignitatem ecclesie triumphantis nisi resignet dignitatibus, beneficiis, honoribus ecclesie militantis, nisi qui renuntiauerit omnibus que possidet etc. in Luca (14, 33). Ibidem dicit Jeronimus 1097  : « Difficile est, ymmo impossibile, ut presentibus et futuris quis fruatur bonis, ut hic uentrem et illic mentem repleat, ut de deliciis ad delicias 1098 , ut in utroque seculo primus [sit], ut hic et in futuro appareat gloriosus. » Item donatio que currit hodie inter uiuos est illa que datur propinquis parentibus consanguineis istis. Describuntur hodie dignitates et beneficia ecclesie militantis ; non sic de beneficiis triumphantis ecclesie, quia caro et sanguis regnum Dei possidere |84va| non possunt, prima Cor. XV (50). Propter hoc matre filiorum Zebedei petente pro filiis qui erant consanguinei Christi prebendam ecclesie triumphantis, dic,inquit, ut sedeant hii duo filii mei etc. (Matth. 20, 21). Christus respondit (Marc. 10, 40) : sedere ad dexteram meam uel sinistram non est meum dare uobis, non supple donatione inter uiuos ratione consanguinitatis, set quibus paratum est etc. (Matth. 20, 23). Patet ergo quod prebenda celestis non datur donatione inter uiuos, set dico quod datur legatione legataria secundum Apostolum, ad Heb. IX (17) : testamentum in mortuis confirmatum. Testator, quamdiu uiuit,otest testamentum reuocare uel renouare sicut placet sibi, et ideo ante mortem eius legatarius in se sibi legata non habet firmum ius, set testatore mortuo per donationem legatariam acquiritur sibi ius in legato. Heb. IX (16) : ubi testamentum est mors necesse est ut intercedat testatoris. Set quid facit testator ? Habet duos filios, unum legittimum, alium spurium. Spurio dat donatione inter uiuos aliqua de mobilibus suis set legittimum filium in testamento heredem instituit. Spiritualiter testator de cuius testamento uendicamus ius in hereditate celesti Christus est. Ad Heb. IX (15) : Christus noui testamenti mediator est ut morte intercedente repromissionem accipiant qui uocati sunt eterne hereditatis. Ante mortem Christi nullus habebat ius in hereditate celesti, set mortuo testatore hereditas illa est nobis debita iure donatione legatarie. Verum est tamen quod testator ille habet quosdam filios spurios, scilicet peccatores, quibus dat |84vb| donatione inter uiuos bona mobilia, bona uite presentis que sunt mutabilia. Ecce ipsi peccatores et habundantes in seculo optinuerunt diuitias in Ps. (72, 12). Set alii sunt filii legittimi qui iure donationis legatarie sunt heredes regni. Figuram habemus in Gen. (25, 7) ubi Abraham filiis concubinarum largitus est munera, set filio suo Ysaac dedit hereditatem ; propter hoc dicebat Tho. (2, 18) : uitam illam exspectamus quam Deus daturus est, quasi dicat : non quero beneficia qui dantur donatione inter uiuos, bona uite presentis, set exspecto prebendam quam Deus daturus est in futuro que etiam est mihi debita ex Christi legato. Memorabitur enim testamenti sui sancti iusiurandum quod iurauit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis, Luc. I (72-73).

