Sermon 31

Vingt-troisième dimanche après Pentecôte.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 85rb-86ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 49va-50ra.
F. 85rb : Saluatorem exspectamus etc. (Phil. 3, 20).

Aliter exspectat conuentus monachorum abbatem suum, aliter familia dominum. Conuentus enim, si abbas moram fecerit, exspectat eum in mensa, sine eius presencia sedet et comedet, ita quod illa die nec abbas |85va| cum conuentu nec conuentus comedit cum abbate. Set familia, si bona sit, sic exspectat dominum suum quod nullo modo ponit se ad mensam ante eius aduentum. Abacuc II (3) : si moram fecerit exspecta eum. Quamuis autem conuentus non exspectet abbatem ad refectorium, ad locum uel horam prandii et refectionis, exspectet tamen eum ad capitulum ubi est locus iudicii et punitionis. Capitulum enim non tenetur sine presencia abbatis uel uices eius gerentis. Hoc ideo dixi quia quilibet nostrum, quilibet fidelis exspectat adhuc secundum Christi aduentum, secunda canonica Pe. (3, 11-12) : oportet uos esse in sanctis conuersationibus et pietatibus exspectantes et properantes in aduentum Domini nostri Jhesu Christi. Ita exspectabat sanctus Job qui dicebat (14, 14) : cunctis diebus quibus nunc milito exspecto. Modo Christus quem uenturum exspectamus non solum est Dominus noster, set etiam est abbas noster. Ro. 9 (8, 15) : accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus abba Pater. Ideo quidam exspectant sicut conuentus monachorum exspectant abbatem suum. Recte mali faciunt de Christo sicut monachi de abbate suo, ponunt se ad mensam ante aduentum Christi, querunt refectionem et recreationem suam in uita presenti, exspectant eum comedendo, bibendo, in deliciis uiuendo, comedunt sine eo quia delectantur in creaturis Deo postposito. Ysa. LXV (11) : uos qui dereliquistis Dominum, qui ponitis Fortune mensam ut libatis super eam. Item comedunt sine eo quia soli comedunt bona sua Christo in pauperibus suis non inuitato ; de hoc reprehendet eos Christus in capitulo generali, in iudicio finali, quando dicet (Matth. 25, 42) : esu|85vb|riui et non dedistis mihi manducare etc. Credatis quod illi de cetero non comedent ad mensam abbatis. Non potestis mense Dei participes esse et mense demoniorum, prima Cor. (10, 21). Isti qui non exspectant abbatem ad prandium exspectant eum ad capitulum, quia canonici 1109 in presenti uita non capitulant nec corrigunt se ipsos. Ideo Christus in iudicio finali durissime capitulabit eos. Ubi supra : qui positis Fortune mensam etc. Numerabo eos in gladio et corde corruentes (Is. 65, 12). Habeo ergo quod conuentus malignantium exspectat Christum sicut monachi abbatem suum, non ad mensam set ad capitulum, non ad refectionem set ad iudicium et condempnationem. Dicturi sunt mali in die iudicii (Lam. 2, 16) : en ista est dies quam exspectabimus inuenimus uidimus. Fecit Dominus que cogitauerat, destruxit et non pepercit (Thren. 2, 17). Set illi qui sunt de familia Christi exspectant eum ut Dominum, ad mensam, non ad capitulum. Ante enim eius aduentum non ponunt se ad mensam, quia non querunt in uita presenti refectionem suam, in nulla re delectantur nisi in solo Deo uel si in alia tamen secundum eum et sub eo, non comedunt sine eo quia soli bona sua non manducant, set Christum in pauperibus suis inuitant. Si comedam buccellam meam solus et non comedit pupillus 1110 , ex ea, si pro non, Job XXXI (7). De hoc comendabit eos Christus in finali iudicio, dicens (Matth. 25, 35) : esuriui et dedistis mihi manducare etc. Illi qui non ponunt se ad mensam sine Christo comedent ad mensam Christi. Ego,inquit, dispono uobis etc. ut edatis |86ra| et bibatis super mensam meam etc. (Luc. 22, 29-30). Isti non exspectant eum ad capitulum quia capitulant et reprehendunt se ipsos. Ideo Christus in capitulo suo generali non condempnabit nec puniet set saluabit eos. Ysa. XXV (24, 1) : ecce Dominus meus, iste non dicit abbas noster, et exspectabimus eum et saluabit nos (Is. 25, 9). Vis euadere capitulum districti iudicis Dei ? Capitula te ipsum in uita presenti. Si nosmet ipsos diiudicaremus (I Cor. 11, 31), exspectantes eum non sicut conuentus abbatem set ut familia dominum, ad mensam, non ad capitulum. Ad hoc hortatur ipsemet in Luca (12, 35-36) : sint lumbi uestri precincti etc. et uos similes hominibus exspectantibus dominum suum. Ipse enim dicit Ysa. (49, 23) : ecce Dominus noster non confundentur qui exspectant eum. Sic exspectabit eum Apostolus qui dicebat in persona sui et sibi similium (Phil. 3, 20) : Saluatorem exspectamus Dominum etc. Exspectabimus, inquit, Saluatorem, non iudicem condempnatorem, non ad capitulum set ad bonum et pingue prandium, quia Dominum Jhesum Christum (Act. 11, 17), Christus unctus 1111 . In quibus uerbis ut supra tria notantur, residuum collationis fuit de duobus membris ultimis. Auctoritates supra exposite [sunt].

Notes
1109.

canonici] canini P.

1110.

pupillus] pusillus B.

1111.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 142.