Sermon 39

Conception de la Vierge.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 101va-104va ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 68vb-71ra.
Plan :
Thème – Lien entre la lune et le soleil, Marie et Jésus. Les signes annonciateurs de leur venue.
Division
I – Une chose douteuse est confirmée par des miracles multiples.
cas des lettres secrètes
cas des testament
confirmation de la fête de l’Immaculée Conception
II – La joie de la fête est double.
F. 101va : Erunt signa in sole et luna in Luca. (21, 25).

[Thème] Ortus solis et exordium noue lune habent illud |101vb| commune quod tam in ortu solis quam in nouilunio apparent signa per que iudicamus de tempore futuro sereno uel tempestuoso. Ita ordinauit Deus a principio quando fecit lunam in tempora, quando fecit solem in potestatem diei (Ps. 135, 8) etc. Tunc enim dixit in Gen. (1, 14) : fiant luminaria in firmamento celi et sint in signa et tempora. Spiritualiter per solem et lunam intelligimus in Scriptura Christum et Mariam. Ratio est quia recte sic se habet Christus ad Mariam sicut se habet sol ad lunam. Luna recipit a sole complementum uirtutis et perfectionis sue, scilicet plenitudinem luminis. Sol autem a luna non recipit nisi solam eclipsim, non quia sol eclipsetur in se ipso set per comparationem ad nos, sic Maria a sole iustitie Christo habuit complementum uirtutis et perfectionis, plenitudinem luminis gratie. Aue,inquitangelus, gratia plena etc. (Luc. 1, 28). Unde 1239 Jeronimus 1240  : « Ceteris uirginibus per partes prestatur gratia, Marie se totam effudit gratie plenitudo, que fuit in Christo quamquam aliter et aliter, in Christo fuit sicut in capite influente, in Maria uero sicut in collo transfundente. » Hoc est recte modus lune quod lumen transfudit inferius que primitus recipit a sole. Set sol iustitie quid accepit a luna ? Christus in Maria assumpsit quasi solam eclipsim deffectus et miserias nostre mortalitatis. Sap. VII (1) : numquid ego mortalis homo similis omnibus et in uentre matris figuratus sum caro. Unde 1241 Leo Papa 1242  : « Salua proprietate utriusque substantie et in unam coeunte personam, suscipitur a maiestate humilitas, a uirtute infirmitas, |102ra| ab eternitate mortalitas ». Ecce quot eclipses recipit sol a luna, Christus a Maria, non quod sol iustitie in se ipso in sua diuinitate fuit eclipsatus set eclipsatus est per comparationem ad nos, quando semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo (Phil. 2, 7). Ideo Apoc. IX (2) dicitur : obscuratus est sol. Conuenienter igitur per solem et lunam intelligamus Christum et Mariam. Dicamus in persona Marie illud Ecc. primo (Ecci. 50, 6) : quasi luna plena in diebus suis lucet,et in persona Christi quod statim subditur (50, 7) : et quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei. Si sol et luna sunt Christus et Maria, tunc sicut Scriptura conceptionem filii Dei seu aduentum eius in carne describit per aduentum solis in oriente, Malach. 16 (4, 2) : orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitie, ita nos non incongrue describere possumus conceptionem Marie per exordium noue lune, ut dicamus illud Hest. (8, 16) : noua lux oriri uisa est. Modo hec duo ortus solis et exordium noue lune, conceptio Christi et Marie, habent sibi commune quod in utroque apparuerunt signa serenitatis future appropinquantis temporis gratie. De ortu solis patet hoc quod enim Christus mistice conceptus est et natus de Virgine. Hoc fuit signum pronosticum aduenientis temporis gratie, quando uenit plenitudo etc. (Gal. 4, 4). Hoc signum predixerat Ysa. (7, 14) : dabit Dominus ipse uobis signum etc. Hoc est signum suum preostensum Moysi in Ex. (3, 2). Vidit enim quod rubus 1243 ardebat et non comburebatur. |102rb| Tunc rubus 1244 ardet et non comburitur, quando Virgo concipit set non corrumpitur sibi in exordio noue lune. Quod enim Maria concepta est et nata de sterilibus patre et matre, hoc fuit signum pronosticum aduenientis temporis gratie. Ioachim enim et Anna per XX annos cohabitantes prolem habere non poterant, donec angelus ambobus diuerse apparuit et signo dato de prole tali habenda eos certificauit. Figura ad hoc Iudic. VI (37) ubi Gedeon signum querens in uellere dixit : ponam uellus hoc lane in area. Si in solo uellere ros fuerit et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam liberabis populum Israel (Ps. 96, 10). Gedeon interpretatur circuiens in utero 1245 et significat Dei filium qui, ueniens liberare populum suum de manu potentie, circumclusus est in utero Marie. Gen. 26 (Ier. 31, 22) : nouum creauit Dominus super terram femina circumdabit uirum. Vellus lane est corpus Marie, unde 1246 Bernardus 1247  : « Beata nempe Maria lana mundissima fuit et uirginitate clarissima que sola digna esset in se filii Dei recipere dignitatem, sicut lana conchilii sanguinem ut ex eadem fieret purpura imperiali maiestatitantummodo digna quam que nullus esset dignus induere. » Ubi Augustinus 1248 : « Tam preditus dignitate area tota sicca est mater sterilis et infecunda. Ergo uellus lane roridum ponit in area. Tota sicca fuit Maria in uentre sterili concepta et ibidem celesti gratie rore perfusa ». Unde cantamus 1249 de ea : « Celi rore tellus fusum Gedeonis |102va| uellus diuinitatis pluuia ». Bernardus 1250  : « Beatam Virginem omnimodis constat ab originali contagio sola Dei gratia priusquam nasceretur esse mundatam » etc. Quod igitur signum liberationis populi quesitum est in uellere posito in area tota sicca. Hoc bene uult quod conceptio Marie in utero sterili erat signum pronosticum aduenientis temporis gratie. Ecc. XL 16 (Eccli. 43, 6-7) : luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum eius a luna signum diei festi. Sic habeo declaratum quod tam in ortu solis quam in nouilunio, tam in aduentu Christi quam in Conceptione Marie, apparent signa serenitatis gratie.