Quarto iure intentionis feodotarie. Hiis qui fidem etc. (Tob. 2, 18). Et feodarius regens, tenens ab eo in feodo 1099 uillam uel castrum, tenetur sibi pro feodo quem tenet facere homagium. In homagio autem sunt duo : recognitio domini et promissio fidelitatis. Facto homagio, quamdiu feodarius dominum recognoscit et fidem non frangit, dominus non potest eum iuste priuare feodo pro quo 1100 homagium fecit ; set si fidem frangat uel dominum non recognoscat, meretur perdere feodum quem tenebat precipue similis cui rex dedisset in feodum castrum unum bene munitum et armatum, de castro illomet impugnaret regem, dominum suum. Talis meretur perdere non solum castrum set et uitam et totum. Hoc ideo dixi quia nos omnes precipue fideles sumus feodarii Christi. Terram enim |85ra| nostram, id est corpus terrenum, et breuiter quicquid habemus et habere speramus, totum ab eo teneamus 1101 , prima Cor. IIII (7) : quid habes quod non accepisti. Modo non solum pro feudo quod iam possidemus set etiam pro illa [prebenda] quam in celis exspectamus, facimus sibi homagium in sacramento baptismi, in quo recognouimus eius dominium, abrenuntiendo dyabolo et pompis eius, et fidelitatem promisimus quia fidem eius professi sumus, diximus : « Credo et abrenuntio. » Quamdiu ergo dominium Christi recognoscimus et fidem non frangimus, non habemus timere quod ipse priuet nos celesti hereditate, quia Thobias (2, 18) dicit quod daturus est eam hiis qui fidem suam numquam mutant ab eo et ipsemet promittit. Apo. II (10) : esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam uite. Set qui fidem frangit uel dominium non recognoscit, meretur priuari feodo quem accepit. Cum ergo homo quicquid habet teneat ab eo, patet quod peccator non est dignus uita sua nec pane suo, precipue quia quilibet nostrum accipit ab eo castrum unum bene munitum et armatum, corpus animatum et organizatum uiribus et gratiis corporalibus et spiritualibus dotatum, et quicquid facit peccator, de castro illomet et armis pungnat contra eum. Primo enim ille qui gratiis uel armis corporalibus pulcritudine, fortitudine, iuuentute 1102 abutitur contra preceptum diuinum uiuendo luxuriose, talis de armis suismet pungnat contra eum. Legimus quod Dauid, uolens contra Goliam pugnare, noluit portare arma Saulis. Dauid, manu fortis, aspectu desiderabilis 1103 , significat hominem dotatum corporalibus gratiis, pulcritudine, fortitudine 1104 et ceteris |85rb|. Saul interpretatur 1105 abutens. Volens ergo pugnare contra Goliam, id est dyabolum uincere, non debet portare arma Saulis, id est non debet abuti armis et gratiis a Deo sibi datis. Hoc enim non esset pugnare contra Goliam, id est dyabolum, set esset pugnare contra Christum. Item qualis 1106 armis, scilicet bonis fortune, abutitur negando eas 1107 proximo indigenti, talis contra Deum pungnat de armis que ab eo accepit. Ille fidem domino suo frangit, prima Thi. (5, 8) : siquis suorum et maxime domesticorum fidem non habet, fidem negauit et est infideli deterior. Item qui gratiis spiritualibus, sciencia et talibus abutitur uane gloriando de eis ac si a se haberet eas, dominium Christi non cognoscit, prima Cor. IIII (7) : si accepisti quid gloriaris quasi non accepis. Vis ergo non amittere feodum ? Non pungnes contra dominium domini tui, serua fidem et recognoscas dominium tui. Sic faciebat Apostolus (II Tim. 4, 7) : bonum,inquit, certamen certaui cursum consumaui fidem seruaui etc. Figura ad istam habemus, primo Mach. X (25 ; 27 ; 28) ubi rex Demetrius scribit sic : rex Demetrius genti Iudeorum salutem. Perseuerate adhuc seruare ad nos fidem et retribuemus uobis donationes, Judei confitentes. Gens ergo Judeorum est populus confitens fidem Christi et recognoscens eius dominium. Rex ergo Deus scribit genti Judeorum salutem quia rex noster Christus fideles suos scribit in libro uite dans eis salutem eternam ad Heb. X (9, 28) : apparebit exspectantibus se in salutem eorum per fidem. Istam salutem nobis concedat 1108 .

Notes
1089.

non] tantum P, B.

1090.

nam] non B.

1091.

Manipulus florum, Auaritia K (Ambrosius in quodam sermone) ; Ambrosius Mediolanensis, Expositio euangelii secundum Lucam, VII, 122 (M. Adriaen, SL 14, 1957, p. 255).

1092.

qua] que P.

1093.

dantur] debent P, B.

1094.

Exemplum 6.

1095.

solum] solis B.

1096.

solum] solis B.

1097.

Manipulus florum, Prosperitas G (Hieronymus in quadam epistula) ; Hieronymus, Epistulae, 118, 6 (I. Hilberg, CSEL 55, 1996, p. 444).

1098.

delicias] transeat add. B.

1099.

feodo] fiodum P.

1100.

feodo – quo] feoda pro qua B.

1101.

teneamus] tenemus B.

1102.

pulcritudine – iuuentute] pulcritudinem, fortitudinem, iuuentutem P.

1103.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 103.

1104.

pulcritudine, fortitudine] pulcritudinem, fortitudinem P.

1105.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 72.

1106.

qualis] quicumque B.

1107.

eas] ea B.

1108.

concedat] qui sine add. B.