Sermon 34

In synodo.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 91rb-94ra.
Plan :
Thème – Les pieds de l’homme ne sont pas sûrs, ils se heurtent à des obstacles.
Division – L’homme doit donc s’efforcer de surveiller sa marche plutôt que de contempler le ciel.
I – Il faut scruter le miroir pour y découvrir l’âme et non seulement le visage.
II – L’affect doit être contrôlé par l’esprit.
III – Il faut éviter les obstacles.

F. 91rb : Videte quomodo caute ambuletis (Eph. 5, 15).

[Thème] Ubi supra. Habenti pedes passibiles et multum debiles incedenti per uiam in qua sunt offendicula multa et multi lapides, ne forte offendant ad 1156 lapidem pedem suum, expendit magis ut habeant suum oculum dimissum ad yma et ad pedes suos regendos ad iter et gressus suos dirigendum quam sursum erectum ad sydera contemplanda. Ita docet Sap. in Prou. (4, 25-26) : oculi tui recta uideant et palpebre tue precedant gressus tuos, dirige semitam pedibus tuis et uie tue stabilientur. Hoc ideo dixi quia oculus mentis interioris est 1157 intellectus, pes affectus |91va|. « Pes meus, amor meus, eo feror quocumque feror. » 1158 Unde mihi uidetur quod omnes nos, dum sumus in uia, habemus pedes ualde passibiles. Unde Sap. (15, 15) : pedes eorum pigri ad ambulandum. Et iterum in uia qua ambulamus sunt infinita offendicula et multi lapides.

Declaro utrumque et primum sic. Pes ille qui indifferenter obuians quibuscumque duris et mollibus, asperis et leuibus, statim incipit claudicare ; qui ita lederetur mollibus sicut duris, leuibus sicut asperis, reputaretur et merito ualde passibilis. Talis est pes interioris hominis. Animus enim noster sicut frangitur in asperis per impatientiam, ita in prosperis leditur per contumaciam et superbiam ; hec debilitas pedum figurata fuit 2o Reg. (9, 3) ubi dicitur quod Miphiboseth erat debilis pedibus, ad litteram claudus utroque pede. Causa fuit quia cum a Natiuitate non fuisset claudus set rectus, contigit semel quod nutrix eum portaret, quod cecidit et claudus effectus est. Miphiboseth 1159 interpretatur os ignorantieuel os confusionis, significat genus humanum expositum ignominie et confusionis, per os, gulam primorum parentum. Je. (2, 26) : quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt etc. Hic a Natiuitate fuit rectus. Homo fuit originali iustitia creatus. Fecit Deus hominem rectum, set postquam cecidit semel in peccatum, incurrit tantam debilitatem pedum quod, quicquid obuiet uel durum uel leue uel asperum, quicquid accidat prosperum uel aduersum, statim claudicat utroque pede, |91vb| pede quidem superbie in prosperis, pede uero impatientie in aduersis. Ps. (35, 12) : non ueniat mihi pes superbie, quoad primum, et manus peccatoris non moueat me, supple ad iram et impatientiam quoad secundum. Hanc debilitatem pedum habent uiatores set in patria pedes 1160 sanctorum erunt impassibiles et impetibiles 1161 . Ysa. (40, 31) : qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem. Sequitur : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.

Secundo dixi quod in uia hac qua ambulamus sunt multa offendicula et multi lapides. Hoc patet sic : lapis dicitur quasi ledens pedem anime, id est affectum. Nichil ledit nisi solum peccatum. Prou. (8, 36) : qui peccauerit in me ledet animam suam. Peccata ergo lapides sunt, offendiculum lapidis offensa peccati, hic est lapis offensionis et petra scandali. Figurantur lapides isti in Leuitico (14, 40-42) ubi dicitur quod quando apparebit plaga lepre in edibus, sacerdos iubebit erui lapides in quibus lepra est. Domum autem ipsam radi intrinsecus lapidesque alios reponi pro hiis qui ablati sunt et fuerant. In mundo sunt duo genera lapidum, quidam ponderosi, alii pretiosi. Lapis ponderosus peccatum est, lapis quidem quia ledet pedem affectus, set ponderosus propter duo. Primo quia secundum Augustinum 1162 peccatum quod per penitentiam non deletur mox suo pondere ad aliud trahit. Secundo quia suo pondere mergit hominem in profundum inferni. Descendunt in profundum quasi lapis (Ex. 15, 5). Lapis pretiosus et medicinalis penitentia est que, quamuis corpus ledat, pedem tamen |92ra| anime non ledit, ymmo medetur et curat. Unde Augustinus 1163  : « Penitentia langores sanat, leprosos curat, mortuos suscitat, sanitatem auget, gratiam conseruat. » Iste ergo debet esse processus quando in domibus conscienciarum nostrarum apparet plaga lepre, id est mortalis culpe. Domus consciencie debet radi intrinsecus per contritionem cordis. Deinde lapides in quibus lepra est, id est peccatum, debet dirui et eici per confessionem oris. Tertio iussu sacerdotis lapides alii debent poni si curatur lepra peccati. Si peccata lapides sunt sicut quot sunt occasiones peccatorum, tot sunt in uia offendicula lapidum. Totus mundus plenus est talibus et tunc uia complantata est lapidibus.