[Division] Hoc autem duo aduentus Christi et conceptio Marie concurrunt simul hodie. Sol enim et luna steterunt in habitaculo suo, Abacuc. (3, 11). Tam Christus quam Maria adhuc latent in matris utero. Ideo cum utraque conceptio fuerit miraculosa, dicunt bene uerba proposita : erunt signa in sole et luna, ubi nominantur duo : confirmatur res dubia miraculo multiplici, erunt signa, geminatur letitia festi titulo duplici, in sole et luna.

[I] De primo nota quod duo paria litterarum solent sigillari, littera secreti et littera testimonii, set dicerentur quod littera secreti sigillatur clausa, littera uero testimonii conuenientius sigillatur aperta.

[a] Loquendo primo de littera secreti et deinde magis ad propositum de littera testimonii. Littera secreti non est aliud quam pellis quedam froncina uel uitulina uel alterius animalis in qua scripta sunt uerba que alicui mittimus et uolumus seruare secreta. Verbum autem secretissimum est illud |102vb| uerbum, de quo dicitur in Iohanne (1, 1) : in principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum, tamquam ualde secretum et cognitum sibi soli, Ysa. (24, 16) : secretum meum mihi secretum meum mihi. Hoc uerbum fuit isto tempore nobis missum, Ysa. (9, 8) : uerbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israel, et in Ps. (106, 20) : misit uerbum suum et sanauit eos. Missum, inquam, fuit et scriptum siue impressum, non in pelle froncina aut uitulina set in pelle humana, quando uerbum caro factum est et habitauit in nobis (Ioh. 1, 14). Littera ergo continens hoc secretum debuit merito clausa sigillari. Littera continens hoc secretum est Maria concipiens in utero Dei filium 1251 . Unde 1252 cantamus in prosa 1253  : « Verbum patris processu temporis intrat tui secretum corporis intus totum et totum deforis simul unit ». Hec littera clausa signata fuit sigillo duplici, primo quia adhuc clausa in utero matris signata fuit signo sanctitatis, ut de ea posset dici ex tunc corona aurea super caput eius expressa signo sanctitatis (Ecci. 45, 14). Bernardus 1254  : « Est itaque Virgo regia, ueris honorum titulus cumulata », que procul dubio sancta fuit antequam nata etc. Secundo signata fuit clausa quia concepit et peperit uerbum Dei clauso utero et signato sigillo uirginitatis, in quo figuratur ipsa per litteram signatam anulo 1255 regis Assueri, que littera reuocabat sententiam mortis quam procurauerat Aman contra populum Dei, Hest. (3). Per anulum qui habet in partibus continuitatem, intelligo |103ra| uirgineam integritatem. Littera ergo anulo 1256 regis signata, per quam reuocata est sententia mortis, est uirgo regia per quam reuocata est sententia mortis, quam procurauerat Eua. Augustinus 1257  : « Nutrix peccati Eua, auctrix meriti Maria. Eua occidendo obfuit, Maria uiuificando profuit. Illa percussit, ista sanauit. » Propter duplicem clausuram uel duplex sigillum huius littere dicitur bis, in Cant. (4, 12) : ortus conclusus soror mea, ortus conclusus fons signatus, et Deut. XXVIII (46) : Erunt in te signa etc. Hoc de littera secreti.

