Sermones de sanctis

Sermon 35

Saint André.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 95ra-95va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 64ra-va.
F. 95ra : Incipiunt sermones fratris Guillelmi de Saccouilla de sanctis 1177 .
Preibis ante faciem Domini parare uias eius, Luce. I (76).

Quia instat aduentus Domini quem precedit festum beati Andree apostoli, ideo [de] beato Andree potest dici quod dictum est precursori aduentus Domini. Preibis etc. Sicut natura prouidet congregationi gruum que instinctu nature preficiunt sibi unam quasi aliarum ducem et reginam et ipsa precedit alias uoce et uolatu, sic actor nature preuidit congregationi fidelium preficiendo eis duces et rectores, apostolos scilicet et successores eorum prelatos, Luce. IIII (10, 1) : misit eos binos ante faciem suam etc. De numero apostolorum quem Dominus sic premisit, unus et de primis fuit Andreas apostolus. Ideo sibi competit uerbum preassumptum. Preibis etc. ubi comendantur a tribus. Fuit enim celerior in Domini missione, preibis ; securior in populi directione, parare uias eius ; superior uel subtilior in Dei contemplatione, ante faciem Domini. Facies enim est superior pars corporis et pulcrior ad uidendum.

De primo nota quod ipse fuit primus uel de primis quos Dominus uocauit ad statum apostolatus ; apostoli autem in latino sermone dicuntur missi, ideo celerior in Domini passione, ut dicatur de eo quod dictum est de alio discipulo : currebant duo simul set ille alius discipulus precucurrit citius Petro, Io. X (20, 4). Ipse et Petrus simul currerunt, quia simul fuerunt a Domino uocati : ambulans Ihesus iuxta mare Galilee uidit |95rb| duos fratres etc.(Matth. 4, 10) ; simul quia in unitatem fidei congregati, simul quia simili genere martirii coronati, set alius discipulus precucurrit citius Petro, quia beatus Andreas citius uenit ad martirium sicut credo. Ipse est igitur alter Eleazarus qui gloriosam mortem magis quam odibilem uitam complectens uoluntarie peribat ad supplicium, II Mach. (6, 19). Eleazarus interpretatur Deus meus adiuuans 1178 festinanter et sic habemus primum quod fuit celerior in Domini missione.

Secundo fuit securior in aliorum directione, parare uias eius. Quando uie sunt cooperte niuibus, ille qui primo uadit, faciendo passus in niue, ostendit et parat uiam aliis et praebet eis securitatem eundi. Per niuem que resoluitur ad calorem solis, intelligitur caro nostra quam resoluitur ad calorem modice febris. Passus factus in niue est passio que sustinetur in carne, licet autem in uia Dei fuerint 1179 multi passus et diuersi, quia per uaria genera tormentorum uenerunt diuersi martires ad Deum, in uia Dei alius sic, alius sic ibat, tamen proprius passus uie Domini fuit passio beati Andree quia sicut Dominus, ita iste passus est in cruce, Sap. XVIII (11) : simili pena seruus cum Domino afflictus est et popularis homo similia regi passus. Sicut ergo ille qui facit passus in niue ostendit uiam aliis, sic ille patiens in cruce docebat populos uiam sue salutis. « Biduo enim uiuensetc. »usque ibi : « et docebat populum 1180  ». Ipse est alter Moyses assumptus ex aquis, ad litteram |95va| de mari uocatus, cui dictum est in Ex. (18, 20) : ostendas populo uiam per quam ingredi debeant, ecce secundum in populi directione.

Tertio superior in Dei contemplatione quia ante faciem Domini. Ad litteram ipse adhuc uiuens corpore, ante faciem Domini presens erat, unde dicebat 1181  : « Regem meum iam uideo ». Ipse est alter Iacob qui post longam luctam dictus est Israel, id est uidens Deum. Ille Iacob dicebat, Gen. XXXII (46, 30) : iam letus moriar quia uidi faciem tuam,et in Ex. XLVI (Gen. 32, 30) : uidi Dominum facie ad faciem et salua facta est anima mea etc.

Notes
1177.

incipiunt – sanctis om. B.

1178.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 74.

1179.

fuerint] fuerunt P.

1180.

CAO, 3, 1739 (antiphon, s. André, in tertio nocturno).

1181.

CAO, 3, 1739 (antiphon, s. André, in tertio nocturno).