Sermon 36

Saint André.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 95va-96vb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 6va-7va ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 183v.
Plan :
Thème – La course du cheval.
Division (Eze. 1, 14) : comment maintenir la bonne direction.
I – Aller droit devant soi.
F. 95va : Ambulauit pes meus iter rectum, Ecc. (51, 20).

[Thème] Hec est differentia inter equum ambulantem etc. ut habes in sermone 1182 Ambulate in dilectione (Eph. 5, 2). Tunc applica. Hoc ideo dixi quia Scriptura comparat uiam uiri iusti ambulature equi, unde 1183 in Ysa. (26, 7) : semita iusti rectus callis ad ambulandum, uiam uel uitam peccatoris comparat cursui equi (Prou. 1, 15) : fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt (Prou. 1, 15) : prohibe pedem tuum etc. Met toun pee 1184 hors de l’eure. Recte 1185 , que est differentia inter ambulationem equi et cursum equi 1186 , talis est inter uiam iustitie et uiam peccati. Quid est uiuere iuste ? Preponere pedem dextrum, scilicet amorem Dei, et postponere sinistrum, scilicet amorem mundi. Tunc omnia deducas sicut in sermone predicto, et applica finaliter quod sic fuit edoctus ambulare beatus Andreas. Nam cum Ihesus « ambulans secus mare Galilee uideret Petrum et Andream mittentes rethe in mare |95vb|, statim ligauit eos quodam uinculo, obligauit eos quodam precepto : uenite, inquit, post meetc. 1187  » Venite, inquit, uero tam pedibus corporis quam affectu mentis. Illi hoc uinculo obligati statim ambulare ceperunt, preponentes pedem dextrum amorem Dei et postponentes pedem sinistrum amorem mundi. Omnia enim reliquerunt statim post Christum sequendum. Relictis omnibus secuti sunt eum (Luc. 5, 11). Vestigia eius secutus est pes meus (Iob 23, 11).

[Division] Si ergo recta semita uiri iusti comparatur ambulature equi et equum ambulare est ipsum preponere pedem dextrum et postponere sinistrum, beatus Andreas bene potuit dicere uerbum propositum : ambulauit pes meus iter rectum. Moun pe est alé l’amblure que jeo ay tenu la voye de droyture. Ubi commendatur a tribus. Primo quia fuit illaqueatus amore, hoc pertinet ad affectum. « Pes meusamor meus 1188  ». Secundo quia uilitatus in labore quo tenderet ad perfectum, ambulauit. Tertio preseruatus ab errore ne caderet in deffectum, iter rectum. Propter omnia simul nota quod auriga uolens excitare ad motum aratrum boues ut terram araret et laboret : dic ut [in] sermone predicto et exponas figuram de animalibus in Eze. (1, 14) ubi dicas quod animalia illa ibant droytement sanz clocher quia pedes eorum recti, seurement sanz peril de forvoyer quia unumcumque coram facie sua ambulabat, continuerunt se sanz retorner, non reuertebantur cum ambularent (Ez. 1, 12).