[Division] Sic habeo declaratum utrumque, primo quod pedes nostri, dum sumus in uia, sunt ualde debiles, secundo quod in uia ista sunt multa offendicula et multi lapides. Ex quibus concludo quod cuilibet uiatori, ne offendat ad lapidem pedem suum, id est ne offendat Deum per aliquid mortale peccatum, expedit magis quod habeat oculum dimissum ad yma ad pedes suos regendos, ad humiliter defectus suos cognoscendos, quam sursum erectum ad sydera contemplanda. Ita dicit Hugo 1164 in libro suo de anima : « Melior es si te ipsum cognoscas quam si te necglecto cursus syderum, uires herbarum, complexiones hominum, naturas animalium, scienciam celestium haberes. Multi multa sciunt et se ipsos nesciunt cum tamen summa philosophia sit cognitio sui. » Ideo dicitur in Mt. (Marc. 13, 9) : uidete uosmet ipsos. Hoc est quod Apostolus consulit quando |92rb| dicit : uidete quomodo caute ambuletis. Ubi tria dicit : primo ut figatur mentis aspectus in specula contemplationis, uidete ; secundo ut dignitatis pes affectus a regula recte rationis, quomodo ambuletis ; tertio ne labatur in defectus per offendicula subuersionis ibi, caute ambuletis.