[b] Circa litteram autem testimonii est sciendum quod in curia prepositi fides non adhibetur litteris testimonii, nisi sint signate sigillis autenticis. Qui legeret ibi litteram non habentem aliquod sigillum, tota curia derideret eum. Spiritualiter curia prepositi est ecclesia Dei, non quidem ecclesia triumphans nisi per antifrasim. Curia enim dicitur a cura. Nos ergo cantamus 1258 de ea : « O quam iocunda curia que cure prorsus nescia ». Set curia est proprie presens ecclesia in qua beneficiis est annexa cura et maioribus beneficiis pluribus bonis temporalibus maior est cura. Ecc. II (Eccle. 2, 26) : peccatori dedit afflictionem et curam superfluam 1259 ut addat et congreget. In hac curia non adhibetur fides litteris, nisi sint sigillate sigillis autenticis. Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, Io. (4, 48). Littere testimoniales quibus debet in hac curia fides adhiberi sunt littere noui et ueteris Testamenti. Ioh. (20, 31) : hec autem scripta sunt ut credatis etc. Et merito debet eis fides adhiberi quod signate sunt |103rb| multis sigillis autenticis, confirmate miraculis infinitis. Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis in Mt. (Marc. 16, 20). De filio Dei principali auctore utriusque Testamenti dicebant scribe et Pharisei : hic homo multa signa facit. Si dimittemus eum sic omnes credent in eum, Ioh. (11, 47-48), quasi dicant 1260  : tot signa autentica. Ostendit quod tota curia credet sibi. Set heu, hodie in curia huius prepositi, frequentius allegantur et maior fides adhibetur litteris Iustiniani, qui tamen nulla signa 1261 fecit, quam litteris canonis sacri. Iterum in curia prepositi, in scola fidei, libentius leguntur et curiosius allegantur littere philosophorum gentilium, dicta hominis dampnati et heretici pessimi Commentatoris quam auctoritates canonis, cum tamen ille non sunt signate sigillis autenticis. Aueroys miracula non fecit. Vere tota scola sibilare deberet super capita eorum qui talia faciunt, set unde hoc quod legentibus litteras testimonii, allegantibus et predicantibus Scripturas Sacras fides non adhibetur ? Cotidie fiunt sermones, nullus uel modicus fructus sequitur. Una causa est ista : quecumque littere testimonii essent signate sigillis multis autenticis, si aliquis in curia prepositi litteras illas legeret et sigilla non ostenderet set absconderet, litteris illis fidem non adhiberet. Sic spiritualiter quia illi qui litteras sacras legunt et docent, pauca uel nulla signa sanctitatis ostendunt. Signum uirtutis nullum possumus ostendere, Sap. (5, 13), quia quod docemus uerbo, non ostendimus 1262 exemplo. Hec est causa quare testimonium nostrum nemo accipit (Ioh. 3, 32). Verificatum |103va| est in uobis quod dicit Ps. (73, 9) : signa nostra non uidimus iam non est propheta etc.