[I] De primo nota quod non omnes claudi claudicant |96ra| de eodem latere. Talis enim claudicat de pede dextro qui non claudicat de sinistro et e contrario, et talis est qui claudicat utroque pede. Ille qui claudicat de pede dextro cadit uersus latus dextrum, qui sinistro uersus sinistrum, qui utroque inclinatur uersus latus utrumque. Inclinauit ex hoc in hoc (Ps. 74, 9). Hoc ideo dixi quia Ps. (17, 46) uocat peccatores claudos : filii alieni inueterati sunt et claudicauerunt. Ratio est quia a principio Deus fecerat hominem rectum, creando eum cum originali iustitia. Fecit Deus hominem rectum (Eccle. 7, 30) set statim, cum cecidit in peccatum, cadendo effectus est claudus perdens originalis iustitie donum. Figuram habemus ad hoc II Reg. IIII (4) in Miphiboseth qui cecidit et claudus effectus est. Miphiboseth natus fuerat rectus set cum portaretur a nutrice, cadens factus est claudus. Miphiboseth interpretatur os confusionis 1189 et significat primum hominem qui propter os et goulam 1190 suam confudit totum genus humanum. Ille non fuit natus claudus quia in iustitia originali creatus, set postea cadens in peccatum factus est claudus. Peccatum ergo hominem naturaliter rectum facit esse claudum, set inter alia peccatum superbie principaliter. Sic est enim de superbo sicut est de claudo : claudus uult omnes precedere et superbus omnibus preesse. Modo non omnes claudi, non omnes superbi claudicant eodem pede. Per latus dextrum in Scriptura intelligimus statum prosperitatis, per sinistrum statum aduersitatis. Diuites ergo, quo pede claudicant ? Certe pede dextro, quia quando uident se honoratos |96rb| et exaltatos, cadunt in peccatum superbie et elationis. Hoc pede nolebat claudicare propheta Dauid qui dicebat (Ps. 35, 11) : pretende iustitiam tuam hiis qui recto sunt corde. Non ueniat mihi pes superbie. Pauperes quo pede claudicant ? Certe sinistro. Quando enim uident se in aduersitate, cadunt in peccatum impatientie. Impatientia autem nascitur ex superbia. Et sunt aliqui qui claudicant pede dextro, qui cadunt in peccatum in statu prosperitatis : qui non claudicant pede sinistro multi sunt in statu aduersitatis. Similiter e contrario. Aliqui autem in neutro statu sunt recti. Vis ergo rectus esse et nullo pede uel latere claudicare ? Non declines ad dextram neque ad sinistram, sis humilis in prosperitate et patiens in aduersitate. Prou. IIII (26-27) : dirige semitam pedibus tuis et omnes uie tue stabilientur, ne declines ad dexteram neque ad sinistram. Sic fecit ille sanctus Iob qui fuit uir simplex et rectus (Iob 1, 1) etc. Utinam quicumque post multa prospera sustineret aliqua aduersa, haberet oculum ad illum Iob. Ipsemet testatur quod Dominus uoluit probare an ipse claudicaret aliquo pede. Obseruasti,inquit, omnes semitas meas et uestigia pedum meorum considerasti (Iob 13, 27). Primo probauit an claudicaret a dextris, dans ei multa prospera. Fuit enim magnus inter omnes Orientales et erunt ei uii filii etc. (Iob 1, 3). Multa dicuntur ibi. Postea probauit an claudicaret a sinistris, mittens ei infinita aduersa, set ipse neutro pede claudicauit. Fuit enim |96va| humilis in prosperis et patiens in aduersis. Si,inquit, ambulaui in uanitate et festinauit in dolo pes meus, appendat me in statera iusta (Iob 31, 5-6). Statera cognoscitur esse iusta ex hoc quod lingua statere manet immobilis et recta, non declinans ad dextram neque ad sinistram ; quando ad alteram partem se inclinat, signum est quod statera non est iusta. Sic quod persona sit iusta perpendi patet in lingua. Loquela tua manifestum te facit (Matth. 26, 73). Sic patuit iustitia sancti Iob qui nec in prosperis habuit uerba iactantie et presumptionis, nec in aduersis uerba impatientie seu desperationis. In omnibus hiis non peccauit Iob labiis suis nec stultum aliquid contra Deum locutus est,in Iob (2, 10). Dilata sicut uis, et potes iterum dicere propter statera quomodo uides qui habent alios rectificare minus quam alii deberent claudicare. Set sic est de lingua iudicium hodie sicut de lingua statere qui semper flectitur uersus partem fortiorem uel ponderosiorem uel magis repletam etc., sicut scis. Tunc applica ad beatum Andream, qui quandoque claudicauit pede sinistro non dextro, sequens Christum in prosperis, recedens ab eo in periculo mortis ; idem 1191 de ceteris apostolis. Set postea spiritu recto innouato in uisceribus suis, nec in prosperis nec in aduersis a recta confessione fidei declinauit. Ergo exemplo eius iuxta consilium Apostoli ad Heb. (12, 13) : gressus rectos facite pedibus uestris ut non claudicans quis erret.

[II et III] De duobus aliis dicas ut in sermone predicto 1192 Ambulate in dilectione. Facias, si uis, prothema in isto ser|96vb|mone Da sermonem rectum et bene sonantem in os meum, in Hest. 1193 , ubi dicas quod psalterium, quantumcumque sit bonum et bene concordatum et penna cum hoc bene scissa, numquam reddit delectabilem sonum et melodiosum nisi penna uel calamus ducatur manu boni artificis qui nouerit artem psalterizandi. Calamus non facit principaliter delectabilem sonum, set artifex qui cum calamo tangit ordinate cordas uel psalterium. Hoc ideo dixi quia lingua peccatoris comparatur calamo. Ps. (44, 2) : lingua mea calamus. Sicut enim calamo causat artifex sonum, sic cum lingua formatur uerbum. Artifex qui habet hunc calamum regere Dominus est. Hominis enim est animum preparare set Domini est gubernare linguam, Prou. XVI (1). Ideo sicut nec psalterium bene concordatum nec calamus bene formatus faciunt uel reddunt delectabilem sonum sine artifice mouente, sic nec lingua peccatoris sine Deo per gratiam cooperante. « In uanum enim 1194 laborat lingua predicatoris 1195 etc. » Propter hoc petebat Hester regina a Domino dicens : « Da sermonem » etc. Gallice : donne a ma bouche, a moun psalterioun, droyte parole et melodieus soun 1196 . Applica etc.

Notes
1182.

Sermon 16.

1183.

unde om. B.

1184.

toun pee] ton pe B.

1185.

recte om. B.

1186.

equi om. B.

1187.

CAO, 4, 6554 (répons, s. André) d’après Mt. 4, 18-19.

1188.

Cf. Manipulus florum, Amor H (Augustinus libro 13 Confessionum) ; Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, XIII, 9 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 246).

1189.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 108.

1190.

goulam] gulam B.

1191.

idem] item B.

1192.

Sermon 16.

1193.

CAO 3, 1880 et 4, 6319 (De Esther, antienne et répons).

1194.

enim om. B.

1195.

Cf. Manipulus florum, Predicatio AE (Gregorius homelia XXX super evangelia).

1196.

CAO 6319 : Conforta me, Rex sanctorum principatum tenens, Et da sermonem rectum et bene sonantem in os meum (répons).