[I] De primo nota quod frustra accedit ad speculum ubi 1165 non figit oculum. Principalis intentio accedentis ad speculum non est sistere in speculi uisione, set est uidere pulcritudinem et turpitudinem uultus sui. Spiritualiter speculum contemplationis est studium sacre lectionis. Unde Gregorius 1166  : « Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur ut ibi nostra interna facies uideatur, ibi enim feda nostra pulcra que nostra conspicimus, ibi sentimus quam proficimus quam ne a profectu distamus. » Set speculum contemplationis et studium lectionis scolaris ueniens ad studium accedit ad speculum. Quomodo frustra uenit ad studium nisi habeat oculum actentum ad librum ! Jeronimus 1167 ad Demetriadem uirginem : « Sint diuine scripture semper in manibus et iugiter mente uoluantur ; nichil sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere et operibus obliuisci. Set ideo illa cognosce ut facias quicquid dediceris. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum set etc. (Rom. 2, 13). » Unde Ysidorus 1168 de summo bono libro tertio : « Omnis profectus ex lectione et meditatione procedit : que enim nescimus, lectione didiscimus ; que didicimus, meditatione conseruamus. » Unde aliqui scolares ita libenter et clerici |92va| multi, si respicerent specula librorum sicut speculantur et contemplantur facies mulierum, set multi libentius student in pellibus uiuis quam mortuis. Timeo quod sit uerificatum in re quod olim contigit in figura in Ex. (38, 8) ubi dicitur quod factum est labrum eneum de speculis mulierum in ingressu templi, in quo contemplabantur se sacerdotes ingredientes templum, set hodie non in ingressu templi set infra templum in ecclesiis maioribus sunt spectacula mulierum, infra templum est forma meretricum, et uadunt multi ad ecclesiam propter spectacula mulierum potius quam propter reliquias sanctorum. Iterum regulageneralis est hodie quod in ciuitatibus ubi est maior clerus, ibi est maior meretricum numerus. Ita deplorat Dominus per Jeremiam (Lam. 3, 51) : oculus meus,id est populus oculatus, depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Ista non debent esse specula clericorum set libri sanctorum. Unde Jeronimus 1169 ad Demetriadem uirginem : « Utere lectione diuina uice speculi, feda corrigenda, pulcra conseruando, pulcriora faciendo. Scriptura enim quasi quoddam speculum est feda ostendens et corrigi docens. » Sed sunt multa que speculantur optime pulcra sua si non respiciunt feda. Recte est de homine sicut de pauone. Pauo respiciens 1170 plumas suas pulcras et uarias facit cum plumis pulcherrimam rotam. Videtur gloriari eam contemplando, set quando deprimit oculos uersus pedes suos, uidens turpitudinem pedum, confunditur in seipso et dissipat rotam plumarum. Tunc sicut rota |92vb| de plumis pulcherrimis et uariis, quando autem oculos mentis rotantur et reuoluuntur gratie diuerse quibus Deus hominem decorauit, uoluat homo et gyrat in animo suo : tu es talis et talis potens in amicis, diues in peccuniis, intelligens, eloquens et sic de aliis, faciendo rotam ualde gloriatur sicut pauo in plumis. Set conuertens oculos mentis ad recipiendum pedes suos turpes, ad considerandum defectus suos, fragilitatem et miseriam, confunditur et deponit rotam superbie. Je. II (23) : quomodo dicis non sum polluta, quasi dicat : de pulcritudine tua gloriaris, consideres gratias tuas et defectus tuos. Vide uias tuas in conualle, scito quid feceris. Sequitur (2, 26) : quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus, que Israel in sinis suis diuitiis et floribus et nobilitate te iactas de patria et pulcritudine corporis et honores communiter ab omnibus exhibentur te exaltas. « Respice te ipsum, quia mortalis es et quia terra es et in terram ibis. Conspice eos qui ante te similibus fulsere splendoribus. Ubi sunt quos ambiebant ciuium potentatus ? Ubi insuperabiles oratores ? Ubi qui conuenientius festa disponebant ? Ubi equorum splendidi nutritores, ubi exercitium duces, ubi satrape et tyranni ? Nonne omnia puluis ? Nonne omnia fauille ? In paucis uersibus eorum memoria est uite ? Respice sepulcra et uide quis seruus et quis dominus, quis diues. Discernere, si potes, uinctum a rege, fortem a debili, |93ra| pulcrum a debili et deformi. Memorare nature animalium nec extollaris. Memor autem eris si te ipsum respexeris 1171 . » 2a ca. Jo. (8) : uidete uosmet ipsos, et ad Heb. 3o (12) : uidete fratres ne sit in aliquo uestrum cor malum. Hic poteris addere quod in sermone de eodem themate est supra 1172  : uidete quomodo etc.

