Sermon 37

Saint Nicolas.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 96vb-98rb ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 12ra-13rb ; Rome, Bibl. Apost. Vatic., Borgh. 247, f. 183v-184r.
Edition par Hildegard Cöster dans sa thèse en 1935 : Cöster (H.), Der Königskult in Frankreich um 1300 im Spiegel von Dominikanerpredigten, thèse dactyl., Francfort, 1935-1936.
Plan:
Thème – Le roi de France a le pouvoir de soigner certaines maladies. Le royaume de France n’est pas soumis à l’Empire.
Division – Dieu a le pouvoir de laver le péché. On peut l’implorer:
I – pour la noblesse de sa famille.
F. 96vb : Osanna filio Dauid, Mt. XXI (9).

Quilibet heres Francie, ex quo inunctus et coronatus, habet specialem graciam et uirtutem a Deo quod tactu manus sue curat infirmos, propter quod habentes infirmitatem regiam ueniunt ad regem de multis locis et terris diuersis. Ideo mihi uidetur quod heres Francie, ex quo |97ra| coronatus et inunctus [est], potest proprie dici filius Dauid, quia Dauid interpretatur manu fortis 1197 . Ille ergo est filius Dauid, cuius manus uirtuosa et fortis est in curandis infirmis. Sic legimus de Christo quod infirmi curari querentes uocabant eum filium Dauid : miserere mei, domine fili Dauid (Matth. 15, 22). Quare hoc ? Quia manus eius fortis erat. Singulis enim manus imponens curabat eos. Repeto ergo hoc quod dixi, scilicet quod uerus heres Francie, ex quo inunctus et coronatus est, quia manum habet uirtuosam in curandis infirmis, dici potest filius Dauid. Inueni Dauid seruum meum, oleo sancto meo unxi eum, manus enim mea auxiliabitur ei (Ps. 88, 21-22). Hoc ideo dixi quia Francia denominatur de franchyse, hoc ideo quia heredes Francie non subiciuntur imperio, liberi sunt filii, Math. XVII (25). Est ista libertas non subesse imperio. Certe ita ualde magna loquendo de imperio sicut ego intelligo : non intendo loqui de imperio imperatoris, set loquor de l’empire a l’empireneur, l’empireneur 1198 qui 1199 touz empire et qui touz jours enpire, dyabolus est cuius dominio subsunt omnes mali, quia ipse est rex super omnes filios superbie, Iob (41, 25). Illi proprie sunt de l’empire qui uadunt enpiraunt. Velit Deus quod heredes Francie numquam intrent en l’empire, quod non uadant de cetero peiorando set meliorando, alioquin filii regni eicientur in tenebras exteriores, Mat. VIII (12). Quod illa sit magna libertas esse extra l’empire, extra peccatum peiorandi dicit expresse Ieronimus 1200  : « Sola, inquit, apud Deum libertas est non seruire peccatis |97rb|. Summa apud Deum nobilitas est clarum esse uirtutibus. » Set dices : Domine, ego sum en l’empire, uiuo in peccato, docete me moy mettre en franchise. Ecce persona conditionis libere, utpote sacerdos uel religiosus, qui ratione sui non subest iustitie seculari. Quando habitat locum uel terram non amortizatum, ratione loci subest in aliquo seruituti. Set quando talis habitat locum amortizatum, tunc totaliter liber est a subiectione iustitie secularis, extra omnem seruitutem est. Persona libere conditionis est anima habens in se libertatem arbitrii. Unde hoc quod anima de se libera totiens incurrit in seruitutem peccati ? Certe ratione loci in quo moratur. Locus uel terra in quo moratur anima est corpus terrenum, quod inhabitat pour scilicet le servage de ceste tere, ut seruiatur corpori et impleantur desideria carnis. Anima misera frequenter seruitutem incurrit : carne seruio legi peccati, Rom. VII (25). Ideo Apostolus consulit cuilibet qui se veut franchir et ponere extra l’empire, quod nitatur terram suam amortizare, id est corpus per abstinentiam et opera penitentie mortificare. Mortificate membra uestra que sunt super terram (Col. 3, 5). Sequitur quod uenit ira Dei in filios diffidentie, Colo. III (Ephes. 5, 6). Mortificatos quidem carne, uiuificatos autem spiritu (I Pe. 3, 18). Non est aliud remedium nisi illud. Si enim spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis, Ro. VIII (13). Audeo dicere quod quanto terra est minus amortizata, caro melius nutrita, tanto anima est peior et est magis en l’empire. |97va| Propter hoc iste gloriosus confessor beatus Nicholaus 1201 ab infantia sua cepit terram suam amortizare. Nondum enim duos annos compleuerat quando incepit primo ieiunare et tantum semel feria iv a et vi a mamillas suggere et sic terram suam amortizando posuit se extra l’empire, unde possum bene dicere de eo quod fuit de regno, non de imperio. Non est ancille filius set libere (Gal. 4, 30). Plus dico quod non solum ipse est de regno Francie, immo est uerus heres et inunctus et coronatus in regno Francie. Probatio : dixi quod heres Francie inunctus et coronatus habet manum uirtuosam in curando infirmos. Spiritualiter autem loquendo : nullum regnum est Francie seu liberum nisi regnum celorum. Illa que sursum est Ierusalem libera est (Gal. 4, 26). Totus mundus sedet en l’empire, cotidie mundus efficitur peior. Modo inter illos, qui iam uenerunt ad regnum inter sanctos iam inunctos et coronatos in celis, ille uel unus de illis qui habet manum uirtuosiorem in miracula faciendo et infirmos curando est beatus Nicholaus. Innumera 1202 sunt miracula eius. « Innumeris decorasti miraculis »,dicitur in collecta 1203 .