[c] Venio ad propositum. Ostensum est quod littere signate sigillis autenticis, quibus debet fides adhiberi, sunt littere noui et ueteris Testamenti. Iste autem littere testificantur conceptionem Virginis Marie. Cantamus in prosa 1263  : « Te signarunt ora prophetica, tibi canit Salomon Cantica canticorum, te uox angelica protestatur. » Etiam alie scripture loquentes de conceptione, natiuitate, uita et Assumptione Virginis gloriose sunt multis sigillis signate, multis miraculis confirmate, Dan. III (99) : signa et mirabilia fecit apud me Dominus excelsus. Et ut de ceteris taceam, recito solum unum quod perhibet testimonium festo conceptionis. Cum abbas 1264 quidem cum multis monachis nauigaret 1265 per mare occidentale, subita et horribili tempestate perteriti inceperunt sanctos diuersos in suorum auxilium inuocare et multa eisdem uouere. Tunc abbas dixit eis : « Inuocemus Virginem Mariam omnium sanctorum potentissimam ». Quod cum facerent, apparuit eis angelus dicens quod a tempestate liberarentur si Deo et beate Marie promitterent quod festum conceptionis eius de cetero celebrarent et alios celebrare docerent, et cum ignorarent diem et officium, docuit eos de utroque, dicens quod facerent officium natiuitatis, mutando solum nomen natiuitatis in uerbum conceptionis. Unde potuit eis et omnibus nobis beata Virgo dicere illud Ex. XXXI (13) : uidete ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et uos, quasi dicat : miraculum manifestum ostendit uobis quare festum conceptionis mee |103vb| absque dubio celebrare debet, et hoc fuit primum. Confirmatur res dubia miraculo multiplici, erunt signa.

[II] De secundo nota quod adhuc ortus solis et exordium noue lune habent istud commune quia sicut in ortu solis aues celi iocundius cantant, ita in nouilunio homines mundi magis exultant : magis gaudemus et libentius uidemus lunam nouam quam plenam. Spiritualiter aues celi sunt angeli Dei. Aues celi portant uocem tuam (Eccle. 10, 20). Si 1266 ergo in ortu solis, hoc est in natiuitate Christi, aues celi iocundius cantauerunt dicentes : gloria in excelsis Deo etc., ita in nouilunio, id est in Conceptione Marie, homines mundi debent magis gaudere dicentes (I Reg. 30, 16) : gaudeamus omnes in Domino quasi festum celebrantes etc. In cuius figura dicitur in Hest. (8, 16-17) quod propter litteram supradictam signatam anulo regis : Iudeis noua lux oriri uisa est, gaudium, honor et tripudium apud omnes populos. Sequitur : mira exultatio epule atque conuiuium et festus dies. Expositio figure patet ex dictis set uidetur quod sic talis differentia inter homines mundi, qualis est inter aues celi. Aues quedam sunt nocturne que de nocte uolant et de die tenent rostrum in pluma et latitant, quasi ortum solis exhorreant. Alie sunt aues diurne que, cum tota nocte dormierunt, in ortu solis excitantur et cantant. Sic spiritualiter aliqui similes auibus nocturnis, in conceptione Marie que est exordium noue lucis, festum non faciunt, ymmo iuxta illud Iob (24, 17) : si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis. Reputant peccatum mortale facere |104ra| festum conceptionis. Set alii similes aui diurne angelo Dei, qui cum gaudio nuntiauit conceptionem Marie, festiuant et cantant iocunde, dicentes matutinale inuitatorium 1267  : « Conceptionem Virginis Marie celebremus, Christum eius filium adoremus Dominum. » Set numquid debemus maius festum facere de nouilunio quam de fine lune, de Conceptione eius quam de Assumptione ? Respondeo : ecclesia in qua sunt reposite reliquie alicuius sancti uel sancte, de illo sancto et sancta de qua reliquias concipit, facit festum grande. Licet festum Iohannis Baptiste sit maius simpliciter festo Dyonisii, ecclesia tamen illa in qua reliquie Dyonisii sunt reposite non minus sollempnizat in festo Dyonisii quam in festo Iohannis Baptiste. Reliquie pretiosissime sunt membra uirginea, corpus Marie : hec enim speciosior est sole et super omnem dispositionem stellarum etc., Sap. VII (29). Modo si est uerum, quod pie creditur, quod Maria fuerit simul in corpore et anima assumpta 1268 , festum Assumptionis magis est festum ecclesie triumphantis quam ecclesie militantis, quia illa die ablate sunt a nobis reliquie ille et translate in ecclesia triumphante. Iosue X (37) : Non reliquit in ea, hoc est Ebron, ullas reliquias. Ebron interpretatur transiens 1269 mihi uel transitio mea. Si Maria transiuit de mundo simul in corpore et anima, non reliquit in eo ullas reliquias, et ideo festum illud Assumptionis est proprie festum ecclesie triumphantis, assumpta est Maria in celum, gaudent angeli etc. Apoc. XII (11, 19) : apertum est templum Dei in celo et uisa est archa testamenti eius in templo eius. Sequitur : signum magnum apparuit in celo mulier |104rb| amicta sole et luna sub pedibus eius (Apoc. 12, 1). Nomine solis et lune intelligo animam et corpus Marie, quia sicut lumen solis redundat in lunam, sic gloria anime redundat in carnem. Mulier ergo amicta sole et luna sub pedibus eius est Maria, cuius anime gloria iam redundat in corpus, ut pie creditur. Signum et mirabile magnum apparuit in celo in eius Assumptione, ita ut mirarentur angeli dicentes (Can. 6, 9) : que est illa que progreditur quasi aurora consurgens pulcra ut luna, electa ut sol. Set in die Conceptionis reliquie iste reposite fuerunt in ecclesia militante et ideo, licet festum Assumptionis simpliciter sit maius, huic tamen ecclesie propter quod et aliqualiter maius est festum Conceptionis. In Ps. (75, 11) : reliquie cogitationis diem festum agent tibi quasi dicat : quia cogitat ecclesia militans quod reliquias tuas, Virgo beata, hodie recepit, ideo festiuat tibi. Set dices : reliquie iste 1270 instanti conceptionis non fuerunt sancte, quia Maria tunc non fuit sub gratia set sub culpa. Esto quod ita fit, adhuc respondeo : angelus bonus qui non gaudet de malo culpe cum gaudio nuntiauit conceptionem Marie, non quod gauderet de conceptione quatinus erat annexa culpe, set quatinus erat exordium salutis nostre. Ecclesia festiuat de corona Christi et eius cruce, quarum 1271 neutra est uel umquam fuit subiecta gratie, ymmo uterque fuit instrumentum maxime culpe. Si ergo Ecclesia licite festiuat de istis, non quatinus instrumenta detestabilis culpe set quatinus arma redemptionis nostre, si 1272 angelus nuntiauit cum gaudio conceptionem |104va| Virginis Marie, non quatinus annexa culpe set quatinus exordium redemptionis nostre, quare nos non possumus sollempniter hoc festum celebrare ? Certe licet, et expedit ut, iuxta dictum collecte 1273 , per temporalia festa que agimus peruenire ad gaudia eterna mereamur etc.