[II] De secundo nota quod scriptor uolens sibi cauere ne faciat lineam tortuosam post regulamcum qua lineat et regulat suum codicem, quamdiu manus et calamus scriptoris sequitur lineam rectam, scriptor non facit lineam tortuosam. Spiritualiter Psalmista (44, 2) comparat linguam hominis calamo scriptoris : lingua mea calamus scribe etc. Scriptor qui cum manu et calamo uult facere lineam non obliquam set rectam est iustus homo quilibet qui nec manu nec lingua, hoc est nec opere nec sermone, nec in factis nec in dictis, uult deuiare a rectitudine iustitie et equitatis. Semita iusti recta rectus callis ad ambulandum (Is. 26, 7). Modo non potest aliquis cum calamo et manu facere lineam rectam etiam si habeat penes se regulam, nisi habeat regulatum codicem. Codex in quo scribuntur merita et demerita nostra est affectus cordis siue uoluntas ; regula huius codicis scilicet affectus est ratio recta et quando codex affectus est regulatus regularecte rationis, tunc nec manus nec calamus deuiat. Tunc homo nec in factis nec in uerbis errat. Potest dicere illud Ecci. (Eccli. 51, 20) : ambulauit pes meus iter rectum. Set quantumcumque homo habeat regulamrectam apud intellectum, nisi habeat |93rb| codicem regulatum, hoc est nisi habeat ordinatum affectum et non corruptum, statim facit lineam tortuosam cum manu et calamo, peccat uerbo et facto, dicente psalmo (118, 3) : non enim qui operantur iniquitatem in uiis eius ambulauerunt. Set est hodie ualde miserabile quod illi qui habent regulas magis rectas, frequentius faciunt lineas tortuosas. Unde dicitur (Eccli. 3, 16) : uidi sub sole in loco iudicii impietate et in loco iustitie iniquitatem. Jura quecumque ciuilia, canonica uel diuina non sunt aliud quam regule quibus quidam calamus et manus [utuntur], dicta et facta humana, propter quod Luc. X (25-28) dicitur legis perito querenti : quid faciendo uitam eternam possidebo, cui dictum est : in lege quid scriptum est, diliges Dominum Deum tuum et proximum tuum etc. Hoc fac et uiues,quasi dicat : lex dat etiam modum et regulam recte uiuendi, set modo illi qui melius sciunt et nouerunt iura, aduocati et iudices sunt qui tortuose allegant, qui dant iudicia tortuosa. Causa est quia cum regula quantumcumque recta, si uertatur hinc inde, quando applicatur ad codicem fit linea tortuosa ; sic multi apud intellectum habent regulas ualde rectas, optime sciunt iura, set quando regula ad codicem applicatur, uertitur, ipsi habent affectum ita peruersum quod affectio in eis peruertit iudicium, parit iudicium, cum res transit in affectum. Item licet iura sint de se ualde recta, ipsi tamen uertunt ea sicut uolunt. Ita allegant ea in mala causa sicut in bona. Illi sunt qui ambulant uiam non bonam et post peccata sua debet ergo |93va| regulari pes affectus a regula recte rationis. Figura in Eze. in illis animalibus que erant plena oculis ante et retro (Apoc. 4, 6), cum ambularent animalia ambulabant pariter et rote iuxta ea (Eze. 1, 19) et pedes eorum erant pedes recti (Eze. 1, 7). Animalia oculata sunt clerici, rote insensibiles sequentes motum animalium sunt populares et layci ymitantes de facili facta clericorum, facta prelatorum, de facili trahuntur a subditis in exemplum. Pedes ergo eorum debent esse pedes recti, quia clerici debent esse ita recti quod prebeant laycis exempla recte uiuendi, dicentes eis illud Apostoli, prima Thess. 4 (1) : quemadmodum accepistis a nobis quomodo nos oporteat ambulare et placere Deo, sic ambuletis ut habundetis magis.

