Sermon 40

Sainte Lucie.
Ms. : Paris, BnF, lat. 16495 f. 104va-105ra ; Bruges, Bibl. mun. 263, f. 64va-65ra.

F. 104va : In te complacuit mihi, Luc. III (22). Consensus mutuus 1274 sufficienter expressus facit matrimonium, et licet ad sponsalia contrahenda sufficiant uerba de futuro, tamen non sufficiunt ad matrimonium contrahendum. Sponsus uirginum Christus est, Lucia uirgo sponsa Christi est. Ut ergo ostendant inter se fuisse non solum sponsalia in quibus fit promissio de futuro, set uerum matrimonium in quo fit de meo tuum, in uerbo proposito exprimit quilibet 1275 consensum suum, non per uerba de futuro set ex habundanti per uerba de preterito dicens : in te complacuit mihi quasi dicat quilibet : « Accipio te in meam, et ego accipio te in meum. » Ubi tria notantur.

Primo ostendit sponsus sponse sue uel e contrario sponsa sponsi sui ualorem immensum, complacuit, complete placuit, quasi dicat : nihil est in te quod mihi displicere debuit. Dicat ergo sponsus illud Ysa. LXII (4-5) : uocaberis uoluntas mea in ea. Sequitur : quia complacuit Domino in te et habitabit iuuenis cum uirgine et gaudebit sponsus super sponsam, et ipsa de sponso suo dicat illud Ysa. XLII (42, 1) : ecce electus meus complacuit mihi sibi in illo anima mea.

Secundo ostendit sponse a sponso honorem impensum : mihi. Magnus honor quod rex et Dominus ancillam suam accipit |104vb| sibi in uxorem. III Reg. I (2) : queramus domino nostro regi adolescentulam uirginem. Virgo adolescentula Christo regi quesita et exquisita fuit beata Lucia. Sap. (8, 2) : hanc amaui et exquisiui et quesiui mihi sponsam assumere etc. E contrario potest sponsa dicere illud 1276 Can. (2, 16) : dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia,id est qui delectatur in uirginali munditia, et illud Ps.(72, 28) : mihi adherere Deo bonum est. Bonum, inquam, non solum delectabile et utile, set bonum honorabile, et sic habemus honorem impensum.

Tertio [ostendit] sponsi ad sponsam et e contrario sponse ad sponsum amorem intensum, in te, non dicit tecum, set in te, quia caritas ita coniungit et unit corda amantium quod non sinit unum cum alio set cogit unum esse in alio. Deus enim caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo, in hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, I Io. IIII (16). Parum autem si diligamus inuicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est, I Io. III (4, 12). Caritas non solum conformat set transformat amantem in amatum. Quia ergo Spiritus Sanctus [est] amor, congrue potest dici huic sponse illud Luc. I (35) : Spiritus Sanctus superueniet in te etc. Ad litteram cum quereret ab ea Paschasius : « In te ergo est Spiritus Sanctus », dixit Lucia 1277 . « Caste uiuentes templum Dei sunt, spiritus qui habitant in eis, unde tanto pondere fixit eam Spiritus Sanctus etc. » Poterat etiam ipsa dicere sponso illud Tho. (10, 5) : in te uno omnia habentes etc. Ps. (9, 3) : letabor et exultabo in te. Augustinus 1278  : « Inquietum est cor nostrum donec quiescat in te. »|105ra|

Notes
1274.

mutuus] coniugium add. B.

1275.

exprimit quilibet] quilibet exprimit B.

1276.

illud om. B.

1277.

Jacobus de Voragine, Legenda aurea, s. Lucia, p. 51.

1278.

Augustinus Hipponensis, Confessionum libri XIII, I, 1 (L. Verheijen, SL 27, 1981, p. 1).