Notes
1239.

unde om. B.

1240.

Manipulus florum, Maria R (Hieronymus).

1241.

unde om. B.

1242.

Manipulus florum, Incarnatio R (Leo papa in sermone) ; Leo Magnus, Tractatus septem et nonaginta, XXI, 2 (A. Chavasse, SL 138, 1973, p. 87).

1243.

rubus] rubum P, rubrum B.

1244.

rubus] rubum corr. P a.m., rubrum B.

1245.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 100.

1246.

unde om. B.

1247.

Non inueni.

1248.

Non inueni.

1249.

AH, vol. 54, p. 346, n° 219 (de beata Maria Virgine).

1250.

Bernardus Clareuallensis, Sermones in Assumptione beatae Mariae, 2, 8 (SBO, V, p. 237).

1251.

filium] uerbum B.

1252.

unde om. B.

1253.

AH, vol. 54, p. 289, n° 188 (in nativitate BMV, Dominicains).

1254.

cf. Bernardus Clareuallensis, Epistulae, 174 (ad canonicos lugdunenses), 2 (SBO, VII, p. 388).

1255.

anulo] ambo B.

1256.

anulo] ambo B.

1257.

Manipulus florum, Maria B (Augustinus in sermone de Assumptione) ; Ambrosius Autpertus, Sermo de Assumptione sanctae Mariae, 4 (R. Weber, CM 27B, 1989, p. 1029).

1258.

Adam de Saint-Victor, Sequentiae, cap. 34 (de omnibus sanctis) (PL 196, 1528A).

1259.

superfluam] super terram B.

1260.

dicant] dicat P.

1261.

nulla signa] signa nulla B.

1262.

ostendimus] extendimus B.

1263.

AH, vol. 54, p. 288, n° 188 (in nativitate BMV, Dominicains).

1264.

Exemplum 8.

1265.

nauigaret] nauigarent B.

1266.

si] sic B.

1267.

Non inveni.

1268.

assumpta om. B.

1269.

Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, p. 139 (sub nomine Eber).

1270.

iste] quod add. P.

1271.

quarum] quare B.

1272.

si] sic P.

1273.

Non inveni.