[Division] Hoc ergo est signum et argumentum euidens quod ipse est uerus heres regni Francie, inunctus et coronatus in celis, quia de tumulo eius sacrum resudat oleum quo sanantur omnes infirmi, quo liniti sanantur ceci, surdis auditus redditur et debilis quisque sospes regreditur. Ideo sicut ad heredem Francie inunctum et |97vb| coronatum tamquam ad filium Dauid habentem uirtuosam manum confluunt infirmi morbum regis habentes, sic ad beatum Nicholaum currere debent omnes languentes precipue languore uel infirmitate peccati. Hec est infirmitas regis, id est de qua solus rex celorum curare potest. Nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus. Debent, inquam, currere ad eum pro sanitate habenda et dicere : Osanna filio Dauid. Osanna, id est obsecro salua, ubi tria nominantur. Primo : la grant nobleté de soun tres haut parage, quia filius regis est filius ; sa grant prouesté et soun biau vasselage, Dauid manu fortis 1204 . Cil qui sount en deserte ount bon avantage, non oportet nisi quod clament : Osanna, obsecro salua, nam qui corde possit illud [clamare], propulsato uitio sospes regreditur.

[I] Circa primum nota quod filiorum eiusdem matris unus non potest gloriari super alium de nobilitate quantum est ex parte matris, quia ex illo latere pares sunt et fratres. Unde si unus glorietur de nobilitate super alium, oportet quod gloria ueniat ex parte patris. Ex parte enim patris unus bene est nobilior alio in tantum quod unus est bastardus, alius de legitimo choro, unus filius serui uel rustici, alius filius nobilissimi uiri et de trehaut parage. Hoc ideo dico quod nos omnes boni et mali, diuites et pauperes, principes et subditi sumus filii eiusdem matris : mater de cuius utero omnes exiuimus, in |98ra| cuius gremio omnes nutriuimur terra est. Ecci. XL (1) : occupatio magna etc. Dicas sicut habes in sermone 1205 Quicumque spiritu Dei aguntur (Rom. 8, 14), et dicas ut ibidem, quomodo, licet simus 1206 fratres, tamen scutelle non sunt sorores etc. Concludas finaliter. Et 1207 ideo non gloriatur beatus Nicholaus nec de hoc commendatur, id est de nobilitate parentele carnalis, quia illa prouenit ex parte matris terre, scilicet a quo caro originem trahit, set de nobilitate ex parte patris. Gloriatur enim patrem se habere Deum, filium Dei se nominat. De hoc expone illud Ps. (71, 2) : Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. Ubi aduertendum quod psalmus optime copulat iudicium et iustitiam simul. Iterum optime copulat regi et filio regis ; primum pro tanto, quia lathomus uolens bene scindere lapides et facere murum rectum, oportet quod habeat duplex instrumentum, scilicet regulam et martellum. De hoc quere in sermone Habundat ministerium