[III] De tertio nota quod quia equus, si suauiter ambulat et de facili cespitat et sessorem suum precipitat, ideo incaute et periculose ducit equum, etiam si suauiter ambulet, nisi continue teneat sibi frenum, in Ysa. (31, 3) dicitur : equi eorum caro non spiritus. Innuit quod caro est sicut equus cuius sessor est spiritus. Equus iste est talis conditionis quod quanto suauius ambulat, tanto facilius cespitat et sessorem precipitat, scilicet spiritum, in lutum peccati. Unde in Ecclesiastico (13, 16) : caue etiam et attende diligenter quoniam cum subuersione tue ambules, hoc est dictum : si ambulas et si in deliciis uiuis, tu es in periculo subuersionis. Ex quo patet quod incaute et periculose regit corpus suum qui cum freno intemperantie et abstinentie non refrenat eum. Unde Ecc. 24 (Eccli. 28, 29-30) : facito frenos ori tuo rectos et attende nec forte labaris in lingua. Quod temperantia|93vb| sit frenum dicit Prosper 1173 , libro tertio de Vita contemplatiua, loquens de temperantia : « Hec uirtus, si in anima habitat, libidines frenat, affectus temperat, desideria sancta multiplicat, uiciosa castigat, omnia intra nos confusa ordinat, cogitationes prauas remouet et sanctas inserit, ignem libidinose uoluptatis entinguit, mente placita quadam tranquillitate componit et totam ab omni uiciorum tempestate defendit. » Hoc Prosper, quando laxantur habene sensualitatis, ipsam effrenate currit in precipitium peccati. Ideo dicit Apostolus (Gal. 5, 16) : spiritu ambulate et desideria carnis non perficietis, quasi dicat : non laxetis habenas equo ambulantes in desideriis carnis, set restringatis et teneatis eum cum temperantie freno. Unde Mc. (14, 44) : tenete eum et ducite caute. Gregorius 1174 6 Moral. : « Solus in illicitis non cadit qui se et aliquando et a licitis caute restringit. » Bene dicit caute quia frenum abstinentie non debet irrationabiliter laxari nec excessiue restringi. Gregorius 1175 secundo Moral. : « Abstinentie uirtus nulla si tantum quisque corpus non edomat quantum potest et ualet, aut ualde inordinata est et se atterit plus quam ualet. » Figura primo Mach. 6o (40)ubi dicitur quod distincta est pars exercitus per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate. In exercito illo erant bestie multe et super quamlibet magister bestie et dicitur ibi quod una de bestiis erat loricata loricis regis (Macc. 6, 43) |94ra|, hec fuit ab Eleazaro interfecta qui subposuerat se ei. Spiritualiter quilibet nostrum habet regere exercitum unum in duas partes distinctum quia uires anime quedam incedunt per montes excelsos pertinentes ad partem excelsam scilicet intellectiuam ; intellectus enim abstrahit et eleuat a particularibus istis. Job (22, 14) : cardines celi perambulat etc., uires que pertinent ad partem inferiorem. Modo qui uult debite regere exercitum suum habet facere quod quelibet bestia habeat magistrum presidentem. Igitur bestia est sensualitas in qua homo assimilatur bestiis. Comparatus est iumentis insipientibus (Ps. 48, 13). Magister est spiritus qui debet presidere bestie 1176 , quidem spiritus debet sensualitatem regere et eam temperantia refrenare. Si spiritu uiuimus spiritu et ambulemus (Gal. 5, 25). Set bestia loricata sequendo ethymologia nominis et non signatum, lorica dicitur quasi loris caris, quod ergo bestia loricata Eleazarum interfecit qui se ei subponit. Hoc figuratiue designat quod quando sensualitas refrenatur loris temperantie seu freno abstinentie, ita quod spiritus qui debet preesse subponitur sensualitati et subponitur sibi, tunc ipsa casu peccati spiritum interfecit, dicente Apostolo (Rom. 8, 13) : si secundum carnem uixeritis moriemini. Set quando bestia habet magistrum, hoc est spiritum dominantem sibi et refrenantem eam freno temperantie, tunc uadit exercitus caute et gloriose et ordinate. Si Spiritu facta carnis mortificaueritis uiuetis (Rom. 8, 13), scilicet uita gratie in presenti et uita glorie in futuro. Ad quam gloriam nos perducat.

Notes
1156.

ad] a P.

1157.

est] sit P.

1158.

Cf. Manipulus florum, Amor H (Augustinus libro 13 Confessionum) ; Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, XIII, 9 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 246).

1159.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 108.

1160.

pedes] pedens P.

1161.

impetibiles] impetabiles P.

1162.

Gregorius Magnus, Homiliae in Hiezechielem prophetam, I, 11, 24 (M. Adriaen, SL 142, 1971, p. 179).

1163.

Manipulus florum, Penitentia K (Augustinus libro de penitentia).

1164.

Manipulus florum, Consideratio sui AF (Hugo libro 1 de anima capitulo 9).

1165.

ubi] ibi P.

1166.

Manipulus florum, Scriptura sacra AI (Gregorius 2. libro Moralium capitulo 2) ; Gregorius Magnus, Moralia in Job, II, 1, 1 (M. Adriaen, SL 143, 1979, p. 59).

1167.

Manipulus florum, Scriptura sacra AG (Hieronymus ad Demetriadem uirginem) ; Epist. ad Hieronymum et scripta uariorum auctorum, 148, 14 (I. Hilberg, CSEL 56, 1996, p. 340).

1168.

Manipulus florum, Studium G (Isidorus libro 3 de summo bono) ; Isidorus Hispalensis, Sententiarum libri III, III, 8, 3 (PL 83, 679B).

1169.

Manipulus florum, Scriptura sacra R (Hieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem).

1170.

Exemplum 7.

1171.

Manipulus florum, Prosperitas X (Prosper in suis sententiis) ; Prosper Aquitanus, Liber sententiarum, 392 (P. Callens, SL 68A, 1972, p. 364-365).

1172.

Sermon 33.

1173.

Manipulus florum, Temperantia E (Prosper libro III de vita contemplativa).

1174.

Gregorius Magnus, Moralia in Job, V, 11, 17 (M. Adriaen, SL 143, 1979, p. 230).

1175.

Gregorius Magnus, Moralia in Job, XX, 41, 78 (M. Adriaen, SL 143A, 1979, p. 1061).

1176.

bestie] qui add. P.