iustitie (II Cor. 3, 9). Deducas diffuse aliam copulam, scilicet regi et filio regis. Ideo fecit quia aliter et alia intentione reparat domum ruinosam lathomus mercenarius, aliter heres uel filius. De hoc habes in sermone 1208 Saluatorem exspectamus et in sermone 1209 Tu et filii tui. Deducas figuram et totum, finaliter adde quod qui uult aliquam domum sustinere, oportet non solum quod ruinas reparet, uerum etiam quod residuas partes ne deficiant sustentet. Sic princeps uel prelatus non solum tenetur reparare ruinas |98rb| et defectus et peccata corrigendo, uerum etiam tenetur sustentare parietes pauperes deficiendo pascendo sicut faciebat beatus Nicholaus, ut patet 1210 in tribus puellis quas maritauit, in frumento quod a nautis postulauit etc. Item nota quod ubi parietes deficiunt, necesse est domum cadere. Parietes autem sustentantes regnum duo sunt. Unus sustentat spiritualiter apud Deum per suffragia orationum, parietes 1211 illi sunt pauperes religiosi uiri. Audeo dicere quod non est regnum aliquod, quantumcumque firmatum, quod possit diu durare nisi sustentetur primo pariete. Nisi Dominus edificauerit domum etc. (Ps. 126, 1). Alter paries sustentat temporaliter, isti parietes sum mercatores, cultorum agrorum operarii, populus minutus. Si ergo aliquis consuleret regi quod permitteret parietes illos defficere, subtrahendo eleemosinas pauperibus consuetas, retinendam peccuniam debitam mercatoribus et minutis hominibus non soluendo debita, talis consuleret sibi quod permitteret cadere domum suam : consuleret sibi destructionem regni sui. Non dubito, quando duo parietes tibi deficient, [quod] regnum corruet, quod per Dei gratiam numquam erit, quia regnum eius quod non corrumpetur (Dan. 7, 14). Tunc facias finem quomodo beatus Nicholaus non fuit lathomus conductus, set filius et successor hereditarius. Si filius et heres per Deum (Gal. 4, 7), heres quidem regni celorum,ad quod nos perducat.

Notes
1197.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 103.

1198.

l’empireneur] l’empire gallice est peiorator latine add. P in marg. inf. a.m.

1199.

qui] que B.

1200.

Manipulus florum, Nobilitas A (Hieronymus in epistula ad Celanciam) ; Hieronymus, Epistulae, 148, 21 (I. Hilberg, CSEL 56, 1996, p. 347).

1201.

Lectionnaire dominicain, in festo b. Nicolai, lectio prima, p. 141.

1202.

innumera] innumerabilia exp. B.

1203.

Corpus orationum II D, oratio 1463 (SL 160A, 1993, p. 263).

1204.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 103.

1205.

Sermon 63 bis.

1206.

simus] sumus P, B.

1207.

et] quod B.

1208.

Sermon 29.

1209.

Sermon 99.

1210.

Jacobus de Voragine, Legenda aurea, s. Nicolaus, p. 39-41.

1211.

parietes] pauperes B.